A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 12251 - 12300 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a01698 A Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est Conceptio Mariae
a01699 A Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata Conceptio Mariae
a01700 A Decuit virginem ea puritate nitere qua major sub deo nequit intelligi Conceptio Mariae
a01701 A Ingredimini benedicti domini praeparata est enim a domino habitatio sedis vestrae sed et populus fidelis cum gaudio sequitur iter vestrum ut oretis pro nobis majestatem domini alleluia In Dedicatione Ecclesiae
a01702 A Sub altare domini sedes accepistis intercedite pro nobis ad dominum Jesum Christum In Dedicatione Ecclesiae
a01703 A Unxit te deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis In Dedicatione Ecclesiae
a01704 A Circumdate Sion levitae altare domino et vestite illud vestimentis albis et estote et vos canentes hymnum novum dicentes benedictus dominus In Dedicatione Ecclesiae
a01705 A Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit Conceptio Mariae
a01706 A Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia Conceptio Mariae
a01709 A Venite filii audite me timorem Domini Sabbato Sancto
a01714 A Movete sancti de mansionibus vestris ad loca festinate quae vobis praeparata sunt In Dedicatione Ecclesiae
a01714m2 A Movete sanctae de mansionibus vestris ad loca festinante quae vobis praeparatae sunt
a01730 A Domine rigans montes de superioribus tuis de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine alleluia Ad Processionem
a01731 A Ingredere benedicte domini preparata est habitatio sedis tuae Ad Processionem
a01733 A Suffragante domino beato Gallo confessore tuo quaesumus infundatur gratia spiritus sancti in corda nostra ut male vitare valeamus et bonis omnibus perfruamur Galli
a01734 A Non lignum quasi deum colimus sed Jesum Christum suspensum ostensum quae in ligno crucis adoremus Exaltatio Crucis
a01739 A Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia Ad Processionem
a01740 A Ad te in te refugium Jesu petimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera populum ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus immortalis qui tollis pecata mundi miserere nobis Ad Processionem
a01740.1 A Ad te Domine confugium facimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera nos ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et immortalis a mala morte libera nos domine alleluia
a01741 A Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria juvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia Ad Processionem
a01744 A Veniente domino Jesu Jerosolimam commota est civitas obviam regis humili prophetam dicente filia Sion noli timere quia rex tuus mansuetus tibi veniet sedens supra pullum asine in magno misterio sed hebreorurn pueri precidebant ramos ferentes palmarurn et olivarum mittentes in via cum Iaudibus osanna benedictus qui venit in nomine domini osanna Dom. in Palmis
a01745 A Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem ad implere legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant in tonabila hymnum novum dicentes Hosanna in altissimis Deus Dom. in Palmis
a01745.1 A Introeunte te domino in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans venire ad passionem adimplere legem et prophetas pueri Hebraeorum cum floribus et palmis vestimenta prosternebant hosanna rex in altissimis deus Dom. in Palmis
a01746 A Via justorum recta facta est iter sanctorum praeparatum est ut ambulent de virtute in virtute ibi videbitur deus deorum in Sion dominus dominantium et rex regum in milibus milium de caelo descendens prophetantibus prophetis ut gentium insulis laudis divinis in floribus fidei stantes publicas vias florentium cantantes domino et dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel Dom. in Palmis
a01747 A Hosanna filio David Leo de tribu Juda radix Jesse qui in adventu primo humilis venisti cum ipse sis justus quem Judei occiderunt dormiens in cruce sicut catulus leonis tercia die refurgens dicunt tibi tribus et populus o rex gentium salvator generis humani hosanna in altissimis quia tu es judex et rex Dom. in Palmis
a01748 A Cum introiret dominus in sanctam civitatem sedens supra pullum asinae festinans ad passionem ut ad impleret legem et prophetas pueri hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant cum leticia et exultatione Hosanna benedictus qui venit in nomine domini regnum patris nostri David Hosanna in excelsis Dom. in Palmis
a01749 A Postquam resurrexit amortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnis preciosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissima passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tiranni imperio resurrexit sic enim oportebat Christum patiet resurgere amortius die tercia et predicare in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus in caelum et sedet ad dexteram patris alleuia Ad Processionem
a01754 A Ave sancte egregie Christi martyr N. ave nunc caelestis aulae miles invicte quem Chananaeorum urbs genuit berona nostra patronum promeruit ora pro populo salutem cunctis et pacem et vitam poscens sempiternam
a01754.1 A Ave sancte egregie Christi martyr Pelagi ave nunc caelestis aulae miles invicte quem carnia genuit urbs praeclara constancia Pelagii
a01757 A Beatus maximinus post longam vitae hujus certamina tamquam miles emeritus caelestium donorum con locutus est premia
a01759 A Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula De Trinitate
a01760 A Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia Juliani, Epi.
a01762 A Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros Juliani, Epi.
a01763 A Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus Juliani, Epi.
a01764 A Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt Juliani, Epi.
a01775 A Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna Juliani, Epi.
a01776 A Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum Juliani, Epi.
a01777 A Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam Juliani, Epi.
a01778 A Domine Jesu Christe jube ut resurgat adolescens iste ut tanti facti potentia et fides credentium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum Juliani, Epi.
a01779 A Mox quasi a sonno adolescens surgit a feretro et clara voce coepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus ejus Julianus Juliani, Epi.
a01780 A At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus ejus Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur Juliani, Epi.
a01784 A Sacerdos magnus sanctus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus alleluia Martini
a01786 A Auctor dominorum spiritus inspirans vera fatibus per trimum fatur infantem Cuthberhtum fore praesulem Cuthberti
a01794 A O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede Cuthberti
a01798 A O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax Nativitas Domini
a01803 A Ecce Maria venit ad templum eum puero Jesus cujus ingressa fulget sanctuarium et omnis terra laetetur in corde suo quem acceptis lampadibus sursum psallebant dicentes benedictus qui venit in templum suo dominus Purificatio Mariae
a01804 A Cum cognovisset vir beatus per spiritum sanctum diem vocationis suae dominici corporis et sanguinis communione percepta inter discipulorum manus erectis in caelum oculis oratione pre missa spiritum caelis reddidit Benedicti
a01809 A Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati Guthlaci
a01810 A In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria Guthlaci
a01811 A Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum Guthlaci

Pages