Genre: 
Full text: 
Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt | Oculi ejus cernent terram de longe cor tuum meditabitur timorem | Ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum | Populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae ejus in quo nulla est sapientia | Respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Jerusalem habitationem opulentam | Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi ejus in sempiternum et omnes funiculi ejus non rumpentur | Quia solummodo ibi magnificus dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes | Non transivit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum | Dominus enim judex noster dominus legifer noster dominus rex noster ipse salvabit nos
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 106v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label