Genre: 
Full text: 
Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis