Leopoldi, transl. | Cantus Index for Office and Mass

Leopoldi, transl.

Leopoldi, transl.

Moving of Leopold, Margrave of Austria's relics (Leopoldi Marchionis)

Feast date: 
Feb.15
Day: 
15
Month: 
2
Feast code: 
14021520
Notes: 
Holweck, p. 606;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 44 of 44 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100207

Per summae venerationis obsequium magnum colamus Leopoldi dominum I Leopoldi, transl.

200029

A saeculo parata est sedes a forti domino electo Leopoldo virtutum decore praecincto A Leopoldi, transl.

200444

Austria laetare vere felix regio quae summis collocatum principibus laudans Leopoldum Marchionem piissimum A Leopoldi, transl.

201330

Dolum linguae nec opprobrium contra proximos egit quia eos amore dei sicut seipsum dilexit A Leopoldi, transl.

201533

Eia nunc dominum laudent universae familiae gentium qui veritatem et misericordiam confirmavit super gloriosissimum Leopoldum principem suum A Leopoldi, transl.

201606

Eruditus terrena Leopoldus judicavit quia domino servivit in timore exsultans ei qui summa majestas est cum tremore A Leopoldi, transl.

201746

Exsultatione ast hymnorum confessione Leopoldus in conspectu intravit domini qui eum fecit hominem primo hinc justum et tandem beatificavit A Leopoldi, transl.

201832

Fides recta indicat deum aeternum remuneratorem inquirentibus caritatis unctione seipsum requiem obtineamus mitissimam angelorum nanciscamur oblectamenta regno utamur mansuro indulgeat miseris praecamur errata remittat aversis tormentorum omnem reatum A Leopoldi, transl.

201868

Fortissime deus cujus potentia ex nihilo creata sunt omnia cujus sapientia rite gubernantur universa cujus clementia pie relevatur miseria cujus justitia aequissime reddet cuique secundum opera sua quaesumus votis beati Leopoldi nostri patroni consequi ut nos potenter defendas in finem optandum dirigas misericorditer nobiscum agas et tandem juste non aestimator meriti sed solita potius pietate nobis beatitudinem concedas A Leopoldi, transl.

202300

Hymnisemus hilares aeternae sapientiae ut meritis atque rogatu illustris ethici Leopoldi auctore unigenito dei et Mariae filio trinitatis haereamus obsequiis moribus abjectis scelestorum consolati omnipotentis notitia rapiamus ardus deliciis usuri supernorum A Leopoldi, transl.

202356

Illuminavit vultum suum super Leopoldum misertus ei dominus ut mandatorum viam congnosceret et ommium gentium salutare A Leopoldi, transl.

202557

Injuriam passis justitiam Leopoldus ministravit caecos ducens elisos erigens compeditos solvens famelicos pavit A Leopoldi, transl.

202920

Legem domini meditatus est Leopoldus noctes atque dies quare voluntas ejus optima fructum dare voluit meritorium A Leopoldi, transl.

202951

Lunam stellas et caelorum opus videns mirabatur quo sibi perfectae dei laudis materia praestabatur A Leopoldi, transl.

203637

Odivit nempe iniquitatem operances scelera abominando cum dilectione proximorum A Leopoldi, transl.

203646

Omnes adversantes Leopoldo percussit dominus quia per ipsum etiam filios contrivit hominum dentes daemoniorum A Leopoldi, transl.

203658

Omnes sanans contritos ligans stellarum nomina vocans magnae virtutis et sapientiae dominus mansuetum ad se suscepit ovans Leopoldum A Leopoldi, transl.

203669

Omnia opera domini Leopoldi animum concitarunt ut benedicens laudaret dominum ac cunctis superextolleret ipsum A Leopoldi, transl.

203798

Peccatum irascendo Leopoldus non commisit dum sacrificio justitiae iniquitates non admisit A Leopoldi, transl.

204800

Super flumina et maria fundatus est Leopoldus quando victis tentamentis omnibus ascendit in montem domini stans in loco sancto ejus A Leopoldi, transl.

205047

Ubique fines tuos pax possedit o Austria Leopoldo te gubernante quae in melius reformabitur Innocentio ipsum sublimante A Leopoldi, transl.

205060

Universa quae sunt vivunt sentiunt vel intellegunt laudate nomen domini singulariter exaltatum A Leopoldi, transl.

