A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12551 - 12600 of 13774 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a02331 | A | Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit | Pirmini |
| a02332 | A | Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum | Pirmini |
| a02333 | A | Introivit in domum tuam sanctus dei cultor et melliflua praedicatione populum sedulo attrahebat | Pirmini |
| a02334 | A | Omnia ejus pedibus nonne erant subjecta cum ex insula Augia vocitata horrenda portenta variorum atque inauditorum vermium de altera parte serpendo sua praesentia stagni gurgitem petierunt | Pirmini |
| a02336 | A | Ave virgo sanctissima deo Editha dignissima quae clara inter aurea caelorum splendens sidera tua prece inclyta nostra ablue crimina et nobis posse gaudia tecum in caelesti gloria amen | Edithae,8 |
| a02339 | A | Prosequentes virginalem corde voce gloriam frequentemus specialem Editha memoriam cujus florent per exempla castitatis lilia se dicamus Christo templa virginum tot milia | Edithae,8 |
| a02340 | A | Procede et regna a dextris domini regina et regis filia gaude beata Editha super speciossimum forma quia unxit te deus tuus oleo laetitiae in gloria | Edithae,8 |
| a02347 | A | Curam pastoralem sine crimine is tenebat et in tabernaculo domini frequentius habitabat requiescitque in monte sancto ejus | Pirmini |
| a02348 | A | Cultum divinum dei servus intentius affectabat idcirco desiderio magno quod dominus ei tribuebat decem non cessavit monasteria ordinare | Pirmini |
| a02349 | A | Inclytus vir Sintlas dixit ad beatum praesulem insula quam cernis vermibus plena scaturit idcirco nunquam homo in illam ausus est intrare qui respondens ait domini est terra et plenitudo ejus | Pirmini |
| a02350 | A | Insula ista ex quo die intravit in eam Christi praesul facta est salubris aere jucunda flumine terra fecunda arboribus nemorosa et vineis uberrima quoniam non est inopia timentibus deum | Pirmini |
| a02351 | A | Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat | Pirmini |
| a02352 | A | Magnificata sunt opera domini nam unde tanta monstra diabolici figmenti ilico evanescere faciebat postea inde multa milia animarum in amoenissimos hortos caelestis Jerusalem usque in ultimum diem non desinit advocare | Pirmini |
| a02357 | A | Gaude felix Augia cum laude fac sollemnia sancto tuo Pirminio qui motus zelo nimio radicitus te paravit ad laudem dei te formavit ut consors tu sis omnium deo laudem canentium ergo jugi laude psalle ut te deus hac de valle per sanctum hunc Pirminium jungat choris caelestium | Pirmini |
| a02362 | A | Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret | Pirmini |
| a02363 | A | Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus | Pirmini |
| a02364 | A | Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas | Pirmini |
| a02365 | A | Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti | Pirmini |
| a02366 | A | Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit | Pirmini |
| a02367 | A | O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie | Pirmini |
| a02368 | A | O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti | Pirmini |
| a02374 | A | Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium | In Dedicatione Ecclesiae |
| a02376 | A | Nova tibi mater ecclesia geminatur causa laetitiae cujus olim laeta praeludia destinasti supernae curiae nunc per orbem clara prodigia dignum promunt caelestis gloriae | |
| a02378 | A | Jam dudum lux abscondita fulget expansis radiis et gemma terrae condita effertur cum prodigiis | |
| a02379 | A | Corpus quod diu latuit in Terracinae loculo mirandis signis claruit post in Tolosae patulo | |
| a02380 | A | Occurrunt sacro corpori clerus et turbae populi congaudent tanto muneri cuncti grandes et parvuli | |
| a02384 | A | Caelum hunc glorificat Christo jam fruentem quem terra mirificat signis affluentem | |
| a02385 | A | Matri vitae jam ereptum vivum reddit filium et inter hostes protectum tutum servat devium | |
| a02386 | A | De vini dispendio juvat invocantem damnatum suspendio salvat implorantem | |
| a02390 | A | Servat ab incursibus virum cum jumentis liberat a febribus vitam morientis | |
| a02391 | A | Morbum fama proelium miles impetravit Thomae per auxilium vovens ut optavit | |
| a02392 | A | Redivivum reddit aequum hero supplicanti quemque surdum mutum caecum curat virtus sancti | |
| a02396 | A | Sacrum corpus noviter Christus decoravit cujus mente jugiter dominus regnavit | |
| a02397 | A | Dies est laetitiae de Thomae tropaeo caelestes militiae jubilate deo | |
| a02398 | A | Ad te de luce vigilat doctor Nazareus qui nunc in caelis jubilat deus deus meus | |
| a02399 | A | Caelo doctor fruitur acto vitae tramite qui tam digne colitur deo benedicite | |
| a02400 | A | Fulget in caelestibus dei claritate fragrat hic virtutibus dominum laudate | |
| a02401 | A | De jacente virtus crescit de sepulto gloria de latente lux diescit de dato laetitia corpus sacrum dum notescit mira dans prodigia | |
| a02402 | A | O splendor Italiae nobilis propago deitatis regiae instar et imago virtutis eximiae culmen et indago nobis spem fer veniae tu morum compago | |
| a02403 | A | Accipite et comedite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur dicit dominus | Corporis Christi |
| a02404 | A | Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine | Corporis Christi |
| a02411 | A | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus conversionem sancti Pauli apostoli gaudium fit in caelo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Conversio Pauli |
| a02412 | A | Averte domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | |
| a02417 | A | Intret oratio mea in conspectu tuo domine inclina aurem tuam ad preces nostras parce domine famulis tuis quos redemisti sanguine tuo ne in aeternum irascaris eis | Pro paenitente |
| a02424 | A | Aperite illi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Pro defunctis |
| a02429 | A | Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus ab hominationibus vestri quare moriemini domus Israel quia nolo mortem peccatoris (..) convertimini (..) dicit Dominus | Fer. 4 Cinerum |
| a02430 | A | Dum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis | Dom. in Palmis |
| a02431 | A | Ante sex dies passionis suae occurrerunt ei pueri hebreorum et in manibus portabant ramos olivae et clamabant voce magna dicentes osanna in excelsis | Dom. in Palmis |
| a02432 | A | Congregavit nos Christus ad glorificandum seipsum reple domine animas nostras sancto spiritu Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus Christum Jesum ubi caritas et amor ibi Deus | Ad Mandatum |
| a02433 | A | Duobus ex discipulis in via se hostendit caeteris se manifestavit in conclavi videntibus illis celos penetravit spiritum sanctum super eos in flaminavit | Ad Mandatum |