Full text:
Ego autem dum mihi*
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
I-Rvat Vat.lat.5319
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| g00648 | In | Esto mihi in deum protectorem et in locum refugii ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me |
| g00648a | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me |
| g00648a.1 | InV | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me et eripe me |
| g00648b | InR | Ego autem dum mihi* |
| g00648c | InR | Inclina ad me aurem tuam eccelera ut eruas me |
| g00648d | InV | Eripe me domine ad homine malo a viro iniquo eripe me |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion | 920072 | PS |
| Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque in vesperam finies me | Sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | h02902a | ANTV |
| Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | 920026 | PS |
| Psalmus canti in dedicatione domus David | Exaltabo te domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | Domine deus meus clamavi ad te et sanasti me | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | Psallite domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus | Quoniam ira in indignatione ejus et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | Ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus | Ad te domine clamabo et ad deum meum deprecabor | Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam | Audivit dominus et misertus est mei dominus factus est adjutor meus | Convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar domine deus meus in aeternum confitebor tibi | 920029 | PS |
| Oravit Moyses dominum et dixit si inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi te ipsum manifeste ut videam te et locutus est ad eum dominus dicens non enim videbit me homo et vivere potest sed esto super altitudinem lapidis et protegat te dextera mea donec pertranseam dum pertransiero auferam manum meam et tunc videbis gloriam meam facies autem mea non videbitur tibi quia ego sum deus ostendens mirabilia in terra tunc Moyses fecit | g01231b | OfV |
| In finem psalmus David pro extasi | In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | Inclina ad me aurem tuam accelera ut eruas me esto mihi in deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias | Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me | Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus | In manus tuas commendo spiritum meum redemisti me domine deus veritatis | Odisti observantes vanitates supervacue ego autem in domino speravi | Exsultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam | Nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos | Miserere mei domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus | Quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt | Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me | Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum | Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversum me accipere animam meam consiliati sunt | Ego autem in te speravi domine dixi deus meus es tu | In manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me | Illustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua | Domine non confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum | Muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione | Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum | Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum | Benedictus dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita | Ego autem dixi in excessu mentis meae projectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te | Diligite dominum omnes sancti ejus quoniam veritatem requiret dominus et retribuet abundanter facientibus superbiam | Viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in domino | 920030 | PS |
| Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo satiabor dum manifestabitur gloria tua | g00646c | OfV |
| Ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicio et humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | g00869 | Gr |
| Ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicio et humiliabam in jejunio animam meam | 007346b | V |
| Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum dixi non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus est vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | h02768a | ANTV |
| Ego autem dum mihi molesti essent induebam me cilicio | 007346za | V |
| Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi | Quaesivi residuum annorum meorum dixi | Non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vela vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba | Adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum | Domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerim | Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie | Pater filius notam faciet veritatem tuam | Domine salvos nos fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini | h04741 | CaH |
| Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae | 920037 | PS |
| Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum | 002446 | A |
| Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo satiabor dum manifestabitur gloria tua | g00740 | In |