Debra

Debra Lacoste
Dalhousie University / University of Waterloo
13 years 3 months

Melodies added by the contributor

No results.

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 811
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
a08494 A Omnia mandata tua veritas deus altissimo sit igitur te donante tuum verbum lucerna pedibus nostris pro tuae dignissimae matris gloriosis intercessionibus 2 days 9 hours ago
a08493 A Omnem potestatem omnem virtutem tuo excelso filio o puellarum humillima adscribimus qui reges constituit et destituit qui omnia fecit quaecumque voluit in caelo et in terra et in mari et in abyssis universis 2 days 9 hours ago
a08492 A O virgo post deum miserorum singulare refugium sicut te non ambigimus splendorem lucis aeternae huic tenebroso mundo invexisse qui sedentes in umbra mortis illuminavit dignare nunc domina lumen quod genuisti obscuratis cordibus inferre ut omni vanitate contempta veritatem valeant agnoscere et dignissimum pretium pro se ex caritate donatum non amittere 2 days 10 hours ago
a08491 A O victrix robustissima in cujus conspectu ad nihilum deductus est malignus humani generis inimicus per te nobis restituta est haereditas nostra 2 days 10 hours ago
a08490 A O susceptor et gloria Mariae semper virginis exsurge contra adversarios nostros et veniat super populum tuum benedictio tua 2 days 10 hours ago
a08489 A O speciose forma prae filiis hominum fili immaculatae virginis fac nos sine macula in legis tuae semita jugiter ambulare 2 days 10 hours ago
a08488 A O regis pacifici illibata genetrix in tui filii salutari pace servos tuos et ancillas benigniter constitue 2 days 10 hours ago
a08487 A O patrone ingenue Birgitta Katherina docete nos continue quod docet lex divina sic salvemur perspicue a clade repentina 2 days 10 hours ago
a08486 A O mulierium felicissima succurre nobis infelicibus peccatoribus et quos gravat sarcina peccaminum tu eos pie releva quam gravidam fecit virtus altissimi 2 days 10 hours ago
a08485 A O mitissime salvator qui pro tuis crucifixoribus patrem precatus es precante tua pia matre nostra nobis ignosce facinora nostrisque cordibus veram largire mititatem 2 days 10 hours ago
a08484 A O jucundissimam jucunditatem deus pater sponsam amplectitur filius matrem spiritus sanctus suum sacrarium caelestis tota militia dignissimam dominam Mariam virginem laude ineffabili confitetur 3 days 9 hours ago
203438.1 A O florens rosa domini mater speciosa o virgo mitis o fecundissima vitis clarior aurora pro nobis jugiter ora 3 days 9 hours ago
a08483 A O Birgitta myrrhae gutta exemplar continentiae confecisti plebi tristi emplastrum paenitentiae dum scripsisti verba Christi tu nova lux ecclesiae esto tutrix esto nutrix tibi prone familiae 3 days 9 hours ago
a08482 A O amabilis virgo a deo super montem sanctum suum Sion regina constituta fac nos filio tuo servire in timore et exsultare ei cum tremore 3 days 9 hours ago
a08481 A Non obliviscatur nos tua benedicta proles o virgo virginum ne exaltetur inimicus noster super nos 3 days 9 hours ago
a08480 A Maria Maria totius sanctitatis tu principalis gemma nos tibi humiliter da servire et ab hostis antiqui mille millenis fraudibus conserva Maria 3 days 9 hours ago
a08479 A Noli domina nos relinquere in tremendo tui filii judicio cui pater omne judicium contulit cujus justitiam caeli annuntiabunt cujus aspectum omnis potestas formidabit dum venerit discernere populum suum 3 days 10 hours ago
a08478 A Ne elongeris a nobis nostra unica advocata sed intercedente te nos inebri et sua caritate Jesus tuus filius pro nostris reatibus felle potatus 3 days 10 hours ago
003849.2 A Nativitatem recolamus sanctae Mariae virginis cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias 3 days 10 hours ago
a08473 A Omnes Jesu nomini flectunt praedilectus iste cena domini cubat supra pectus Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08472 A Eructavit veritas verbum per amorem vicit unda castitas olei fervorem Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08471 A Benedicam gratia nos illuminantem et Joannem gloria sic magnificantem Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08470 A Exsultate virgines gaude paranymphe caelibatu premines vino caedunt lymphae Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08469 A Domini virginibus lampas labrum legis mundus corde manibus est amicus regis Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08468 A Caeli narrant gloriam quam Joannes vidit qui per verbum scoriam haeresim elidit Joannis Evang. 4 days 9 hours ago
a08462:08 HV O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:07 HV Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:06 HV Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:05 HV Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:04 HV Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:03 HV Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:02 HV Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras Leonardi 1 week 1 day ago
a08462:01 HV Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus Leonardi 1 week 1 day ago
a08462 H Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus | Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras | Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus | Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae | Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia | Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium | Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi | O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia Leonardi 1 week 1 day ago
a00177:01 HV Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet Dom. Resurrectionis 2 weeks 10 hours ago
830305:07 HV Laus patri domino laus quoque filio laus et perpetuo spiritui sacro laus trinae monadi summaque gloria laus simplae triadi saecla per omnia Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:06 HV Confessor domini vir venerabilis laudes quas canimus suscipe quaesumus et nostris veniam lapsibus impetra et tecum superam scandere patriam Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:05 HV Praeter quod domini propalat angelus quanti sit meriti tantus episcopus cui mox exhibitus fit bacularius dum de more pias explicuit preces Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:04 HV Allidens precibus ferrea vincula nexos eripuit terque decennibus sopitos oculos noctibus excitans infuso penitus sole retexerat Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:03 HV Hic virtute cluens ut medicus potens curavit gemina peste misellulum quem diversicolor lepra notaverat gentilisque furor excerebraverat Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:02 HV Alternans igitur nostra catervula laudes atque modos personet inclytos attollatque patrem Cameracensium magnum pontificem sanctissimum virum Elevat. Gaugerici 2 weeks 10 hours ago
830305:01 HV Salve festa dies et celeberrima quae nobis replicas annua gaudia patris Gaugerici praesulis inclyti quo concive polus gaudet amabilis Elevat. Gaugerici 2 weeks 12 hours ago
a08328 A Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum 3 months 1 week ago
a08327 A Multae tribulationes justorum et de omnibus eis liberabit eos tuus natus o virgo maestorum consolatio 3 months 1 week ago
a08326 A Memor dominus mansuetudinis sponsae suae cum jucunditate introivit in tabernaculum ejus 3 months 1 week ago
a08325 A Magnificetur rex caelestis militiae qui ancillae suae humilitatem respiciens super omnia quae creavit ipsam magnificavit laudetur incessanter ejus benigna caritas qui ipsam nobis matrem constituit caritatis 3 months 1 week ago
a08324 A Lumen verum quod nobis protulisti o stella clarissima nos ubique circumfulgeat eliminando tenebras mortis a nostris sensibus 3 months 1 week ago
a08323 A Latuit in blando serpentis sibilo hostis pestiferi dolositas ut homo caperetur latuit humiliter in vagientis pueri exili corpore deitatis immensitas ut homo revinceretur latuit in desponsata matre virginalis honestas ut hostis confunderetur sic denique arte ars delusa est et fraus in suum factorem reversa est laus igitur et gloria sit filio cum matre et matri cum filio cui canebant angeli in excelsis 3 months 1 week ago
a08322 A Jam laetaris domina domina nostra in his quae dicta tibi sunt ingressa es domum domini gestans coronam honoris aeterni cum angelis igitur laetantibus deo jubilet omnis terra 3 months 1 week ago
a08321 A Jucundum est eis in unum habitare qui ex cordis intimo deum ac suam matrem assidue venerantur 3 months 1 week ago
a08320 A Interveniente te o dei genetrix dignos deus nos faciat sibi offerre justitiae sacrificium super quos signatum est lumen vultus sui 3 months 1 week ago
a08319 A In odorem unguentorum tuorum currimus adolescentulae diluxerunt te nimis 3 months 1 week ago
a08318 A Jesu benigne redemptor sicut pro patris obedientia longe a nobis fecisti nostras iniquitates tua passione ita et nunc oculorum et carnis concupiscentiam vitaeque superbiam a nobis procul dimoveas tuae matris intercessione 3 months 1 week ago
a08317 A Gloriosa dei matris gratia eripiat animas nostras de morte et pedes nostros a lapsu ut placeamus coram deo in lumine viventium 3 months 1 week ago
a08316 A Gaude Birgitta canticum tibi debetur gloriae deduc in refrigerium de lacu nos miseriae 3 months 1 week ago
a08315 A Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui 3 months 1 week ago
a08314 A Flectatur tibi benedicte Jesu omne genu qui virginem matrem et te hominem fieri voluisti ut hereditatem dares timentibus nomen tuum 3 months 1 week ago
a08313 A Filii hominum afferte filio virginis gloriam et honorem ut filii dei efficiamini 3 months 1 week ago
a08312 A Exsultant sancti de Maria sanctificationis quae ex gratiae quam apud deum invenit plenitudine omnium ad se fugientium depellit inopiam 3 months 1 week ago
a08311 A Exsulta feliciter mater invictissimi triumphatoris qui mortem mortificavit superbos disperdidit humiles exaltavit captivos redemit fetidos purgavit famelicos saturavit et te sibi matrem ac sponsam amantissimam sua gloriosa resurrectione laeeficavit benedicat eum et veneretur omnis creatura et ad ejus gloriam te aeternaliter beatam proclament omnes generationes 3 months 1 week ago
a08310 A Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae 3 months 1 week ago
