A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13351 - 13400 of 13951 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a07490 | A | Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium | Scholasticae |
| a07491 | A | Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis | Scholasticae |
| a07492 | A | Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri | |
| a07493 | A | Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum | |
| a07494 | A | Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia | Pro ordinatione Episcopi |
| a07496 | A | Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur | Corporis Christi |
| a07498 | A | Elias pane subcinericio roboratur | Corporis Christi |
| a07499 | A | Agnus paschae hic panis caelestis declaratur | Corporis Christi |
| a07501 | A | O Jesu pie nos isto pane dignos effice | Corporis Christi |
| a07503 | A | O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice | Corporis Christi |
| a07505 | A | O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe | Corporis Christi |
| a07507 | A | Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita | Corporis Christi |
| a07509 | A | Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator | Corporis Christi |
| a07513 | A | Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi | |
| a07514 | A | Martyres Christi inter | |
| a07516 | A | Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt | Cornelii, Cypriani |
| a07517 | A | Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis | Cornelii, Cypriani |
| a07519 | A | Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices | Cosmae, Damiani |
| a07523 | A | Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam | Cornelii, Cypriani |
| a07524 | A | Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt | Cornelii, Cypriani |
| a07525 | A | Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas | Cornelii, Cypriani |
| a07526 | A | Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis | Cornelii, Cypriani |
| a07527 | A | Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum ajebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum | Cornelii, Cypriani |
| a07528 | A | Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent | Cornelii, Cypriani |
| a07529 | A | Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt | Cornelii, Cypriani |
| a07530 | A | Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo | Pantaleonis |
| a07531 | A | Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum | Pantaleonis |
| a07532 | A | Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide | Pantaleonis |
| a07533 | A | [...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est | Pantaleonis |
| a07534 | A | Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum | Pantaleonis |
| a07535 | A | Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti | Pantaleonis |
| a07536 | A | Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine | Pantaleonis |
| a07537 | A | In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur | Pancratii et sociorum |
| a07538 | A | Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit | Pantaleonis |
| a07546 | A | Dum beata virgo Fides [...] amica laboraret agone electus a deo [...] | Fidis |
| a07549 | A | Invocabo nomen tuum domine in medio inimicorum meorum | |
| a07550 | A | Fratres confirmamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro | Dom. 5 p. Epiph. |
| a07554 | A | Domino regnanti semper psallamus suppliciste cum quo praesul Augustinus regnat in caelestibus | Augustini |
| a07555 | A | O palma mire florida dei per ornans astria Augustine scientiae summe profundi consciae facturaque dive manus altis jocundans sensibus per te illasit senecta nostra uber bonis populis feriae | Augustini |
| a07556 | A | Conventus malignantium iniqua per scrutatus est alti venit cordis homo et deus exsultatus est | |
| a07560 | A | Jesum lauda ecclesia pro torrente nectaris fluentis ad clementia corporis quo cibaris Christi qui factus hostia est mundi salutaris | Corporis Christi |
| a07561 | A | Stella maris fulget cuncti gaudete fideles virgo parit florem nullum perpessa dolorem | |
| a07563 | A | Augustine summe doctor et cultor justitiae pietatis propugnatur bellator perfidiae sapientiae per vias pulchras et pacificas quas trivisti duc nos tecum ad summa pallacia | Augustini |
| a07564 | A | Mons legis Sina suscepit vertice dona corporis afflicti mons Christus culmine caeli suscipiens animam ditavit honore beato cujus nos precibus salvificet dominus | |
| a07565 | A | Virgines sancte dei intercedite pro nobis ut caelerum veniam per vos mereamur accipere | |
| a07566 | A | Augustine nitens doctorum gemma per orbem clarius et reliquis rutilans ut sidus in astris sis memor et salves nostri deitatis amice | Augustini |
| a07567 | A | Gabriel dei filium incarnavit Jesum in agonia orantem confortavit Christum resurrexisse mulieribus reseravit ipse sit nobis diumorum consiliorum vidicator et aeterne gloriae | |
| a07569 | A | Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum quia virtus de illo exibat et sanabat omnes | Fabiani, Sebastiani |
| a07574 | A | Vultu nitens angelico coruscans miraculis ore pio praedicabat Jesum Christum populis | Blasii |
| a07576 | A | Et gestorum verax ejus enarrat historia ejus fide septem fere baptizantur milia | Blasii |