A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13451 - 13500 of 13774 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07759 | A | Tertia dies est quod haec facta sunt | |
| a07760 | A | Sancte confessor et patrone noster Aegidi pro cujus meritis deum glorificamus apud illum pro nobis te intercedere sentiamus | Aegidii |
| a07763 | A | Quam pulchra generatio caelesti cum claritate vultum sponsi quaerentium paradisi per lilia perpetuo candentia | XI milium Virginum |
| a07767 | A | O pastor aeterne o martyr egregie o virtutum opifex o benedicte pontifex praedicator gentium qui decem milia martyrum ad veri solis palatium vocasti ad consortium electorum omnium o sancte Hermolae preces nostras suscipe ne damnemur in peccatis miseriae sed ad vitam tu nos duc lucis perpetuae ut gaudeamus cum beatis in regno gloriae | Decem Millium Martyrum |
| a07770 | A | Adest nobis dies venerabilis in quo soluti sunt filii Salomonis de ergastulo carnis portas vestras attollite caeli cives occurrite triumphatori dicite Jesu rex inclite virtutum rex gloriae rex insignis victoriae qui coronasti hodie exercitum militiae jam prosequamur laudibus sancti atque praecibus ut nos donet regalibus cum Christo caeli sedibus | Decem Millium Martyrum |
| a07771 | A | Isti sunt sancti qui in lege domini sunt plantati ut lilium et florebunt in aeternum ante dominum | Decem Millium Martyrum |
| a07772 | A | Isti sancti in timore servierunt domino et contempserunt jussum regis in mortis articulo | Decem Millium Martyrum |
| a07773 | A | Filii hominum sacrificate deo vivum sacrificium mementote quod vos redemit suo sacro sanguine | Decem Millium Martyrum |
| a07774 | A | Intellige clamorem nostrum domine et intende voci orationis meae inclite rex Jesu Christe qui es benedictus in saecula | Decem Millium Martyrum |
| a07775 | A | Quam admirabile est nomen tuum domine in universa terra quia gloria et honore coronasti milites tuos et constituisti eos super opera manuum tuarum | Decem Millium Martyrum |
| a07776 | A | In tabernaculo tuo domine requiescunt hodie animae sanctorum quos vocasti pater pie de valle miseriae et de fraude impiorum | Decem Millium Martyrum |
| a07780 | A | Conserva plebem hac die in te confidentem domine ut te possit collaudare cum sanctis tuis hodie | Decem Millium Martyrum |
| a07781 | A | Haec est viri Salomonis generatio quae accepit benedictionem a domino | Decem Millium Martyrum |
| a07782 | A | In tempore opportuno sancti dominum orabant dum Hadriani complices eos spinis coronabant | Decem Millium Martyrum |
| a07783 | A | Aspexit maria ad filium suum unigenitum quem confixerunt impii et planxit super eum quid sunt plage iste in medio manuum tuarum fera pessima devoravit filium meum. | In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V. |
| a07793 | A | Hodie electi ducti sunt ad mortem in terra Armeniae super excelsum montem qui pro Christi nomine non recusant mori et electa corpora pro Christo immolari effuderunt sanguinem gloriosum super terram inde manavit rivulus habens virtutem magnam caeci claudi surdi muti sunt sanati restituti sit laus deo et gloria per infinita saecula | Decem Millium Martyrum |
| a07794 | A | Sancti martyres fundentes orationem suam unanimiter ad dominum dixerunt te petimus domine ut quicumque memoriam nostrae passionis egerint mereantur a te consequi fructuosam mercedem omnem languorem ab eis longe repelle ut unus dies nostrae passionis paenitentialem animum concludat observantibus eam devote | Decem Millium Martyrum |
| a07797 | A | Adorate scabellum pedum ejus alleluia quoniam sanctum est alleluia | Epiphania |
| a07802 | A | Sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Nominis Jesu |
| a07811 | A | O Christi pietas omni laude decantanda qui sui famuli Dominici merira longe lateque declarat praedicanta ad sacrum cujus tumulum omne praestatus commodum | Dominici Silensis |
| a07815 | A | O vir eximie monachorum pater et dux egregie speculum vita angelice qui multum dilectus es in pace tua alleluia | Dominici Silensis |
| a07818 | A | O beate Dominice qui pro Christi nomine saeculum reliquisti et non formidasti versutias inimici o vinctorum redemptor oegrorum salus et medice o pater sanctissime quia caeli rege tres coronas suscepisti et superna conscendisti alleluia | Dominici Silensis |
| a07825 | A | Egressus est a filia sion omnis decor ejus | In Comm. Septem Dolorum B. Mariae V. |
| a07858 | A | Dum crudelissimus Dacianus christianos Hispaniis cruciaret per domino Justus et Pastor urbe orti Compluto germani fide et genere in suo tirocinio martyrium adquisierunt | Justi, Pastoris |
| a07859 | A | Post adventum Christi perfide quam docuit Justus simul atque Pastor tenti sunt a perfidis pueri nobiles in campo laudabili decollati sunt et modo permanent viventes | Justi, Pastoris |
| a07860 | A | Praeclari fratres caelestis regni participes Justus et Pastor qui post tormenta laeti praevenistis ad Christum vestrum nobis praebete ducatum quo mereamur perfrui nostra dignitate in caelesti sede | Justi, Pastoris |
| a07864 | A | Praeclara sancti merita Dominici cum debita laude jam memoremur siderum hunc ternario ornatum caeli solio devote veneremur | Dominici Silensis |
| a07866 | A | O mira caritas semper collaudanda dei qui suum militem militare docuit sanctum Dominicum cujus interventio nostra vulnera sanet | Dominici Silensis |
| a07867 | A | O sidus Hispaniae decus et ecclesiae presidens speculum forma monachorum qui virtutum radiis verbis et prodigiis illustrati saeculum esto lux tuorum | Dominici Silensis |
| a07876 | A | Tota pulchra est amica nostra columba nostra et macula originalis non est in te alleluia | Conceptio Mariae |
| a07883 | A | Justus et Pastor fratres pueri cum praesidis sevitiam viri perhorrescerent sponte ad martyrium cucurrerunt | Justi, Pastoris |
| a07884 | A | Pastor et Justus fratres cum pueri adhuc litteris imbuerentur projectis in schola tabellis veram sapientiam sunt secuti | Justi, Pastoris |
| a07885 | A | Justus Pastorem alloquitur noli frater mortem corporis nec tormenta quae nobis parata sunt pertimescere | Justi, Pastoris |
| a07886 | A | Dixit Pastor Justo fratri libenter me tibi martyrii socium praebeo ut simul hujus certaminis gloriam consequamur | Justi, Pastoris |
| a07887 | A | Pueri et juvenes senes cum junioribus laudent nomen domini alleluia | Justi, Pastoris |
| a07888 | A | Fortissimi pueri Justus et Pastor in campum laudabilem adducti pro Chisto plusquam virili constantia dato collo martyrio coronati sunt | Justi, Pastoris |
| a07889 | A | Isti sunt duo novelli qui nec minis judicis deterriti nec virium teneritate defessi usque ad mortem tormenta passi sunt alleluia | Justi, Pastoris |
| a07890 | A | Praestanti Joseph facie luce resplendens gratiae decorus nominatur praeclaris dives meritis magnis ornatus creditis accrescens praedicatur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07891 | A | Davidis stirpe genitus parentis tanti penitus vestigia sectatus et spiritus pinguedine et divinorum lumine praefulsit illustratus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07892 | A | Hic dux hic rex sublimior hic patriarcha celsior totius sanctitatis et munere septemplici et fructu quem multiplici donatur caritatis | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07893 | A | Quae caeli tulit dominum sacrae reginae virginum e caelo praeparatus splendore se virgineo candore tamquam niveo praecinxit non fedatus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07894 | A | Reple domine gloria tua populum tuum teque in decore tua videant oculi nostri alleluia | Corporis Christi |
| a07895 | A | Fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus alleluia | Nominis Jesu |
| a07897 | A | Caeli enarrant gloriam dei et honorant nomen domini nostri Jesu Christi | Nominis Jesu |
| a07904 | A | Hunc moribus eloquia insignem hunc justitiam divina confitentur hujus triumphi cantibus hujus res gestae laudibus efferri promerentur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07905 | A | O nuptiarum gloria o nobile connubium David ex stirpe regia quae mundi tulit dominum virgo ioseph egregia cum datur in conjugium caeli laetentur agmina exsultet mundi spatia | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07906 | A | Joseph dum sine macula justitiam patravit caelorum tabernacula ingressus habitavit | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07907 | A | Felici quam memoria in terris praedicatur hujus in caelis gloria non vilis comprobatur | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07908 | A | Hic gloriae fastigium ascendit vir beatus virtutum jam caelestium a rege sublimatus | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
| a07913 | A | Ardentibus in soliis supernis fulgens praemiis cui sedes est praeparata in Christo jucundabitur Joseph nec perturbabitur a laude caeli data | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |