|
Properate sacrae virgines ... |
V |
Valeriae |
|
|
Quia placuisti domine sponso |
V |
Valeriae |
|
|
Quia praesentis saeculi |
V |
Valeriae |
|
|
Myrrha et gutta ... |
V |
Valeriae |
|
|
Alma virgo Valeria nobilitate (...) |
A |
Valeriae |
|
|
Non te derelinquam dicit (...) |
A |
Valeriae |
|
|
Quaedam nobilis puella nomine (...) |
A |
Valeriae |
|
|
Valens auribus virgo Valeria (...) |
A |
Valeriae |
|
|
Virgo Valeria quia per (...) |
R |
Valeriae |
|
|
Haec enim quae secundum (...) |
V |
Valeriae |
|
|
Virginis alme deus soboles virginis hujus honore tibi carmina Valeriae canimus accipiasque libens petimus atque piis foveas precibus |
H |
Valeriae |
|
|
Magnus es rex Christe sponse Valeriae virginis quam illustras et hic signis et in caelo praemiis sonet tibi sonet illi laus et honor celebris seculorum amen |
A |
Valeriae |
|
|
Virginalis palmae sceptrum adoremus praevium per quo caesa VALERIA vevit caput proprium VENITE |
I |
Valeriae |
|
|
Natalibus egregia et moribus Valeria de genere gentilium de spinis fulsit lilium |
A |
Valeriae |
|
|
Haec et in ipsis ritibus nos gentilis gentilibus jam Christo Christi nescia vivebat horrens vitia |
A |
Valeriae |
|
|
Mente praesaga caelitus dono praeventa spiritus carne mansit virginea rosa de stirpe spinea |
A |
Valeriae |
|
|
Idola cernens deici ex viri apostolici Martialis sermonibus lavatur sacris fontibus |
A |
Valeriae |
|
|
Stephano duci Galliae sponsata doces gratiae sponso terreno praetulit hinc dura mortis pertulit |
A |
Valeriae |
|
|
Die noctuque Domino supplex pro sponso Stephano ei vitam obtinuit per quem caesa occubuit |
A |
Valeriae |
|
|
Victoriosa virgo Valeria Lemovicis oriunda genere nobilis sed moribus pudicis nobilissima nondum initiata Christe mysteriis praevisa est Christo vas electiones |
R |
Valeriae |
|
|
Quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi |
V |
Valeriae |
|
|
Praedicante beato Martiale credens baptizata est Valeria et repleta sancto spiritu subuerat ac diruit universa ydolorum |
R |
Valeriae |
|
|
Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
V |
Valeriae |
|
|
O quam glorificanda es virgo Valeria quae sponsum tuum Stephanum respuisti dum agno sponso virginum virginitatem tuam vovens adhaesisti |
R |
Valeriae |
|
|
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem |
V |
Valeriae |
|
|
Clarissime princeps non facio tibi injuriam praeponendo tibi mortalem personam Deum verum tibi praepono qui pro nobis natus est ex virginis utero |
R |
Valeriae |
|
|
Perfectus Deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne consistens |
V |
Valeriae |
|
|
Dux fremit ira Stephanus intus ardens ut clibanus dum se sperni considerat sanctam punire properat |
A |
Valeriae |
|
|
Occurit imperterrita nec auditur dans monita sed ferit illam impiger mox feriendus armiger |
A |
Valeriae |
|
|
Caput caesum fert brachiis ad sanctum sancta propriis durities marmorea plantis cedens fit cerea |
A |
Valeriae |
|
|
Illator mortis moritur sed sancti prece redditur sic dux ad fidem ducitur stupet credit abluitur |
A |
Valeriae |
|
|
Caelum scandit aethereum per globum martyr igneum concentus tunc angelicus clangor auditur caelicus |
A |
Valeriae |
|
|
Vale valens Valeria tempore primiceria post passum Christum Dominum agonizantum virginum |
A |
Valeriae |
|
|
Cumque ducis furentes imperio duceretur ad victimam virgo expansis in caelum manibus oravit dicens Domine suscipe animam meam et vox de caelis audita est eece o Valeria mox videbis Christum sponsum tuum in gloria |
R |
Valeriae |
|
|
Vox Domini in virtute vox Domini magnificentia |
V |
Valeriae |
|
|
Triumphans et gaudens virgo Valeria ad locum pervenit ubi plecti jussa est et mox summo conjungenda capiti uno ictu laniste capite truncata est |
R |
Valeriae |
|
|
Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam |
V |
Valeriae |
|
|
Gloriose martyris examine corpus caput proprium deportans ad pedes sancti Martialis deposuit ubi mirantibus qui aderant marmor plantis virgineis in pressa tenens vestigia cessit |
R |
Valeriae |
|
|
A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris |
V |
Valeriae |
|
|
Accinxit fortitudine beata Valeria lumbos suos et roboravit bracchium suum quae adhuc adolentula mortem moriendo vincens pro sponso caelesti respuit ducem sponsum suum |
R |
Valeriae |
|
|
Cogitavit dies antiquos et annos aeternos in mente habuit QUAE ADHUC |
V |
Valeriae |
|
|
Pretiosum virginis corpus apostolorum coheres Martialis honeste cum reciso capite sepelivit atque ducem et de ducis exercitu quindecim milia hominum baptizavit |
R |
Valeriae |
|
|
Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus ATQUE DUCEM |
V |
Valeriae |
|
|
Glorificate Aquitanorum populi [... ]Deum qui vestram et alumnam ex genere et patronam ex morte VALERIAM glorificavit dum ejus animam ab angelis in igneo globo ad zelos evectam suscepit |
R |
Valeriae |
|
|
Cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit DUM EJUS |
V |
Valeriae |
|
|
O magna magni VALERIA o inter prima agni sponsas prima te poscentium suscipe voces et [...] et nos apud sponsum tuum sedula quaesimus prece commenda |
R |
Valeriae |
|
|
Audi nos o virgo exaudi nos o martyr et vide et inclina aurem tuam ET NOS |
V |
Valeriae |
|
|
Gloria Patri et filio et spiritui sancto |
V |
Valeriae |
|
|
Laudes decent Valeriam domum tuam rex regiam haec parata sedes tua visat nos ad festa sua |
A |
Valeriae |
|
|
Conjubilemus Domino qui sponsam suam gemino coronat diademate suo signatum stigmate |
A |
Valeriae |
|
|
Adhaesit post te anima et caro mea victima tuaque Deus dextera me suscepit in aethera |
A |
Valeriae |
|
|
Deo sit benedictio qui sponsam de incendio Babylonis eripuit dum sponso virgo respuit |
A |
Valeriae |
|
|
Auctorem unum omnia collaudent laude socia Valeriae qui gloriam dedit sicut victoriam |
A |
Valeriae |
|
|
Hodie sponsa regia sponsum petit Valeria hodie ab angelicis fertur choris hymnidicis hodie thronum roseum per globum scandit igneum haec sedentes in tenebris illustret lampas celebris in viam pacis dirigat ad regnum lucis adligat |
A |
Valeriae |
|
|
O Domini pietas o Christi summa potestas morte petit roseas VALERIA virgo choreas magnificat Dominum cum virgineum canit hymnum impetret haec nobis aeternae gaudia lucis MAGNIFICAT |
A |
Valeriae |
|
|
Beata Christi virgo Valeria sub principe Galliarum Stephano martirii palmam accepit a Domino Ps Beatus * |
A |
Valeriae |
|
|
Erat enim gentilibus exorta parentibus quorum errores sprevit desponsata a principe terreno Ps. Quare |
A |
Valeriae |
|
|
Hanc discipulus Dei Martialis baptismo sanctificavit et Domino virginem consecravits Ps. Cum* |
A |
Valeriae |
|
|
Sollicita pro salute Stephani Valeria preces fundebat nec relicta est fide vacua Ps. Verba * |
A |
Valeriae |
|
|
Dux Stephanus furore victus sponsam suam orantem invenit et capitali sententia damnavit Ps. Domine Deus * |
A |
Valeriae |
|
|
Dum spernit Valeria sponsum terrenum angelis et virginibus jungitur in aeternum Ps. In Domine |
A |
Valeriae |
|
|
Praedicante beato Martiale apud Aquitaniam provinciam salutare baptismum ab eo suscepit Valeria una cum Susanna matre sua |
R |
Valeriae |
|
|
Evangelicam predicationem gentibus adnuntiabit veniens a Hierosolimis discipulus Jesu Christi SALUTARE |
V |
Valeriae |
|
|
Haec Stephani potentissimi ducis manens sponsa opere nota est et nomine servatrix pudicitiae |
R |
Valeriae |
|
|
Angelicis civibus adjuncta Valeria statu virginaeae mentis roborata OPERE |
V |
Valeriae |
|
|
Karitas munere plena sancta manens Valeria pro conjugis conversione institit diebus ac noctibus |
R |
Valeriae |
|
|
Sola nolens remanere in fidei do te succensa igne divini amoris PRO CONJUGIS |
V |
Valeriae |
|
|
Fide et merito scienter nescia intenta fuerat Valeria ideo effecta est martir et sponsa Christi |
R |
Valeriae |
|
|
Antequam audiret praedicationem de ore beate Martialis insistere solebat operibus sanctis IDEO |
V |
Valeriae |
|
|
Sponsa Christi dignissima sancta Valeria sacris virginibus est adnumerata |
A |
Valeriae |
|
|
Sanctae Valeriae caput recisum mercari eam facit paradisum mortique datur qui eam decollaverat Ps Domine quis |
A |
Valeriae |
|
|
Corpus virginis erectum stetit caputque suum gladio truncatum ante pedes sancti Martialis optulit Ps Domine in vir* |
A |
Valeriae |
|
|
Innocens manibus et mundo corde sancta Valeria benedictione repleta est Ps. Domini est |
A |
Valeriae |
|
|
Chorus angelorum conjuncta est Valeria specie et pulchritudine mentis ornata Ps. Eructavit |
A |
Valeriae |
|
|
Cum angelis exultat sancta virgo Valeria quia Christi amore digna est effecta Ps. Deus noster |
A |
Valeriae |
|
|
Dux Stephanus rediens Lemovicas comperit Valeriam errorem respuisse idolorum et furore victus jussit eam gladio decollari |
R |
Valeriae |
|
|
Terreni potentatis gloria sublimatus pro sanis idolis adhuc deditus erat ET FURORE |
V |
Valeriae |
|
|
Spernens virgo Valeria Stephani gloriam contempsit terrores et minas et resecto capite adjungitur caelesti gloriae |
R |
Valeriae |
|
|
Pro terrenis meruit caelestia pro perituris aeterna ET RESECTO |
V |
Valeriae |
|
|
Sancta Valeria virgo armis induta justitiae gladium interfectoris subiit et de truncato capite inserta est Christi coronae |
R |
Valeriae |
|
|
Edocta aptica praedicatione non expavit mortem subire ET DE |
V |
Valeriae |
|
|
Virgo Valeria quia per praedicationem gloriosi Martialis sponsum decrevit habere caelestem Jesum Chrsistum jubente sponso terrestri Deum adhuc ignorante capitalem subiit sententiam cujus anima cum angelis psallentibus penetravit caelos |
R |
Valeriae |
|
|
Haec enim quae secundum proprietatem nominis valens viribus dicebatur virginitatis suae florendo vovere disposuit et ideo cunctis qui ad martyrium ejus venerant videntibus CUM ANGELIS |
V |
Valeriae |
|
|
Beata virgo Valeria detruncata capite inserta est Christi coronae |
A |
Valeriae |
|
|
Audita est vox de caelis dicens beata es Valeria martir Christi quia pro confessione martirii palmam virginitatis accepisti |
R |
Valeriae |
|
|
Christo sanguinem tuum fudisti et ideo gaudebis in conspectu Domini QUIA |
V |
Valeriae |
|
|
Cumque gladiator ante pedes Stephani mortuus expirasset ab renunciavit dux idolis et ab apostole Dei sacro fonte purificari meruit |
R |
Valeriae |
|
|
Martiris et virginis Valeriae precibus dux Stephanus sponsus ejus in Christum credidit ET AB |
V |
Valeriae |
|
|
Postquam virgo Dei decollata est mox quasi vivens ad sanctum Martialem perrexit longo itinere et in lapidis marmore vestigia pedum ejus impressa apparuerunt |
R |
Valeriae |
|
|
Corpus decollatum accepit caput suum propriis manibus et ante hominem Dei recto cursu deposuit ET IN |
V |
Valeriae |
|
|
Sancta virgo Valeria a beatissimo Martiale edocta fide vicit mundum quia nobilitatem saeculi transcendit virtute martiri |
R |
Valeriae |
|
|
Sanctarum virginum juncta collegio prudens virgo lampada ornata oleo tamquam sol fulget in caelo QUIA |
V |
Valeriae |
|
|
Precioso coronata martirio feliciter regnat cum Christo QUIA |
V |
Valeriae |
|
|
Audita est vox de caelis dicens noli timere Valeria quia te exspectant angeli in claritate |
A |
Valeriae |
|
|
Beata es Valeria martyr Christi quia custodisti praecepta Domini |
A |
Valeriae |
|
|
Angelorum concentus audiebatur quibus psallentibus Valeriae caelos penetravit spiritus |
A |
Valeriae |
|
|
Benedico te pater Domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum me dignam fecisti sponsam et martyrem tuam |
A |
Valeriae |
|
|
Angeli psallebant dicentes eris jugiter Valeria virgo cum Deo in claritate quae termino non clauditu |
A |
Valeriae |
|
|
Quaedam nobilis puella nomine Valeria sed nobilior fide meritorum in tantum se frequentabat circa beatum Martialem apostolum ut ad baptismi gratiam eo suadente perveniret et ut scitur a sponso suo adhuc gentili pro fide Christi interempta laetatur |
A |
Valeriae |
|
|
Valens viribus virgo Valeria a beatissimo apostolo Martiale sacro baptismate purificata et verae fidei agnitione edocta sponsum respuit terrenum ut sponsum acciperet regem angelorum et ideo pretioso coronata martyrio sanctarum virginum juncta collegio feliciter regnat cum Christo |
A |
Valeriae |
|