Dicebat dominus Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit ergo vos non auditis quia ex deo non estis ego autem a deo processi
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)