Genre: 
Full text: 
Laudent regem angelorum agmina sacra Deum regnantem in arce poli per saecla | Nec non omnis creatura ab ipso creata ipsi applaudat | Polus atque sidera aetherea lucida | Quae lucent in gloria ipsi famulantia | Cum hominibus qui terram habitant per deitatis gratiam | Quos eripuit bonitas filii almis patris admiranda | Ab antiqua inimici subdola fallacia | Nam ut pius salvaret nos reliquit poli alta | Et assumpsit pro nobis carnem veram | Non amittens tamen quod Deus erat | Cujus magnam exoramus clementiam ut piacula nostra tollat | Et tribuat angelorum consortia oratione assidua | Sanctorum suorum cui perpes sit laus
Fulltext source: 
F-PN : MS LAT 01121
AH volume: 
7
AH item number: 
244