Genre: 
Full text: 
Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore virginali et cruore triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam formosae quam sacratae luminosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos totalem fide fortem virginalem hanc cohortem canamus praeconiis | Ut caelorum corde mundi post hanc vitam laetabundi perfruamur gaudiis
Feast: