In Letaniis | Cantus Index for Office and Mass

In Letaniis

In Letaniis

General, Rogation Days

Feast code: 
08068010

Chants related to the feast

Displaying 1 - 51 of 51 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001367

Ambulate sancti dei ad locum destinatum qui vobis praeparatus est ab origine mundi A In Letaniis M

001368

Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui exsultent propter David servum tuum non avertas faciem Christi tui alleluia alleluia A In Letaniis M

001383

Amice commoda mihi tres panes quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum A In Letaniis V

001427

Annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia A In Letaniis DF

001476

Archangelus domini Michael comitetur nobiscum ut custodiat nos ab omni malo ubicumque pergemus alleluia A In Letaniis M

001689

Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super nos mittet angelum suum custodem qui custodiat nos in omnibus viis nostris alleluia A In Letaniis M

001812

Circumdederunt nos mala quorum non est numerus da nobis auxilium de tribulatione opera manuum tuarum ne despicias deus A In Letaniis M

001831b

Benedicat nos Deus Deus noster benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae AV In Letaniis

001878

Confitemini alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini alleluia A In Letaniis D

001919

Convertere domine aliquantulum et deprecare super servos tuos pro diebus et annis in quibus vidimus mala respice in servos tuos et in opera tua et sit splendor domini dei nostri super nos et dirige nos A In Letaniis DF

002015

Cum jucunditate exibitis et cum gaudio deducimini nam et montes et colles exsilient exspectantes vos cum gaudio alleluia A In Letaniis M DF

002084

Custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberavit eos lux orta est justis et rectis corde laetitia alleluia A In Letaniis F

002109

De Jerusalem exeunt reliquiae et salvatio de monte Sion propterea protectio erit huic civitati et salvabitur propter David famulum domini alleluia A In Letaniis F

002152

Deprecamur te domine ne disperdas nos cum peccatis nostris A In Letaniis C

002181

Deus qui es benedictus in saecula saeculorum suscipe preces archangelorum et orationem sancti N. libera populum ad te clamantem et mitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et immortalis qui tollis peccata mundi miserere nobis alleluia A In Letaniis M F

002238

Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia A In Letaniis M

002446

Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum A In Letaniis M

002534

Ecce populus custodiens judicium et faciens aequitatem in te speraverunt domine usque in aeternum via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est alleluia A In Letaniis F

002765

Exaudi deus deprecationem nostram et propitius esto populo tuo et converte tribulationem nostram in gaudium ut viventes benedicamus te domine A In Letaniis F

002769

Exaudi nos domine qui exaudisti Ionam de ventre ceti exaudi nos clamantes qui exaudisti David prostratum et jacentem in cilicio clamantem et dicentem parce parce et defende plasma tuum deus noster A In Letaniis M DF

002822d

Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri AV In Letaniis

003284

In sanctis gloriosus es deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et in saeculum et adhuc alleluia A In Letaniis F

003284.1

In sanctis gloriosus est deus noster quis similis tibi sanctimonium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae domine qui regnas in aeternum et adhuc in finem A In Letaniis

003315

Inclina domine aurem tuam et audi respice de caelo et vide afflictionem populi tui exaudi domine propitiare domine intende ne tardaveris quia nomen sanctum tuum invocatur super nos alleluia A In Letaniis F

003615

Libera domine populum tuum de manu mortis et plebem istam dextera tua ut viventes benedicamus te domine deus noster A In Letaniis M DF

003623

Liberator noster de gentibus iracundis ab insurgentibus in nos libera A In Letaniis M

003917

Non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam domine sed in miserationibus tuis multis placare domine fac ne moreris propter temetipsum deus noster A In Letaniis F

003925

Non nos demergat domine tempestas aquae neque absorbeat nos profundum neque urgeat in nos puteus os suum mitte manum tuam de alto et libera nos de aquis multis A In Letaniis DF

003962

Nos sumus qui peccavimus domine et inique egimus munda nos a peccatis nostris quia pius es A In Letaniis C

004151

Omnis qui petit accipit et qui quaerit invenit pulsanti aperietur alleluia A In Letaniis C BE H D SL

004164

Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum domini ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim et seraphim exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur magnum redemptorem quem pater misit ovibus pastorem alleluia A In Letaniis C

004258

Peccavimus domine peccavimus tibi parce peccatis nostris et salva nos qui gubernasti Noe super undas diluvii exaudi nos et Ionam de abysso verbo revocasti libera nos qui Petro mergenti manum porrexisti auxiliare nobis Christe filius dei A In Letaniis M

004299

Plateae Jerusalem gaudebunt et omnes vici ejus canticum laetitiae dicent alleluia A In Letaniis F

004299.1

Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia A In Letaniis

004393

Propitius esto domine peccatis nostris propter nomen tuum nequando dicant gentes ubi est deus eorum alleluia A In Letaniis F

004393b

Adjuva nos Deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui Domine libera nos AV In Letaniis

004893

Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis pater vester de caelo dabit bona petentibus se alleluia A In Letaniis EM H D

005496

Vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se A In Letaniis L

006418

Deus amator bonorum dirige viam nostram et omnium nostrorum cum societate sanctorum archangelorum et omnium electorum adsit magnus Raphael dux pii itineris procul sit a nobis humana et diabolica calliditas sed potius tua nobiscum immensa comitetur benignitas sis nobis tu inexpugnabilis clipeus eundo et redeundo et ab omni incommoditate mentis et corporis nos protegere tua dignetur dextera amen alleluia alleluia R In Letaniis F

006418a

Angelus domini bonus comitetur nobiscum et bene disponat itinere nostro V In Letaniis F

100212

Populus Sion convertimini ad (...) I In Letaniis

202643

Ipse enim pater amat vos quia (...) A In Letaniis

202889

Laudes Christo (...) A In Letaniis

202999

Mane prima (...) A In Letaniis

205814

Amen dico vobis quidquid (...) A In Letaniis

a01386

Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas H In Letaniis

g01075

Exaudivit de templo sancto suo vocem meam alleluia et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus alleluia alleluia In In Letaniis

g01077

Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum qui astitit ad dexteram pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam alleluia Of In Letaniis

g01078

Petite et accipietis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit pulsanti aperietur alleluia Cm In Letaniis

g01962

Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis gloria patri et filio et spiritui sancti sicut erat in principio et nunc et semper et saecula saeculorum amen PS In Letaniis

g02027

Deus in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum ego vero egenus et pauper sum deus adjuva me adjutor meus et liberator meus es tu domine ne moreris gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et saecula saeculorum amen PS In Letaniis