Gertrudis Nivellensis
Gertrude of Nivelles, Virgin
Feast date:
Mar.17
Feast code:
14031700
Notes:
Holweck, p. 432;
Related chants
Displaying 1 - 50 of 84 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
004702 | A | Sancta Maria intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piissimum regem atque divinum ut det nobis veniam peccatorum nostrorum et gaudium sempiternam | Gertrudis Nivellensis |
005445 | A | Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes | Gertrudis Nivellensis |
100333 | I | Qui sibi Gertrudem sponsam delegit adoret et colat et timeat contio nostra deum | Gertrudis Nivellensis |
201943 | A | Generosa Christo virgo justitiae vigebat zelo sanctimoniae privilegio caelestium autem flagrabat desiderio | Gertrudis Nivellensis |
201944 | A | Generosa virgo Gertrudis supplicum semper fidelissima consolatrix in te nobis portus salutis ad te clamantes exaudi rogamus et misericordiam quam de te predicamus pie senciamus | Gertrudis Nivellensis |
201952 | A | Gertrudis pietate ineffabilis tibi persolvimus debita laudis tu solita clemencia adauge devocionis incrementa | Gertrudis Nivellensis |
202045 | A | Hac ergo pollens maturitate morum quesivit sibi aptare virgineum sponsum cum quo virginitatis firmaret chirographum | Gertrudis Nivellensis |
202247 | A | Hodiernae sollemnitatis gaudia que nobis anni reduxit orbita pia recolamus devocionae virginis Gertrudis utentes famulaminae | Gertrudis Nivellensis |
202525 | A | Inde sacrum sibi mater aptavit velaminis signum placuitque regulari vinculo subiugare animum | Gertrudis Nivellensis |
202879 | A | Laudem demus domino virginis inquam filio qui te o sacratissima virgo mundi resolutam ergastulo in caeli hodie relevavit palacio ubi precamur nostri memor esto | Gertrudis Nivellensis |
203119 | A | Mirantur ergo cuncti qui aderant et quis rei detur exitus expectant et subito vident in creacione virginis paulatim minui integritatem luminis | Gertrudis Nivellensis |
203154 | A | Mole criminum praemimur (...) | Gertrudis Nivellensis |
203536 | A | O quam generosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo | Gertrudis Nivellensis |
203826 | A | Perlustravit enim habitacionem oratorii inde figitur laqueari ubi nec datur defectui nec augetur damno incendii | Gertrudis Nivellensis |
204014 | A | Quadam autem die dum perseveraret virgo in oracione igneus globus mittitur e caeli regione et obnixe videtur virgini deservire | Gertrudis Nivellensis |
204090 | A | Quem illa suscipiens gaudenter intencionem mentis ex ordine patefecit fideliter | Gertrudis Nivellensis |
204337 | A | Sacerdotalem virum nomine amandum episcopatus quoque honore preditum ad virginis matrem direxit dominus omnium | Gertrudis Nivellensis |
204702 | A | Solaris dum volvitur orbita votiva recurrunt festa in quibus et domini recitantur magnalia et Hedwigis retractantur merita | Gertrudis Nivellensis |
204868 | A | Te clangat ergo nostra notula tibi o pia reddat famulamina a te exposcat misericordiam quam nescis denegare cuiquam | Gertrudis Nivellensis |
204915 | A | Tibi rite psallimus virgo tibi laudes referimus ex debito quia quociens premimur anxietatibus ad te nobis fidus patet recursus | Gertrudis Nivellensis |
205066 | A | Unus nec mortem (...) | Gertrudis Nivellensis |
205847 | A | Beata Gertrudis assidua legis dei meditatione tantum in divinarum litterarum studio profecit ut brevi omnes coetaneas suas anteiret | Gertrudis Nivellensis |
205883 | A | Christo igitur castitate virginis dicata austrasiorum ducis filium amore ejus captum spes lusit inanis | Gertrudis Nivellensis |
205884 | A | Cum monasterium cui beata Gertrudis praefuerat ignibus vastaretur edacibus visa est velamine suo flammas nimis exuperantes abigere et praeter spem omnium domum ab incendio liberare | Gertrudis Nivellensis |
205885 | A | Deinde mater consultu amandi episcopi mire sanctitatis viri sacro velamine accepto monasterium construxit | Gertrudis Nivellensis |
205886 | A | Divinae itaque institutionis suffulta praesidiis deum diligere mundum odisse ac sese toto mentis affectu Christo coepit mancipare | Gertrudis Nivellensis |
205887 | A | Exteriora suis dat quaeque (...) | Gertrudis Nivellensis |
205888 | A | In quo vita regulari instituta cum filia et ejus coetaneis dies huic vite concessos transegit | Gertrudis Nivellensis |
205889 | A | Laudes Christo sancta canit ecclesia qui sibi gertrudem castam virginem consecravit ne ab huius mundi amatoribus rapta vite dispendium pateretur sempiterne | Gertrudis Nivellensis |
205890 | A | Magna datur nobis divinae copia laudis normaque virtutis virginis hujus ope | Gertrudis Nivellensis |
205891 | A | Materno tandem Gertrudis destituta solacio totam regendi monasterii curam suscepit | Gertrudis Nivellensis |
205892 | A | Post vite cursum fragilis durosque labores Gertrudis posuit flebile carnis onus laeta tamen perfert lucis discrimen amicae cernere cum liceat jam sine nocte diem | Gertrudis Nivellensis |
205893 | A | Quantum crevit onus tantum devocio crevit cuncta per hoc fieri prosperiora putat | Gertrudis Nivellensis |
205894 | A | Quo facto se hostiam deo placentem gaudebat oblatam cum liquido claresceret nullum hujus saeculi vanitatibus locum in ea reperiri | Gertrudis Nivellensis |
205895 | A | Sacrae virginis Gertrudis sollemnia devotae suscipiat plebs fidelis nam per eam nobis spes et ipsi facultas suppetit impetrandi veniam pro delictis | Gertrudis Nivellensis |
205896 | A | Taliter internis externa aptabat ut esset par erga Christum cultus et unus amor | Gertrudis Nivellensis |
205897 | A | Tribulatione igitur carnis conculcata in se persistens indivisa virgo sollicita fuit quomodo corpore et animo placitum deo exhiberet obsequium | Gertrudis Nivellensis |
205898 | A | Utque ceteri ab egregia forma virginis postulanda resipiscerent mater comarum longitudinem in corone modum detondit | Gertrudis Nivellensis |
205899 | A | Vita duarum agitur gemina in gertrude sororum fervidus urget amor sollicitudo premit | Gertrudis Nivellensis |
206805 | A | Rogemus omnes beatam (...) | Gertrudis Nivellensis |
600093 | R | Ammonuit itaque sacratissimam mater virginem sacre subire consecracionis velamen et sic propositi servare fidem at illa continuo jubentis paruit imperio | Gertrudis Nivellensis |
600093a | V | Hortata est quoque eam addere adhuc onus oneri ut pondus regiminis imponeret sibi | Gertrudis Nivellensis |
600960 | R | Gloriosa virgo Christi Gertrudis post debita humanitatis ad regis regum arcessitur palacium ubi ob perfecte virtutis decursum immarcescibilis corone accepit bravium | Gertrudis Nivellensis |
600960a | V | Angelorum comitatu potitur atque cum digno tripudio paradisum introfertur | Gertrudis Nivellensis |
601096 | R | Igitur venerabilis mater virginis hortatu Amandi praesulis in ecclesiam proprie domus transmutavit fastigia consecrandi gratia | Gertrudis Nivellensis |
601096a | V | Inde sacrum sibi aptavit velaminis signum | Gertrudis Nivellensis |
601833 | R | Postquam igitur virgo sacrata regiminis expeditur sarcina castigacione maceratur voluntaria ut sine offensionis mora ad aeterna proficiscatur premia | Gertrudis Nivellensis |
601833a | V | Sciebat enim per dominicam revelacionem imminere sui corporis resolucionem | Gertrudis Nivellensis |
601959 | R | Quidam autem diabolica fraude decepti virginis inardescunt amori et quesierunt eam rapere vi et tradere nuptui | Gertrudis Nivellensis |
601959a | V | Ut autem mater defenderet virginis abusionem ejus totondit capitis cesariem | Gertrudis Nivellensis |