Quia confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem | Montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non derelinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde declinantes autem ad obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel
Canticum graduum Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat | In Jerusalem montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde | Declinantes autem in obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel