Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Ysayas...
Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus a domino virgo in aevum permansit
O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis