Genre: 
Full text: 
Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria