Eusebii Romanae
Eusebius of Rome
Feast date:
Aug.14
Feast code:
14081400
Related chants
Displaying 1 - 41 of 41 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001265 | A | Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum sanctis angelis percepit | Eusebii Romanae |
001555 | A | Baptizatus beatus Eusebius a romano papa Eusebio et fidem Christi sapientia et aetate provectus est | Eusebii Romanae |
001625 | A | Beatus Eusebius coram Constantio imperatore in concilio Mediolanensi unitatem trinitatis fortiter clamabat | Eusebii Romanae |
001885 | A | Congaudebat populus beatum Eusebium meritis et dictis virum deo dignissimum | Eusebii Romanae |
002434 | A | Dum ad haeresim Arianorum extiguendam Mediolanum pergeret portus defuit qui eo jubente ex alia ripa ad eum citius pervenit | Eusebii Romanae |
002933 | A | Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo | Eusebii Romanae |
003073 | A | Hinc instructus sapientia artium liberalium sacram scripturam Romae nobilior intellexit et docuit | Eusebii Romanae |
003149 | A | Hunc virum sanctum dei nec Constantius donis et verberibus nec Ariani flectere potuerunt | Eusebii Romanae |
003637 | A | Loris ligatus sanctus dei pontifex et martyr in exsilium deportatus cum Dionysio et papa Liberio propter fidei unitatem | Eusebii Romanae |
003886 | A | Nobili ortus ex progenie Sardorum Romam petiit ibique nobilior fide piissimus factus est nomine beatus Eusebius | Eusebii Romanae |
004041 | A | O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria | Eusebii Romanae |
004072 | A | O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio | Eusebii Romanae |
004183 | A | Orantibus populis pontifex sacratus est beatus Eusebius a julio summo pontifice | Eusebii Romanae |
004244 | A | Pater sanctus dum ad urbem perveniret susceptus est cum honore a Constantino imperatore quem nec verbis nec muneribus potuit avertere a vera fide | Eusebii Romanae |
004933 | A | Sicut fortis athleta Vercellis missus est Eusebius ad destruendam haeresim Arianorum | Eusebii Romanae |
005171 | A | Transacto vero flumine obviavit eum Dionysius episcopus dicens pater peccavi libera me si vales | Eusebii Romanae |
005426 | A | Vinctis manibus retrorsum trahebatur Eusebius per scalarum gradus et sanguinem fundebat pro Christo et catholicam fidem praedicabat | Eusebii Romanae |
006208 | R | Beatus Eusebuis pontifex et martyr in fide Christi perseverans hodie terrae corpus beatam caelo animam intulit | Eusebii Romanae |
006208a | V | Beatus Eusebius in terris positus angelica vita lucebat | Eusebii Romanae |
006542 | R | Dum floreret vir beatus Eusebius fide Christi et opere fit lector ecclesiae romanae et quod corde credidit verbis edocuit et opere complevit diuque in urbe Roma degens sicut fidelis et prudens dispensator domino servivit | Eusebii Romanae |
006542a | V | Beatus iste vir sanctus qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae thesauris | Eusebii Romanae |
006661 | R | Erat autem tunc Vercellis nobilissima civitas opibus fecunda sed arii peste foedata in qua urbe sanctus Eusebius pontificalem tenuit sedem et fidem catholicam edocuit | Eusebii Romanae |
006661a | V | A primaevo tyrocinio sacri baptismatis beatus Eusebius juste vixit et sapienter alios instruxit | Eusebii Romanae |
006712 | R | Factum est consilium in urbe Mediolanium imperante Constantio cui dum noluisset consentire beatus Eusebius cum Dionysio et papa Liberio deportatus est exsilio | Eusebii Romanae |
006712a | V | Nec muneribus flecti nec verberibus vinci potuit beatus Eusebius | Eusebii Romanae |
007294 | R | O quantus erat fletus episcoporum catholicorum dum traherentur in exsilio sicut agnus ad victimam gaudebant de retributione justa et flebant de populi absentia | Eusebii Romanae |
007294a | V | Euntes ibant | Eusebii Romanae |
007342 | R | Orta perfidia sectae Arianorum tempore Constantii scelerati imperatoris stola pontificali iste sanctus Eusebius sacratus a Julio summo pontifice atque ad destruendam ipsam haeresim Vercellis dirigitur a qua peste et urbem et totum liberavit orbem | Eusebii Romanae |
007342a | V | Hic est vir qui non est derelictus a deo in die certaminis sui cum pugnaret coram perfidiam doctrinam | Eusebii Romanae |
007520 | R | Regebat namque catholice beatus Eusebius non solum Vercellensem urbem sapientia et fidem rectam praedicans verum et vicinarum civitatem ordinationes rectas in episcopis peragens eis fidem rectam tribuerat | Eusebii Romanae |
007520a | V | Tunc memorata civitas Vercellis fide recta et catholico pastore primatum Liguriam tenebat | Eusebii Romanae |
007611 | R | Sanctus Eusebius ex Sardinia ortus Romam cum parentibus adhuc puerulus petiit ibique nomen pontificis Eusebii et fide Christi in baptismate suscepit quam deo propitio usque ad mortem incorruptam servavit | Eusebii Romanae |
007611a | V | Summus papa romanus Eusebius hunc virum suo nomine et fide Christi sacravit | Eusebii Romanae |
007775 | R | Trahebatur per gradus ab Arianis supinus beatus Eusebius et fracto capite illi dentibus saxis sanguinem fundebat pro Christo et unitatem trinitas fortiter clamabat | Eusebii Romanae |
007775a | V | Vinctis manibus post tergum beatus pontifex et martyr Eusebius verberibus caesus est ab Arianis | Eusebii Romanae |
g01363a | OfV | Vitam petiit et tribuisti ei domine | Eusebii Romanae |
g01363a.1 | OfV | Vitam petiit et tribuisti ei domine laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Eusebii Romanae |
g01363a.2 | OfV | Vitam petiit et tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum posuisti domine | Eusebii Romanae |
g01363b | OfV | Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo | Eusebii Romanae |
g01363c | OfV | In veniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt domine | Eusebii Romanae |
g02657.1 | Al | Alleluia Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium lex dei ejus in corde ipsius | Eusebii Romanae |