Debra Lacoste
Dalhousie University / University of Waterloo
13 years 7 months
No results.
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| a00640 | A | Alma pupillorum mater per climata mundi stella micans et labe carens depelle reatum stigmataque portans domini tu quae voluisti tot penis insigne tuum corpus macerare plaude satis quod visceribus patienter amasti ferre jugum Christi regnum caeli meruisti | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| 006042zb | V | Diffusa | Comm. plurimorum Virginum | 12 years 2 days ago |
| a00639a | V | En inquiunt post obitus dies caelestis aditus tibi nobiscum panditur | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00639 | R | Quae dum oraret sedulo lumen in habitaculo super eam diffunditur hinc Mariae Magdalenae Margaretae Catharinae visu sermone fruitur | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00638 | A | Mundo festus instat dies quo Hedwigi datur quies et gloria in caelesti patria cujus dignis precibus nobis peccatoribus veniam justis quoque gratiam summe pius donet dei filius | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00637a | V | Nunc ergo ora pro nobis dominum quoniam tu mulier sancta es et timens deum | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00637 | R | Audi mater orphanorum gemitus orantium esto solamen reorum ac tutum refugium per te Christus peccatorum vincla solvat omnium | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00636a | V | Hedwigis tradens spiritum felicem agens exitum de terra Babylonis | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00636 | R | Aegypti nuda pallio ornata cultu regio filia pharaonis per ascensum purpureum ad thronum regis aureum pervenit Salomonis | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00635a | V | In sublime stans erecta caelum tendit via recta velut fumi virgula | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00635 | R | Margarita solo tecta quondam vilis et despecta ista dei famula gemma lucens ut electa carnis nube jam detecta fulget per miracula | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00634a | V | Preces quoque cum lacrimis deo fundens ab intimis cordis libavit hostiam | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00634 | R | Manus beatae Hedwigis laboribus ex sinceris murram distillant optimam murra stillat de manibus dum dispersit pauperibus et dedit eleemosynam | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00633 | A | Circuibat sedula cellas dominarum ut videret emula statum singularum et serviret vernula questibus earum | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00632 | A | Mutato vultus pallio clam visitabat carceres afflictas matres puerperio consolatur pauperes | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00631 | A | Nivis in algoribus nuda nudis gressibus nudum Christum sequitur infirmis debilibus et plenis ulceribus leprosis obsequitur | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00630 | A | Gaudebat dapis munere hos et illos reficere quia Christum in paupere se credebat suscipere | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00629 | A | Nil relinquens praeter victum ex suis proventibus vilem deferens amictum servit pauper pauperibus | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00628 | A | Biduano jejunio carne macerata mittebat egentibus quaeque delicata | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00627a | V | Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00627 | R | Hedwigis mater pauperum hoc praeponens diviciis vere forma fit operum et inimica viciis | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00626a | V | O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00626 | R | Ex nobili stirpe nata moribus nobilior calcans mundi delicata te ipsa sublimior et jam Christo copulata gaudes sole pulchrior | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00625a | V | Cui Christus vivere erat et mori lucrum | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00625 | R | Signum refulget in caelo mulier amicta velo radii solaris coronata sideribus lunam subjecit pedibus laudis temporalis | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00624a | V | Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium ejus | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00624 | R | Gaude prole tali nata ex te o Merania laude cujus honorata jubilat Silesia haec est Hedwigis beata refulgens per prodigia | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00623 | W | Speciosa et pulchra tua | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00622 | A | Dictis evangelicis aurem impendebat quodquod dici poterant missas audiebat | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00621 | A | A lege tori libera viri de consensu virtutum agit opera cordis in ascensu | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00620 | A | Mundanis honoribus finem volens dare haec ad vitam caelibem coepit anhelare | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00619 | A | Christianis cultibus prolem mancipatam sub honestis moribus servat educatam | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00618 | A | Potita matrimonio prole dotatur nobili sed castitatis optio voto manet immobili | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00617 | A | Ex praeclaro conubio nata ducis Meraniae copulatur conjugio Henrico duci Silesiae | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00616 | I | Assunt sollemnia Hedwigis beatae canat ecclesia cum jucunditate | Hedwigis | 12 years 2 days ago |
| a00615 | A | Gaude solum Silesiae nam tua colona Hedwigis decus Trebnitiae nobilis matrona facta caelestis patriae civis et patrona transit ad culmen gloriae regni cum corona | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00614 | A | Hedwigis celebris cujus clarissima crebris fama nitet signis omni modulamine dignis | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00613 | A | Digna fide domina tibi de meritis meritorum rex hodie dat regna pie super astra polorum | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00612 | A | Lux celebris micat in tenebris dulcedine plena ecclesia fulget hodie matrona serena | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00611 | A | Fulget in orbe dies hodie celeberrima toto gaudia millesies repetamus supplici voto | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00610a | V | Astitit regina a dextris dei in vestitu deaurato circumdata varietate | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00610 | R | Sit laus dei filio in sollemni praemio Hedwigis beatae cujus interventio sit nostra tuitio in adversitate | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00609a | V | Et haec erat in omnibus famosissima quoniam timebat deum valde | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00609 | R | Orta stirpe regia fertur ad humilia ut sit in exemplum quare plena gratia refulgens per omnia Christo fit in templum | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00608a | V | Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit bracchium suum | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| a00608 | R | Felix illa femina lacrimarum flumina orans profundebat vincens quaeque crimina semper mentis lumina sursum dirigebat | Hedwigis | 12 years 1 week ago |
| 004652.1 | A | Rex fine fine manens miseris tu parce ruinis praemia concedens et tua cuncta regens | Dom. 1 Adventus | 12 years 11 months ago |
| 601975.1 | R | Quomodo in me fiet hoc quem virum non cognosco dixit Maria ad angelum spiritus sanctus in te descendet et virtus altissimi obumbrabit tibi et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei | Dom. 1 Adventus | 12 years 11 months ago |