Full text: 
Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere | Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium | Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici | Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere | Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia | Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum | Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas | Flumen dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia | Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia | Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat | Fortitudo justos reddat consilium justis addat miserendi gratiam | Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam deus faciem | Sit in pace solidata tibi pater conformata dono sapientiae | Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant sancte spiritus | Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica | Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti salvatoris gratiam | Verbo dei impraegnasti et intactam conservasti felicem virgunculam | Jesum deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie | Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis | Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia | In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te sancte spiritus | Odor tuus dulce pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
AH vol.54, #160;