Full text: 
Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Magdalenae paenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una paenitentium per Magdalenae lacrymas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse