Isti sunt sancti dei Crispinus et Crispinianus nobiles progenie rebus ditati egressi sunt Roma propter amorem dei reliquerunt omnia secuti sunt dominum et pervenerunt ad praemia regni quae promisit dominus diligentibus se
Isti sunt qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt et in sanguine agni laverunt stolas suas congregamini omnes qui timetis deum et videte quantam gloriam dedit dominus sanctis suis
Isti sunt sancti qui pro testamento dei ad morte animas tradiderunt quos lima justitiae velut aurum purissimum probavit regnant in perpetuum nec ab invicem segregabuntur