205074

Ut clibanum posuit odientes Leopoldum dominus sed ei benedictionis et multorum honorum tribuit decus A Leopoldi, transl.

600309

Burgi loco miraculose prodito reginae caeli caenobium claustrinopolis fabricavit in quo cum conthorali faecundissima resurrectionem exspectat generalem dotatus stola prima supervestiri cupiens secunda R Leopoldi, transl.

600309a

Qua fulgebit sicut sol discurret ut scintilla subtilis et impassibilis V Leopoldi, transl.

600368

Claustri saepta quibus servi et ancillae dei ne in viam abeant mundanorum ultro mancipantur sanctus erigebat Leopoldus et plurima in Austria fundavit atque dotavit monasteria ad militandum in eis deo sub beatorum Augustini et Benedicti regulis valde securis R Leopoldi, transl.

600368a

Quorum jugum suave et onus leve dei non gravas dilectores V Leopoldi, transl.

600550

Deo soli ex infinita sui bonitate summe se diffundenti ut in essentia simplicissima realis subsistat personarum trinitas sit laus per Jesum Christum dei et hominis filium unius quidem personae triplicis vero substantiae et duplicis naturae qui nos sanguine spiritu cooperante sancto patri reconciliavit R Leopoldi, transl.

600550a

Impetra nobis sancte Leopolde ut Christo domino digne gratias referamus V Leopoldi, transl.

600563

Devoti pio et humili mentis affectu in eum qui super omnia est jugiter tendunt et a tanta repulsi majestate ipsius opera securius contemplantur infernalia timore horrentes filiali cunctis deum terrenis praeferentes varios in beatitudine admirantes caelesti talia cogitare est vere felicitari appropinquare R Leopoldi, transl.

600563a

Nolite fieri sicut equus et mulus ut non intellegatis gaudia sint quanta beatis V Leopoldi, transl.

600803

Etsi sanctus noster non caelibata sed fretus sit conjugio fructus tamen prole sollemnissima compensavit etiam conjugium jam factum non divortio reprobavit sed praesentia sua et matris suae utique virginum et singulari ipsum miraculo Christus dominus honoravit approbavit confirmavitque R Leopoldi, transl.

600803a

Erant autem ambo justi ante dominum de marito et ejus uxore canit evangelium V Leopoldi, transl.

600837

Exsultate in rege vestro o fideles animae qui ab aeterno nobis fidum praedestinavit advocatum Leopoldum inclytum qui talis est pro nobis in caelo verius qualis ab omnibus in terra est cognominatus R Leopoldi, transl.

600837a

Pius ac piissimus meruit solotenus praedicari qui nunc ferventissimus interpellator nequit dubitari V Leopoldi, transl.

600911

Fratres sumus Leopoldi carissimi si originem nostram deum advertimus sic nobiles si vita ab eo non degeneramus vera certaque nobilitas est et re et nomine esse christianum Christo namque servire regnare est et ejus frenis regi summa libertas R Leopoldi, transl.

600911a

Ut alligentur reges in compedibus mandatorum ejus et nobiles ferreis teneantur manicis disciplinae V Leopoldi, transl.

601514

Novi sollemnitas praeconis nostri non cassa nostras instruit mentes qua potentia sapientia et bonitate diversam hominum sortem summae trinitatis operetur abyssalis justitia oremus ergo omnes ut per preces Leopoldi veniam obtineamus et gratiam R Leopoldi, transl.

601514a

Multum enim valet deprecatio justi assidua praesertim apud deum de concedendis certa V Leopoldi, transl.

602224

Sorores ubicumque deo dedicatae plus mente quam carne virgines evax qualem exspectant commutationem cum pro perituris aeterna pro terrenis caelestia pro mundanis divina triplex denique praemium accipient pro labore immenso respiciente Leopoldo gaudio in idipsum R Leopoldi, transl.

602224a

Exsultabunt filiae Sion in rege Christo ipsum sequentes et carmen ei singulari canentes V Leopoldi, transl.

830189

Laetemur nunc in domino Leopoldi sollemnia colamus charis glutino vita cedente noxia H Leopoldi, transl.

830204

Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria H Leopoldi, transl.

909000.1

Gloria patri et filio et spiritui sancto ob suum militem Leopoldum pium Tp Leopoldi, transl.