Cucuphatis | Cantus Index for Office and Mass

Cucuphatis

Cucuphatis

Cucuphas, Martyr

Feast date: 
Jul.25
Day: 
25
Month: 
7
Feast code: 
14072530

Chants related to the feast

Displaying 1 - 51 of 51 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001509

Athleta autem Christi ad populum ait videtis quanta mirabilia fecit deus verus quae praedico vobis credere vos oportet in eum et ipsum adorare A Cucuphatis D

001602

Beatissimus Cucuphas Scillitana civitate nobilissimis exstitit natalibus oriundus fide Christi praepotens clarissimus fulsit in populis A Cucuphatis D

001618

Beatus Cucuphas athleta domini post multa fidei documenta ac immania ignis supplicia coepit agere gratias deo dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui recreationem quia tu es benedictus deus A Cucuphatis D

001619

Beatus Cucuphas expansis ad caelum manibus ait gratias tibi ago omnipotens et salvator mundi qui me primo plasmasti modo iterum quasi a novo tua gratia reformasti A Cucuphatis D

002053

Cum vidisset proconsul sanctum domini nimio furore arreptus gravissimam jubet subire sententiam A Cucuphatis D

002072

Cumque sanctus domini gravissime torqueretur voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo A Cucuphatis D

002178

Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo et suscipe animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde alleluia A Cucuphatis D

002616

Egregius Christi martyr Cucuphas oravit deum et dixit domine mi Jesu Christe qui creasti omnia exaudi me certantem cum diabolo et ostende incredulis mirabilia tua A Cucuphatis D

002792

Eximius Cucuphas agonista divinus coepit prodigiorum resplendere miraculis in nomine domini et virtute Christi A Cucuphatis D

002966

Gloriosus Cucuphas visceribus in alvum ad horam receptis citius est divina operatione sanatus A Cucuphatis D

003145

Hostia Christi Cucuphas in mediis ignibus dans laudis praeconia ab omni vapore flammae illaesus intactusque apparuit A Cucuphatis D

003453

Ita namque in gratiam curationum excrevit ut nemo ab eo salutem exposceret qui non sine mora perciperet A Cucuphatis D

003526

Jussit tyrannus sanctum domini in craticula assari et ambustum sinapi et aceto perfundi et sic in flammam ferventem mitti A Cucuphatis D

003682

Magnus est deus Cucuphatis ac potentissimus liberator A Cucuphatis D

004422

Quae audiens judex directis militibus suis tribunalibus jussit eum offerri A Cucuphatis D

004614

Repletus iracundia judex dicit si verus deus est ille tuus quem dicis modo veniat et eripiat te de manibus meis et de praeparatis tibi tormentis A Cucuphatis D

004771

Sanctus autem Cucuphas ad praesidem dixit ego deum alium nescio praeter dominum qui est verus deus quem corde credo ore confiteor et omni studio praedico A Cucuphatis D

005147

Tibi laus domine Jesu Christe tibi gloria deus omnipotens gratiarum actiones persolvo qui incredulos destruis et te diligentes glorificas A Cucuphatis D

005163

Tradensque eum tortoribus dixit tamdiu torquere eum quousque spiritum ejus extorqueatis ab eo A Cucuphatis D

005248

Tunc omnes populi laudem dederunt deo dicentes tu es deus verus qui facis mirabilia haec A Cucuphatis D

005387

Videntes autem milites intestina sancti viri perfusa in terram caecati sunt et Galerius cum suis idolis repente consumptus est A Cucuphatis D

006189

Beatissimus Cucuphas Scillitana civitate nobilissimus exstitit natalibus oriundus fide Christi praepotens clarissimus fulsit in populis R Cucuphatis D

006189a

Daemones quoque solo verbo pellebat et a credentium finibus perturbabat V Cucuphatis D

006311

Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua R Cucuphatis D

006311a

Dixit praeses militibus tormenta adhibete ut exterminetur caro ejus et hostia domini ad haec agebat V Cucuphatis D

006352

Cucuphas praedicator sanctissimus applaudens populi credenti fidei ita exorsus ait tibi laus domine Jesu Christe tibi omnis debetur honor et adoratio qui incredulos destruis et te diligentes glorificas R Cucuphatis D

006352a

Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus V Cucuphatis D

006383

Cumque sanctus domini gravissime torqueretur ita ut dirupto corpore interanea apparerent voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo R Cucuphatis D

006383a

Domine Jesu Christe qui omnia tuo praecepto fundasti et me de fragilissimo limi pulvere formasti V Cucuphatis D

006429

Deus omnipotens domine Jesu Christe qui fecisti omnia in virtute tua fac misericordiam mihi servo tuo in hoc agone novissimo ut gaudens in exsultatione sanctorum introire merear R Cucuphatis D

006429a

Suscipe nunc Jesu benigne animam meam in pace sciens quia te desideravi ex toto corde V Cucuphatis D

006499

Domine Jesu Christe qui cuncta prospicis ostende virtutem tuam incredulis qui nomen tuum persequuntur ut videntes mirabilia tua credant et convertantur R Cucuphatis D

006499a

Illumina faciem tuam super servos tuos et salvifica eos in tua misericordia V Cucuphatis D

006697

Eximius Cucuphas agonista divinus coepit prodigiorum resplendere et miraculis in nomine domini et virtute Christi R Cucuphatis D

006697a

Ita namque in gratiam curationum excrevit ut nemo ab eo salutem exposceret qui non sine mora perciperet V Cucuphatis D

006719

Famulo Christi in precibus commorante salutaris vox de caelis ruit dicens quodcumque petieris dabitur tibi secundum fidem tuam R Cucuphatis D

006719a

Corrobora cor meum Christe et da virtutem servo tuo qui mihi pollicitus es modo V Cucuphatis D

006914

In medio flammarum Christi hora extendens palmas cum alacritate cordis ait adesto mihi nunc domine Jesus Christe qui in fornace ignea fidelibus tuis tribus pueris affuisti R Cucuphatis D

007049

Jussit tyrannus sanctum domini in craticula assari et ambustum sinapi et aceto perfundi et sic in flammam ferventem mitti R Cucuphatis D

007049a

Iratus autem praeses praecepit triumphantem domini catenarum nexibus aggravatum suis tribunalibus praesentari V Cucuphatis D

007541

Retruditur sanctus domini catenarum pondere pressus orans et dicens satia Christe animas esurientium te et sitientium sanguinis tui consecrationem R Cucuphatis D

007541a

Tantus autem splendor ibidem refulsit ut custodes carceris crederent Christo unde sanctus gavisus ait V Cucuphatis D

h01340

Hic est vir qui stetit contra reges horrendos et insignis et portentis alleluia alleluia ALL Cucuphatis

h01340a

Beatus vir qui * ALLV Cucuphatis

h01361

In memoria aeterna erit justus ab auditu malo non timebit alleluia alleluia alleluia ALL Cucuphatis

h01361a

Paratum est cor * ALLV Cucuphatis

h01361b

Potens in terra * ALLV Cucuphatis

h01361c

Beatus vir * ALLV Cucuphatis

h03591

Iste homo multa bona fecit in vita sua et fidelis inventus est in gloria aeterna ANT Cucuphatis

h03591a

Beatus quem elegisti * ANTV Cucuphatis

h04800

Quaere legem das uni ejus justi et psalmum et lauda PRLG Cucuphatis