Justi | Cantus Index for Office and Mass

Justi

Justi

Justus of Beauvais, Martyr

Feast date: 
Oct.18
Day: 
18
Month: 
10
Feast code: 
14101810

Chants related to the feast

Displaying 1 - 42 of 42 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

100168

Justitiae pugiles domino jubilate fideles qui justos rite beat hunc laudare venite I Justi

200048

Absciso capite caput hoc loquitur bene rite dicens accipite jam corpus hoc et sepelite sic egreditur sine macula et operatus est justiciam A Justi

200082

Ad Christi laudes puer iste volens reparari non metuit fraudes servorum ricciovari quia induit eum dominus fortitudine et virtute precinxit eum A Justi

201012

Cum foret annorum puer iste novem famulatur regi caelorum vis sua tota datur quia donum est salus et super populum tuum domine benediccio tua A Justi

201035

Cum patre transivit fratrem patris ipse petivit solvere vestivit caecum nautamque nutrivit quoniam tu domine benedices justo A Justi

201598

Ergo timore redit fera gens ad ricciovarum sed pater accedit tumulans corpus sibi carum in terra deserta juxta fluvium syricum nomine aragga A Justi

201867

Fortis ut ante necem fuit in nece nam relevavit stans caput atque precem dans Christo glorificavit deum introiens in conspectu ejus in exultacione A Justi

202182

Hic rediens capitur cum fratre pater retroibat verba dei loquitur tamen iste puer nec abibat quoniam que tu domine perfecisti maligni destruxerunt justus autem quid fecit A Justi

202799

Justinus quidem pater et felicia mater felicem justum congenerant genitum qui in lege domini meditabatur die ac nocte A Justi

202804

Justus aitque patri praebens caput ipse recisum fer caput hoc matri me queritet ad paradisum sic in virtute tua domine laetabitur Justus A Justi

202808

Justus es o Christe justorum dogma sophie justus ab hoc iste scit bona justitiae apprehendamus disciplinam ne pereamus de via justa A Justi

202967

Magnificando deum sanctus justus vehementer totus amavit eum servans sua iussa decenter ast mundum sprevit imitans Christum face viva hinc florens crevit quasi palma virens ut oliva A Justi

202969

Magnificat dominum caelestis contio tota vox robur ens hominum pia solvat cum prece vota Christo justorum dilectori venerando quo gemmis decorum justus praefulget amando o pie juste dei martyr pugil assecla sanctae funde praecamen ei quem totus amaveras ante haec ut plebecula tua festa colens celebranda pura sit a macula cum Christo magnificanda agonis in diecula sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula A Justi

203086

Mente puer pura carnis domuit mala jura prescivit plura domino mediante futura scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum A Justi

203172

Mox ut vidisset caput hoc felicia flebat sed cum novisset sacra gesta deum recolebat tempore noctis eo lux caelica fulsit in urbe praesule res ideo noscente meant ibi turbe humiles corde benedicentes dominum A Justi

204516

Sanctus Justus verna dei hoc nomen a parentibus sumpsit modo datur ei pro meritis parentibus erat enim imitator in omnibus justitiae pius dei famulator calcatorque nequitiae fide plenus spe serenus caritatis passagia sic perfecit et subjecit cuncta carnis contagia o pie Juste Jesu nos protege mortis ab esu in tua justitia per sua suffragia A Justi

204643

Sic captum sanum solvebat Justinianum ad nullum vanum tradidit ipse manum minuisti eum domine paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum A Justi

204644

Sic caput ad templum latum digne tumulatur laudis in exemplum res mira per acta probatur quae numquam vidit visus datur ergo puellae plebs cito confidit fiunt laudesque novellae juvenes et virgines senes laudabant nomen domini in virtutibus ejus A Justi

205318

Volens deus venerari sanctum suum et solari plebum per beneficia fecit corpus exhumari et abinde deportari devote cum laetitia caput treviris translatum Ghelrie est corpus datum de quo gaudet Zutphania bonum seminavit satum fructum metet ergo gratum deo praeter zizania per peccatum hinc reatum tergat et inania in sanctitate et justitia coram domino omnibus diebus nostris A Justi

501004o

Misericordias domini cantabo (...) InV Justi

601128

In domini laude caeli Zutphania gaude sancti thesauro Justi qui plus valet auro in te servata cum sint sua membra beata per cujus vota fiunt miracula nota R Justi

601128a

Per caput hinc Treveris (...) V Justi

601562

O deus omnipotens justorum verus amator Justus more decens puer iste tuus famulator justiciam peragens meruit tua dona viator hinc petimus clemens nostram sis justificator R Justi

601562a

Justus enim deus es diligis ergo pares eque cuncta vides sed feritate cares justitiaeque dator V Justi

601603

O miranda deitatis tot patris exercitia et laudanda pietatis ejus beneficia nos ad formam trinitatis plasmavit praeter vicia hinc respectu pietatis conservet nos justitia R Justi

601603a

Justus dominus et justicias dilexit aequitatem vidit vultus ejus V Justi

601616

O pie juste Jesu nos eripe mortis ab esu gaudia dans caeli nobis populoque fideli sancti pro meritis justi precibusque petitis R Justi

601616a

Miserator et misericors paciens et juste domine te petimus nostris rex pie parce malis V Justi

602081

Sancte dei Juste martyr pie vernaque juste poscimus exora pro nobis quavis in hora ut det gratuitam Christus hoc ordine vitam R Justi

602081a

Justitia tua domine justitia in aeternum et lex tua veritas hinc justi precibus succurrat lex tua nobis V Justi

602156

Sanctus Justus futurorum ut vates erat cognitor ut puer apostolorum sectarum hic depositor dogma tenens confessorum fit castitatis fruitor tandem martyrum sanctorum fit socius et initor caelicorum gaudiorum quorum fuit promeritor cujus prece nos a nece maligna solvat conditor R Justi

602156a

Justus cor suum tradidit ad vigilandum diluculo pius domini servitor V Justi

602160

Sanctus martyr dei Jesum a pueritia sequebatur mente spei justa supplens servitia modo redonantur ei in caelis beneficia Christe te precamur rei nos solvas a malitia pro ejus justitia R Justi

602160a

Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi gloriam suam magna cum laetitia V Justi

602264

Sua deus accionae jam fecit mirabilia quos fecit potens sermone redemit per humilia firmans inspiracione corda prius fragilia sic quod nulla lesione erant avertibilia Jesu bone nos dispone cum justus ad fertilia R Justi

602264a

Justus es domine et rectum judicium tuum qui solus magna facis mirabilia V Justi

602451

Videns deus aequitatem cum suum plasma cecidit assumpsit humanitatem ne perderet quos condidit anime mortalitatem carnali morte perdidit vite sic aeternitatem justus justorum reddidit R Justi

602451a

Ut omnis qui credit in ipsum non pereat sed habeat vitam aeternam ad quam nos pius aedidit V Justi

602519

Vita quam felix aeterna quam pater dat per genitum natus tamquam probus verna nobis paravit aditum et ut felix sit moderna vita sanctum dat spiritum cor trahentem ad superna nos ad salutis meritum R Justi

602519a

Benedicamus patrem et filium spiritumque paracletum V Justi

830154

Hymnum deo personemus totum (...) H Justi

g01293.Tp3

Jam miserans nobis dominus praestatur ab astris Tp Justi