A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13301 - 13350 of 13529 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a07474 A Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus Elisabeth Reginae Portugalliae
a07476 A Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium Elisabeth Reginae Portugalliae
a07478 A Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis Elisabeth Reginae Portugalliae
a07480 A Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis Elisabeth Reginae Portugalliae
a07483 A Ineffabili jucunditate gaudet nunc Scholastica cui cantate quae dum sit dux et lux vitae Scholasticae
a07486 A Admirabili nomine sacrata spreto quolibet homine sponsaverat Benedicti soror se tibi Domine Scholasticae
a07487 A Caelestis thalamus complacebat ei ubi caeli enarrant gloriam dei Scholasticae
a07488 A Haec fidem servabat Jesu tuo nomini et germinabat velut plena terra domini Scholasticae
a07489 A In corde domini verbum conservavit quod sedulo cum fratre Benedicto ejus postmodum cor eructavit Scholasticae
a07490 A Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium Scholasticae
a07491 A Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis Scholasticae
a07492 A Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri
a07493 A Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum
a07494 A Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia Pro ordinatione Episcopi
a07496 A Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur Corporis Christi
a07498 A Elias pane subcinericio roboratur Corporis Christi
a07499 A Agnus paschae hic panis caelestis declaratur Corporis Christi
a07501 A O Jesu pie nos isto pane dignos effice Corporis Christi
a07503 A O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice Corporis Christi
a07505 A O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe Corporis Christi
a07507 A Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita Corporis Christi
a07509 A Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator Corporis Christi
a07513 A Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi
a07514 A Martyres Christi inter
a07516 A Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt Cornelii, Cypriani
a07517 A Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis Cornelii, Cypriani
a07519 A Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices Cosmae, Damiani
a07523 A Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam Cornelii, Cypriani
a07524 A Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt Cornelii, Cypriani
a07525 A Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas Cornelii, Cypriani
a07526 A Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis Cornelii, Cypriani
a07527 A Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum aiebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum Cornelii, Cypriani
a07528 A Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent Cornelii, Cypriani
a07529 A Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt Cornelii, Cypriani
a07530 A Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo Pantaleonis
a07531 A Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum Pantaleonis
a07532 A Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide Pantaleonis
a07533 A [...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est Pantaleonis
a07534 A Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum Pantaleonis
a07535 A Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti Pantaleonis
a07536 A Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine Pantaleonis
a07537 A In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur Pancratii et sociorum
a07538 A Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit Pantaleonis
a07546 A Dum beata virgo Fides [...] amica laboraret agone electus a deo [...] Fidis
a07549 A Invocabo nomen tuum domine in medio inimicorum meorum
a07550 A Fratres confirmamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro Dom. 5 p. Epiph.
a07554 A Domino regnanti semper psallamus suppliciste cum quo praesul Augustinus regnat in caelestibus Augustini
a07555 A O palma mire florida dei per ornans astria Augustine scientiae summe profundi consciae facturaque dive manus altis jocundans sensibus per te illasit senecta nostra uber bonis populis feriae Augustini
a07556 A Conventus malignantium iniqua per scrutatus est alti venit cordis homo et deus exsultatus est
a07560 A Jesum lauda ecclesia pro torrente nectaris fluentis ad clementia corporis quo cibaris Christi qui factus hostia est mundi salutaris Corporis Christi

Pages