A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1551 - 1600 of 13883 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 002589 | A | Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum spinis coronatus sum aquam petii pendens et acetum porrexerunt in escam meam fel dederunt et in latus lancea mortuus et sepultus sum resurrexi vobiscum sum videte quia ego ipse sum et non est deus praeter me alleluia | In tempore Paschae |
| 002590 | A | Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Jacob non est deus mortuorum sed viventium dicit dominus | Dom. 19 p. Pent. |
| 002590m8 | A | Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Jacob non est deus mortuorum sed viventium dicit dominus | |
| 002591 | A | Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitum ejus audivi et descendi liberare eos alleluia alleluia | Ad Processionem |
| 002592 | A | Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen vitae dicit dominus | Dom. de Passione |
| 002593 | A | Ego sum ostium dicit dominus per me si quis introierit salvabitur et pascua inveniet alleluia | Fer. 3 Pent. |
| 002594 | A | Ego sum panis vivus qui de caelo descendi dicit dominus si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum alleluia | Corporis Christi |
| 002595 | A | Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia | Fer. 4 Pent. |
| 002596 | A | Ego sum pastor bonus alleluia qui pasco oves meas alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
| 002597 | A | Ego sum pastor bonus qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono animam meam alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
| 002598 | A | Ego sum pastor ovium ego sum via et veritas ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae alleluia alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
| 002599 | A | Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis sed in lege domini voluntas mea est alleluia | Dom. Resurrectionis |
| 002600 | A | Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso et testimonium perhibet de me qui misit me pater | Dom. de Passione |
| 002601 | A | Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui credit in me non morietur in aeternum | Pro defunctis |
| 002601.1 | A | Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum | Pro defunctis |
| 002602 | A | Ego sum via veritas et vita alleluia alleluia | Philippi, Jacobi |
| 002603 | A | Ego sum via veritas et vita nemo venit ad patrem nisi per me alleluia | Philippi, Jacobi |
| 002604 | A | Ego sum vitis vera alleluia vos palmites veri alleluia | Comm. Apostolorum TP |
| 002605 | A | Ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam alleluia | Ascensio Domini |
| 002606 | A | Ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam alleluia | Dom. 4 p. Pascha |
| 002607 | A | Ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paraclitus non veniet alleluia | Dom. 4 p. Pascha |
| 002608 | A | Ego vos elegi de mundo quia mundus odio vos habuit | Comm. Apostolorum |
| 002609 | A | Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum plurimum afferatis | Comm. Apostolorum |
| 002610 | A | Ego vox clamantis in deserto dirigite viam domini sicut dixit Isaias propheta | Dom. 3 Adventus |
| 002610.1 | A | Ego vox clamantis in deserto corrigite viam domini rectas facite semitas dei nostri sicut dixit Isaias propheta | Sabbato Hebd. 3 Adv. |
| 002611 | A | Egredere si praevales Benedicte sanctissime et me dimissa ad monasterium redi | Scholasticae |
| 002612 | A | Egredietur dominus de loco sancto suo veniet ut salvet populum suum | |
| 002613 | A | Egredietur virga de radice Jesse et replebitur omnis terra gloria domini et videbit omnis caro salutare dei | |
| 002614 | A | Egregie dei martyr Sebastiane princeps ac propagator sanctissimorum praeceptorum ecce nomen tuum in libro vitae caelestis adscriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in saecula | Fabiani, Sebastiani |
| 002615 | A | Egregio beatitudinis tuae praeconio triumphat universalis ecclesia per te nobiliter instituta ave papa insignissime Romanorum decus Anglorum gloria Suessorum laetitia sancte Gregori interveni quaesumus pro nostra omniumque salute | Gregorii |
| 002616 | A | Egregius Christi martyr Cucuphas oravit deum et dixit domine mi Jesu Christe qui creasti omnia exaudi me certantem cum diabolo et ostende incredulis mirabilia tua | Cucuphatis |
| 002617 | A | Egregius Christi Petrus apostolus Antiochenam primum ecclesiam instituit in qua novellae gentes christianum nomen cum gaudio susceperunt | Syri |
| 002618 | A | Egregius dei martyr Vincentius diris tormentorum suppliciis pro Christo alacriter superatis ac felicis pugnae agone constanter expleto tandem pretiosa resolutus in morte caelo triumphans spiritum reddidit | Vincentii |
| 002619 | A | Egressi duodecim apostoli circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique alleluia alleluia | Fer. 5 Pent. |
| 002620 | A | Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamabat dicens miserere mei domine fili David | Dom. 2 Quadragesimae |
| 002621 | A | Ejice primum hypocrita trabem de oculo tuo et tunc videbis ut educas festucam de oculo fratris tui alleluia | Dom. 5 p. Pent. |
| 002622 | A | Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes miserunt vestes suas secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Stephani |
| 002623 | A | Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Stephani |
| 002624 | A | Ejus quoque laudabile praeconium est quod Anglorum ecclesia nova semper sobole fecundatur | Gregorii |
| 002625 | A | Electi sunt in Christo ante mundi constitutionem ut essent sancti et immaculati in conspectu dei in caritate | Comm. Evangelistarum |
| 002626 | A | Electus a fratribus invitus obtinuit quo scienter scivit se illorum moribus convenire non posse | Benedicti |
| 002627 | A | Elegisti domine principem et judicem populo tuo in civitate tua | Comm. Regum |
| 002628 | A | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem sancti Sebastiani martyris | Fabiani, Sebastiani |
| 002629 | A | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem Sebastiani martyris gaudium sit in caelo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis alleluia | Fabiani, Sebastiani |
| 002630 | A | Elegit eos ex omni carne et dedit illis praecepta et legem vitae et disciplinae | Comm. Evangelistarum |
| 002631 | A | Elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | Sabbato Sancto |
| 002632 | A | Elevans autem dives oculos suos cum esset in tormentis vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei | Dom. 2 p. Pent. |
| 002633 | A | Elevare elevare consurge Jerusalem solve vincla colli tui captiva filia Sion | |
| 002634 | A | Elevata est magnificentia tua super caelos deus alleluia | Ascensio Domini |
| 002634:cs | A | Pane bože velebnost tvá (...) | Ascensio Domini |