830204

Full text: 
Lux visa per caliginem in terram mittit radium quando sanctorum aliquem nobis donat egregium | Exit ab ea quidquid est quod ab ipsa distinguitur sed multum damni inter est dum quis ab hac disjungitur | O via vita veritas te Christe jubar optimum nescit malorum caecitas sed videt mens fidelium | Petamus ergo gratiam ut Leopoldi merita nobis impetrent veniam mala vadant praeterita | Oriatur hinc claritas veritatis perlucidae fides spes atque caritas virtutes theologicae | Laetemur nunc in domino humilitate placida spreto culparum tumulo et voluptate noxia | Ducentes dies prosperos praesenti in miseria ne sentiamus asperos per infinita saecula | Ut cum finis advenerit vitae praesentis miserae Maria nos respexerit cum Leopoldo comite | Sit patri laus et filio celsa dilecto gloria summo quoque paraclito nostra quod est victoria
Genre: 
Fulltext source: 
GoogleBooks: Historiae de festo ... D. Leopoldi ... (1591)

Concordances in the Cantus Index network