Sanctifica nos domine signaculo sanctae crucis ut fiat nobis obstaculum contra saeva jacula inimicorum defende nos domine per lignum sanctum et per pretium justi sanguinis tui cum quo nos redemisti...
Ave senior Orientii ave pontificum preclarissime ave meritorum qualitate insignis qui gratia dignus et nomine refulges ut sol in caelesti virtute adesto famulis succurre miseris intercede pro clero...
Vir iste in populo suo rex mitissimus apparuit sanctitate autem et gratia floruit iste est qui multum orat pro populo dei quia potens est in conspectu altissimi par patriarcharum civis apostolorum...
Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse...