A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12701 - 12750 of 14104 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a02461 | A | Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et nomen eorum manet in aeternum alleluia alleluia | |
| a02463 | A | Induit te Dominus tunicam jocunditatis et imposuit tibi coronam et ornavit te ornamentis sanctis | |
| a02464 | A | Dominus omnipotens benedicat te crescere te faciat atque multiplicet sicut ros Hermon qui descendit in montem Syon sic descendat super te Dei benedictio | Pro ordinatione clerici |
| a02466 | A | Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti ut daret tibi sedem honoris et benedicat tibi in aeternum Deus tuus | De Regum |
| a02467 | A | Redemptor mundi conservet regnum tuum ipse qui Ezekiel regiter qui nos annos auxit ad vitam augeat tempora tua et videant oculi tui pacem in diebus tuis | De Regum |
| a02468 | A | Ego dilecto meo et ad me conversio ejus inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam | Margaritae Cortonensis |
| a02469 | A | En vernant rutila Francisci germina sacra lux claustri Clara religione micans vox in deserto clamans Antonius isto nil sapiens mundi sal Ludovicus humi | |
| a02476 | A | Convertimini omnes simul ad deum mundo corde et animo in oratione in jejuniis et vigiliis multis fundite preces vestras cum lacrimis ut deleatis cyrographum peccatorum vestrorum priusquam vos profundum mortis absorbeat priusquam nobis repentinus superveniat interitus ut cum creator noster advenerit paratos nos inveniat alleluia | Pro paenitente |
| a02477 | A | Magno Hieronimo qui de mundo gloriose triumphavit festa devotissime celebremus | Hieronimi |
| a02478 | A | Initium sapientiae (...) | Hieronimi |
| a02479 | A | Misi digitum meum in fixuras clavorum et manum meam in latus ejus et dixi dominus meus et deus meus alleluia | Fer. 5 p. Oct.Pasch. |
| a02484 | A | Surrexit dominus vere et apparuit Petro alleluia | ~Et ipsi narrabant quae gesta erant in via | Fer. 2 p. Pascha |
| a02488 | A | Beatissimus Eucharius pontifex vir magnarum extitit virtutum et merito bonae gratiae sortitus est vocabulum cui datum est praefigurare nomine quod erat impleturus opere | Eucharii |
| a02490 | A | Audi hortor quid hic tortor praetendebat cum fundebat filialem sanguinem | Barbarae |
| a02491 | A | Sua nata deo grata hoc doluit quod coluit Christum deum hominem | Barbarae |
| a02492 | A | Immolatum cruciatum dei natum verbo natum per intactam virginem | Barbarae |
| a02495 | A | Misericors et miserator et justus dominus | |
| a02512 | A | Memor sit dominus sacrificii tui et holocaustum tuum pinguae fiat tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet in bono ut offeras hostias placabiles digne deo in odorem suavitatis | Dom. Pentecostes |
| a02515 | A | Obtuerunt domino | |
| a02517 | A | Ab omnibus iniquis libera me domine | |
| a02518 | A | Accepto panem vidas tradidit Dominus sicut promiserat principibus sacerdotum | |
| a02521 | A | Hodie martyr domini Piatus venerabilis stola rosei sanguinis indutus victorioso palmatus triumpho plausu angelico est exceptus caelico Capitolio | |
| a02522 | A | Psallebant autem Sergius et Bacchus dicentes si ambulabimus in medio umbrae mortis non timebimus mala quoniam tu nobiscum es domine | Sergii, Bacchi |
| a02523 | A | Contristato Serge nece Bacchi apparuit beatus Bacchus dicens et si carne recessi a te et amoris vinculo tecum sum hortor tamen festines cursum consummare fidei mecum tibi repositi corona est | Sergii, Bacchi |
| a02524 | A | O gloriose testis Christi Piate salus et decus Carnotensis ecclesiae qui caelestia amplexans mundi gloriam declinasti precibus nos socia Christo cui te felici sociasti martyrio | |
| a02525 | A | [… pat]trocinio sublevamur ipse intercedat pro nobis ad dominum | |
| a02528 | A | Triumphalem tantae festivitatis gloriam exsultantibus animis celebremus qua transitoria relinquens ad aeterna provectus est pius pastor Maglovius | |
| a02530 | A | Generosa parentela natus mundo lumen resplenduit beatus Maglovius | |
| a02531 | A | Parili consanguinitas linea sanctorum confessorum Sansonis et Maglorii sidus enituit tertium | |
| a02532 | A | Michael archangele veni in adjutorium populo dei | Michaelis |
| a02533 | A | Iste est supernorum procerum consors athleta dei Desiderius qui pro grege suo meruit palmam martyrii ideo triumphat honore ditatus caeli | Desiderii Lingon |
| a02535 | A | Cum datum esset caelitus Gallias cedere barbarica stragi insignis Desiderius tunc aderat lingonum praesul | |
| a02536 | A | Claritudine affacundia cliens inclytus Desiderius idcirco sortitus est pontificale decus | |
| a02537 | A | Imminente autem caede sanctus Desiderius fidele hortabatur vulgus ut potius se obiceret neci quam pateret prophanis | Desiderii Lingon |
| a02541 | A | Agmine hostili cum foret urbs vallata beatus Desiderius com[...] | |
| a02542 | A | Sanctis adesto preconiis domine rex regum et occurrentem in tua solida claritate gregem ad votivam beati Reguli pastoris sollemnitatem hujus nos precibus a nostrorum absolve delictorum debitis supplices deposcimus alleluia | |
| a02544 | A | Sociatus praesul Regulus sanctorum Dyonisii sociorumque ejus contubernio primus in hiis partibus sanctam fundavit ecclesiam alleluia | |
| a02545 | A | Sancte fidei documentis barbarum hujus terre docuit populum quem sacro purgavit baptismate alleluia | |
| a02546 | A | [...] populi se hilariter subdidit deo alleluia | |
| a02549 | A | Domine salvum fac imperatorem nostrum qui per te corroboravit fidei fundamentum benedic vitam ejus et contere virtutes inimicorum suorum et resistentes ei continuo corruant corruant quia facis judicium et justitiam super terram alleluia | |
| a02549.1 | A | Domine salvum fac imperatorem nostrum qui per te corroboravit fidei fundamentum benedic vitam ejus dirige gressus cogitationum ejus et contere virtutem inimicorum suorum et resistentes ei continuo corruant quia facit judicium et justitiam super terram alleluia alleluia | |
| a02550 | A | Desideramus faciem tuam videre cum gaudio et nos suscipimus cum caritate sicut praecepit Jesus discipulis suis | Ad Processionem |
| a02551 | A | Usque in aeternum praeparabo sedem tuam et erit sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum dicit dominus alleluia | Ad Processionem |
| a02552 | A | Sanctos portamus sanctorum laudes dicimus et nos in terra psallimus in caelis canunt angeli pax in caelo pax in terra pax in omni populo pax in sacerdotibus et in omnibus sanctis ejus | Ad Processionem |
| a02553 | A | Deo gratias semper domine tibi gratias qui nos de tuis donis fatias fatiati de donis domini memores sumus sanctorum tuorum te laudamus te benedicimus deus noster alleluia alleluia. | Ad Processionem |
| a02558 | A | Regem verum natum angelus annunciat pastoribus eiusque voci angelorum chori concinunt et collaudantes clamant gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, alleluia | Vigilia Nat. Domini |
| a02559 | A | Tu es domine qui restitues mihi hereditatem meam | Pro ordinatione clerici |
| a02560 | A | Sicut ros hermon qui descendit in montem Sion sic descendat super te dei benedictionem | Ad Processionem |
| a02561 | A | Succurre domine infirmo isti et medica eum spiritali medicamine ut in pristina sanitate a te restitutus gratiarum tibi sanus referat actionem | |
| a02561.1 | A | Sana Domine infirmum istum et medica eum spiritali medicamine ut in pristina sanitate restitutus gratiarum tibi referat actionem | Pro infirmis |