A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1501 - 1550 of 13883 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
002540 A Ecce quomodo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est alleluia Philippi, Jacobi
002541 A Ecce regina virginum quae genuit regem regum sine semine viri alma virgo per quam reperimus deum et hominem dei genetrix intercede pro nobis omnibus Assumptio Mariae
002542 A Ecce rex venit dominus terrae et ipse auferet jugum captivitatis nostrae
002543 A Ecce rex venit dominus terrae beati qui parati sunt occurrere illi
002544 A Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus Comm. unius Confessoris
002545 A Ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
002546 A Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitat in vobis templum enim dei sanctum est quod estis vos In Dedicatione Ecclesiae
002546.1 A Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitat in vobis templum dei sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honore gaudia templi tempore festi In Dedicatione Ecclesiae
002547 A Ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum Assumptio Mariae
002548 A Ecce veniet desideratus cunctis gentibus et replebitur gloria domus domini alleluia Dom. 4 Adventus
002549 A Ecce veniet deus et homo de domo David sedere in throno alleluia
002550 A Ecce veniet dominus princeps regum terrae beati qui parati sunt occurrere illi
002551 A Ecce veniet dominus ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat
002552 A Ecce veniet propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem alleluia Dom. 1 Adventus
002553 A Ecce vere Israelita in quo dolus non est Comm. unius Confessoris
002554 A Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei Stephani
002555 A Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis Nat. Innocentium
002556 A Ecce vir dei Benedictus reliquit nutricem suam secutus est dominum Benedicti
002557 A Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel Annuntiatio Mariae
002558 A Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus Annuntiatio Mariae
002559 A Ecce virum prudentem qui aedificavit supra petram et in ore ejus non est inventus dolus quia deus elegit eum sacerdotem sibi De Susceptione Regum
002560 A Ecclesia illisque necdum in locis erat et populus ille novam construxit ac officia servientium clericorum ex more constituit probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit Dionysii
002561 A Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius Galli
002562 A Ecclesiae sanctae frequentans limina sacra pectori mandata condebat sagaciter Nicolai
002563 A Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo domine Decoll. Jo. Bapt.
002564 A Effundebatur in stagni spatio flamma volubilis praesensque discrimen minabatur incendium Hilarii Arelatensis
002565 A Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
002566 A Ego autem adjuvata a domino perseverabo in confessione ejus qui me salvum fecit et consolatus est me Agathae
002567 A Ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos spiritu sancto alleluia Dom. 2 Adventus
002568 A Ego Christum confiteor labiis et corde non cessabo invocare dominum Agathae
002569 A Ego cognovi virtutem domini mei Jesu Christi secura contemno minas tuas Agnetis,8
002570 A Ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dominus Dom. de Passione
002571 A Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes Omnium Sanctorum
002572 A Ego dormivi et somnum coepi et exsurrexi quoniam dominus suscepit me alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
002573 A Ego enim ex deo processi et veni neque a meipso veni sed pater meus ille me misit Fer. 5 Hebd. 1 Quad.
002574 A Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex Pauli
002575 A Ego gloriam meam non quaero est qui quaerat et judicet Dom. de Passione
002576 A Ego in altissimis habitavi et thronus meus in columna nubis De Sapientia
002577 A Ego non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
002578 A Ego paratus sum in his vinculis alligari et omnia pati propter eum qui pro nobis passus est Firmi, Rustici
002579 A Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero Luciae
002580 A Ego plantavi Apollo rigavit deus autem incrementum dedit alleluia Pauli
002581 A Ego praefecturam non perdidi sed mutavi in nomine domini Hermetis
002582 A Ego principium qui et loquor vobis
002583 A Ego pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Cathedra Petri
002584 A Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi quatenus tibi insultent confidentes in Christo Luciae
002585 A Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi sed credentibus in domino timorem auferam passionum Luciae
002586 A Ego si patibulum crucis expavescerem crucis gloriam non praedicarem Andreae
002587 A Ego signo crucis non clipeo protectus aut galea ostium cuneos penetrabo securus Martini
002588 A Ego sum alpha et o. primus et novissimus et stella matutina ego clavis David alleluia In tempore Paschae

Pages