a08309 A Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum 3 months 1 week ago
a08308 A Deus noster es tu bone Jesu filii virginis illibatae recta igitur fide corda nostra illumina ardenti caritate inflamma et spe firma corrobora succurre nobis o mater gratiae tu es enim porta domini per quam justi intrabunt in regnum gloriae 3 months 1 week ago
a08307 A Deus et angeli de nativitate Mariae virginis sunt laetati nos igitur eam recolamus cum jucunditate 3 months 1 week ago
a08306 A Corrige virgo prudentissima nostra corda insipientia ut respiciens de caelo tuus filius videat nos intelligentes et requirentes 3 months 1 week ago
a08305 A Converte domina mater gaudii luctum in gaudium et circumda nos laetitia ut laetantes annuntiemus dei veritatem 3 months 1 week ago
a08304 A Congratulamini filio dei filii hominum qui ovantibus angelis factus est filius virginis hic enim confregit molas leonum nos atrociter corrodentium 3 months 1 week ago
a08303 A Confiteantur regi caelorum ejus magnae misericordiae qui non dedignatus est inter latrones deputari ut devicto iniquissimo praedone nos suis angelis sociaret cujus piissimis manibus sua reverentissima mater nostras animas repraesentet 3 months 1 week ago
a08302 A Christe patris excelsi et humillimae virginis unigenite in cruce pro nobis exaltate humilia misericorditer nostra tumentia corda ut cum tuis angelis te valeamus humiliter adorare 3 months 1 week ago
a08301 A Castitatem vovit altissimo tenera puellula inter homines vitam ducens angelicam cujus virginitatem deus honorifice fecundavit 3 months 1 week ago
a08300 A Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina 3 months 1 week ago
a08299 A Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio 3 months 1 week ago
a08298 A Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa 3 months 1 week ago
a08297 A Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae 3 months 1 week ago
a08288 A Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae 3 months 1 week ago
a08287 A Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat 3 months 1 week ago
a08286 A Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri 3 months 1 week ago
a08285 A Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus 3 months 1 week ago
a08284 A Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus 3 months 1 week ago
a08283 A Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi 3 months 1 week ago
a08282 A Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos 3 months 1 week ago
a08281 A Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit 3 months 1 week ago
a08280 A Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula 3 months 1 week ago
a08279 A Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite 3 months 1 week ago
a08278 A Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis 3 months 1 week ago
a08277 A Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem 3 months 1 week ago
a08276 I Trinum deum et unum pronis mentibus adoremus virginique matri gratulantibus animis jugiter jubilemus 3 months 1 week ago
g04824 In testing for a variant entry 3 months 2 weeks ago
600767.1 R Elegit eum dominus et excelsum fecit illum Cathedra Petri 3 months 3 weeks ago
g04593 TpGl GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONE VOLUNTATIS | Prole tibi juncta cantant praeconia cuncta | LAUDAMUS TE | Te genito similem benedicunt facta parentum | BENEDICIMUS TE | Arida quae pontus portant caelumque quod orant | ADORAMUS TE | Glorificant sanctum de te procedere flamen | GLORIFICAMUS TE GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Innumerosque tuo promunt pro numine vates | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | Pro merito culpae petimus nobis miserere | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS | Ut valeat tibimet laudis subjugier amen 5 months 1 week ago
850321a H Ave verum corpus natum de Maria Virgine ave verbum incarnatum operante flamine ave lumen demonstratum hodie pro homine ave sidus nobis datum in hoc mundi vespere 6 months 2 weeks ago
a08083 I Regem virginis filium pro nobis crucifixum venite adoremus 7 months 4 weeks ago
a08082 I Regem angelorum de ejus matre exsultantium venite adoremus 7 months 4 weeks ago
a08081 I In honorem virginis Mariae in caelum assumptae jubilemus domino 8 months 12 hours ago
a08080 I Ortum virginis et matris Mariae celebremus Christum ejus natum dominum adoremus 8 months 12 hours ago
a08079 I Filium dei quem prophete laetantes precinuerunt de virgine nasci venite adoremus jubilantes 8 months 12 hours ago
602187a.1 V Crucifixum dominum laudate et sepultum propter nos glorificate resurgentemque a morte adorate Dom. Resurrectionis 8 months 20 hours ago
602187.1 R Sedit angelus ad sepulcrum domini stola claritatis coopertus videntes eum mulieres nimio terrore perterritae astiterunt a longe tunc locutus est angelus et dixit eis Dom. Resurrectionis 8 months 20 hours ago
605000.1 R Intravi domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos Mariae Magdalenae 8 months 1 day ago
a08064 A Maria virgo omnium oculis gratiosa nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae Nominis BMV 9 months 2 weeks ago

Pages