A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12601 - 12650 of 13957 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a02364 | A | Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas | Pirmini |
| a02365 | A | Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti | Pirmini |
| a02366 | A | Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit | Pirmini |
| a02367 | A | O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie | Pirmini |
| a02368 | A | O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti | Pirmini |
| a02374 | A | Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium | In Dedicatione Ecclesiae |
| a02376 | A | Nova tibi mater ecclesia geminatur causa laetitiae cujus olim laeta praeludia destinasti supernae curiae nunc per orbem clara prodigia dignum promunt caelestis gloriae | |
| a02378 | A | Jam dudum lux abscondita fulget expansis radiis et gemma terrae condita effertur cum prodigiis | |
| a02379 | A | Corpus quod diu latuit in Terracinae loculo mirandis signis claruit post in Tolosae patulo | |
| a02380 | A | Occurrunt sacro corpori clerus et turbae populi congaudent tanto muneri cuncti grandes et parvuli | |
| a02384 | A | Caelum hunc glorificat Christo jam fruentem quem terra mirificat signis affluentem | |
| a02385 | A | Matri vitae jam ereptum vivum reddit filium et inter hostes protectum tutum servat devium | |
| a02386 | A | De vini dispendio juvat invocantem damnatum suspendio salvat implorantem | |
| a02390 | A | Servat ab incursibus virum cum jumentis liberat a febribus vitam morientis | |
| a02391 | A | Morbum fama proelium miles impetravit Thomae per auxilium vovens ut optavit | |
| a02392 | A | Redivivum reddit aequum hero supplicanti quemque surdum mutum caecum curat virtus sancti | |
| a02396 | A | Sacrum corpus noviter Christus decoravit cujus mente jugiter dominus regnavit | |
| a02397 | A | Dies est laetitiae de Thomae tropaeo caelestes militiae jubilate deo | |
| a02398 | A | Ad te de luce vigilat doctor Nazareus qui nunc in caelis jubilat deus deus meus | |
| a02399 | A | Caelo doctor fruitur acto vitae tramite qui tam digne colitur deo benedicite | |
| a02400 | A | Fulget in caelestibus dei claritate fragrat hic virtutibus dominum laudate | |
| a02401 | A | De jacente virtus crescit de sepulto gloria de latente lux diescit de dato laetitia corpus sacrum dum notescit mira dans prodigia | |
| a02402 | A | O splendor Italiae nobilis propago deitatis regiae instar et imago virtutis eximiae culmen et indago nobis spem fer veniae tu morum compago | |
| a02403 | A | Accipite et comedite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur dicit dominus | Corporis Christi |
| a02404 | A | Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine | Corporis Christi |
| a02411 | A | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus conversionem sancti Pauli apostoli gaudium fit in caelo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Conversio Pauli |
| a02412 | A | Averte domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele | |
| a02417 | A | Intret oratio mea in conspectu tuo domine inclina aurem tuam ad preces nostras parce domine famulis tuis quos redemisti sanguine tuo ne in aeternum irascaris eis | Pro paenitente |
| a02424 | A | Aperite illi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Pro defunctis |
| a02429 | A | Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus ab hominationibus vestri quare moriemini domus Israel quia nolo mortem peccatoris (..) convertimini (..) dicit Dominus | Fer. 4 Cinerum |
| a02430 | A | Dum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis | Dom. in Palmis |
| a02431 | A | Ante sex dies passionis suae occurrerunt ei pueri hebreorum et in manibus portabant ramos olivae et clamabant voce magna dicentes osanna in excelsis | Dom. in Palmis |
| a02432 | A | Congregavit nos Christus ad glorificandum seipsum reple domine animas nostras sancto spiritu Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus Christum Jesum ubi caritas et amor ibi Deus | Ad Mandatum |
| a02433 | A | Duobus ex discipulis in via se hostendit caeteris se manifestavit in conclavi videntibus illis celos penetravit spiritum sanctum super eos in flaminavit | Ad Mandatum |
| a02434 | A | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni con fregit miserando ad baptismum nos vocavit venascendo spem nobis repromisit resurgendo | Ad Mandatum |
| a02447 | A | Fidelium plebs gaudeat pro hujus sancti gloria cujus celebris transitus annuatim recolitur cujus sacra memoria secli pervolat spacia alleluia | |
| a02448 | A | O patrum felix gloria quae sanctitatis jubar caeli splendor per atria ceu sol in centri area | |
| a02449 | A | O germana societas quam virginalis claritas in superna palacia dote perhenni munerat tantorun fides procerum adurat vincla scelerum virtutum domicilium nos statuens per saeculum alleluia | |
| a02453 | A | Postquam subiit Dominus Jesus in crucem et ex sancto latere ejus exivit incomparabile (...) | Sabbato in Albis |
| a02454 | A | Exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta maria ora pro nobis | In Letaniis maj. |
| a02455 | A | Expansis manibus et corda pronius inclinataque sumus te virgo dei Maria supplicas pro nobis Dominum cuncti socii sanctorum caterius ut auferat iram suam a civitate isti jam pietas resolvat quod iustas e veritas digna ultionis reos nos tantis criminibus flagellavit qui in caelis posita interris miraculis fulget auxiliare plebem tibi adquisire per dominum alleluia | Fer. 4 in Letaniis |
| a02459 | A | Deus amator bonorum dirige viam nostram et omnium nostrorum cum societate sanctorum archangelorum et omnium electorum adsit magnus Raphael dux pii itineris procul sit a nobis humana et diabolica calliditas sed poscimus tuam clementiam immensa comitetur benignitas sit nobis tu inexpugnabilis clipeus eundi et redeundi et ab omni incomoditate mentis et corporis nos protegere tua dignetur dextera | Pro iter agentibus |
| a02461 | A | Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et nomen eorum manet in aeternum alleluia alleluia | |
| a02462 | A | Vos sacerdotes et levite sanctificamini et afferte aram Domini Dei Israel ad locum qui ei panteus est | |
| a02463 | A | Induit te Dominus tunicam jocunditatis et imposuit tibi coronam et ornavit te ornamentis sanctis | |
| a02464 | A | Dominus omnipotens benedicat te crescere te faciat atque multiplicet sicut ros Hermon qui descendit in montem Syon sic descendat super te Dei benedictio | Pro ordinatione clerici |
| a02465 | A | Unxit te Dominus Deus tuus (...) | Pro ordinatione clerici |
| a02466 | A | Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti ut daret tibi sedem honoris et benedicat tibi in aeternum Deus tuus | De Regum |
| a02467 | A | Redemptor mundi conservet regnum tuum ipse qui Ezekiel regiter qui nos annos auxit ad vitam augeat tempora tua et videant oculi tui pacem in diebus tuis | De Regum |
| a02468 | A | Ego dilecto meo et ad me conversio ejus inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam | Margaritae Cortonensis |