Crispini,Crispiniani

Crispin and Crispinian, Martyrs

Feast date:
Oct.25
Feast code:
14102500

Related chants

Displaying 1 - 36 of 36 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
001246 A Ad locum properat senex ubi sancti martyres decollati jacebant Crispini,Crispiniani
001567 A Beata et gloriosa mors sanctorum qui deambulabant in flammarum incendia decantabant hymnum dicentes adjuva nos deus salutaris noster Crispini,Crispiniani
001598 A Beatissimi martyres responderunt Maximiano dicentes honores quos polliceris nobis dare tuis dona nobis vivere Christus est et mori lucrum Crispini,Crispiniani
003197 A Impius Maximianus jussit eos ambos capite truncari Crispini,Crispiniani
003441 A Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobili progenie rebusque ditati egressi sunt Romam propter amorem Christi reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae promisit dominus diligentibus se Crispini,Crispiniani
003810 A Mox oratione finita eduxit eos pariter angelus domini sine dolore ab igne Crispini,Crispiniani
004044 A O mirum divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeternum cruciatus pervenit Crispini,Crispiniani
004096 A Oblatus est a parentibus puer variis infirmitatibus caecus surdus mutus et claudus quae largiente Christo martyrum precibus recepit Crispini,Crispiniani
004171 A Orabant sancti martyres dicentes gratias tibi agimus domine qui nos de hoc saeculo eripiens ad te venire praecipis Crispini,Crispiniani
004196 A Oriundi sunt Romae sancti dei Crispinus et Crispinianus in Galliam devoti venerunt et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt Crispini,Crispiniani
004476 A Qui jussu regis amputata sunt capita amborum pretiosa in conspectu domini mors sanctorum Crispini,Crispiniani
004514 A Quibus haec orantibus exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Rictiovari gravi dolore crucians excaecavit afflictum Crispini,Crispiniani
004606 A Relicta sancta corpora Crispini et Crispiniani quae Christo custodiente permansuerunt intacta Crispini,Crispiniani
004725 A Sancti dei Crispinus et Crispinianus submissa colla percussoribus tradiderunt animas sanctas creatori domino reddiderunt et ideo coronantur et accipiunt palmam et vivunt in aeternum Crispini,Crispiniani
004731 A Sancti martyres in oratione dixerunt potens es domine ab impiis liberare tormentis et ab hoc igne illaesos educere Crispini,Crispiniani
004741 A Sancti vero martyres Crispinus et Crispinianus audacter regi impio responderunt dicentes pro Christi amore nos venisse fatemur qui est deus verus in trinitate unus cui servimus in fide ac dilectione devoti Crispini,Crispiniani
006086 R Angelica admonitione sepelierunt corpora sanctorum cum gaudio ubi populus hodie adorat majestatem dei Crispini,Crispiniani
006086a V In quo loco christiani postea magnam aedificaverunt basilicam Crispini,Crispiniani
006185 R Beatissimi martyres respondentes Maximiano Honores quos polliceris nobis dare tuis dona nobis vivere Christus est et mori lucrum Crispini,Crispiniani
006185a V Pecunia vero et honores quos polliceris nobis dare tuis dona ista olim pro Christi amore nos gaudemus reliquisse Crispini,Crispiniani
006362 R Cum essent in tormentis martyres Christi Crispinus et Crispinianus caelestia contemplantes dicebant adjuva nos domine ut perficiamur opus tuum sine macula Crispini,Crispiniani
006362a V Respice in servos tuos et in opera tua domine et adjuva nos Crispini,Crispiniani
007016 R Isti sunt duo viri pretiosi martyres qui Roma pro Christi nomine ad praedicandum venerunt et sub Maximiano crudeli principe mortem gloriosam decreverunt suscipere Crispini,Crispiniani
007016a V Romae nobili ortu progeniti in Gallia autem pro Christi amore venerunt Crispini,Crispiniani
007020 R Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobiles progenie rebus ditati egressi sunt Roma propter amorem dei reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae promisit dominus diligentibus se Crispini,Crispiniani
007020a V Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt Crispini,Crispiniani
007043 R Judica domine judicium nostrum et libera nos ab homine iniquo tunc illis orantibus exsilierunt sudes de ungulis eorum ministros percutientes interfecerunt illos Crispini,Crispiniani
007043a V Martyres sancti inter acerrimos dolores spe gaudentes in tribulatione patientes Crispini,Crispiniani
007278 R O mirumque divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeterni cruciatus pervenit Crispini,Crispiniani
007278a V Haec victores videntes martyres devote domino preces fuderunt ut eos de colluctatione sui certaminis ad se venire jubet propitius Crispini,Crispiniani
007339 R Oriundi sunt Romae sancti dei Crispinus et Crispinianus in Galliam devoti venerunt et sub Maximiano crudeli examinatione certaverunt Crispini,Crispiniani
007527 R Relicta sancta corpora Crispini et Crispiniani quae Christo custodiente a morsuorum permansuerunt intacta Crispini,Crispiniani
007527a V Quorum animae caelis ab angelis translatae corpora vero a carnificibus bestiis sunt derelicta Crispini,Crispiniani
007589 R Sancti martyres in oratione dixerunt potens es domine ab impiis liberare tormentis et ab hoc igne illaesos educere Crispini,Crispiniani
007589a V Mox oratione finita eduxit eos angelus domini sine dolore ab igne Crispini,Crispiniani
200508 A Beati martyres Christi (...) Crispini,Crispiniani