A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2851 - 2900 of 13530 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
003808 | A | More venandi Placidas dum pergeret inter cornua cervi Christi almam vidit imaginem | Transl. Eustachii |
003809 | A | Mors et vita apposita sunt tibi si non ostendas mihi crucem Christi | Inventio Crucis |
003810 | A | Mox oratione finita eduxit eos pariter angelus domini sine dolore ab igne | Crispini,Crispiniani |
003811 | A | Mox reversi nuntiarunt quae viderant praesidi qui magno stomachatus furore pluribus cum illis sine mora missis militibus interminando edixit ut citissime pergerent et quotquot illic christianos invenirent sibi eos praesentarent | Blasii |
003812 | A | Mox ut dei famulus Alexandriam pervenit calceamentum ejus diruptum est quod sutori tradidit at ille suscipiens in laborando sinistram suam fortiter vulneravit et exclamavit unus deus alleluia | Marci |
003813 | A | Mox ut vocem domini praedicantis audivit beatus Andreas relictis retibus quorum usu actuque vivebat aeternae vitae secutus est praemia largientem | Andreae |
003814 | A | Mox vero ut terram tetigit quia super undas cucurrisset agnovit | Mauri |
003815 | A | Mulier Chananaea egressa a finibus Tyri et Sidonis clamabat dicens domine miserere mei fili David filia mea male a daemonio vexatur Jesus respondens mulieri Chananaeae dixit non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel at illa adorans eum dicens domine adjuva me | |
003816 | A | Mulier Chananaea egressa a finibus Tyri et Sidonis clamabat dicens Jesu miserere mei fili David filia mea male a daemonio vexatur | Dom. 2 Quadragesimae |
003817 | A | Mulier cum parit tristitiam habet cum autem peperit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum alleluia | Dom. 3 p. Pascha |
003818 | A | Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus alleluia cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium alleluia | Dom. 3 p. Pascha,8 |
003819 | A | Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundo alleluia | Dom. 3 p. Pascha |
003820 | A | Mulier nemo te condemnavit nec ego te condemnabo jam amplius noli peccare | Sabb. Hebd. 3 Quad. |
003821 | A | Mulier non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum | |
003822 | A | Mulier quae erat in civitate peccatrix attulit alabastrum unguenti et stans secus pedes Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat | Mariae Magdalenae |
003823 | A | Mulier quaedam mente perdita specu ejus ingressa sana regressa est | Benedicti |
003824 | A | Mulier quid ploras quem quaeris illa autem dixit tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum alleluia alleluia | |
003825 | A | Mulier venient dies quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate | |
003826 | A | Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum | Sabbato Sancto |
003826:cs | A | Ženy sediece podlé hrobu (...) | Sabbato Sancto |
003827 | A | Multa bona opera operatus sum vobis propter quod opus vultis me occidere | |
003828 | A | Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum alleluia quae non sunt scripta in libro hoc alleluia | Octava Paschae |
003829 | A | Multa sunt domine peccata nostra tibi peccavimus exspectatio Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia | Ad Processionem |
003830 | A | Multa turba Judaeorum iniecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem Pilatus dicebat ego nullam causam mortis invenio in eo populus Judaeorum clamabat crucifigatur | Dom. in Palmis |
003830.1 | A | Multa turba Judaeorum injecerunt manus in salvatorem ille ut agnus innocens non negavit passionem populus Judaeorum clamabat crucifigatur | Dom. in Palmis |
003831 | A | Multae filiae congregaverunt divitias Afra martyr Christum metuens supergressa est possidentes | Afrae |
003832 | A | Multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham Isaac et Jacob in regno caelorum | Dom. 3 p. Epiph. |
003833 | A | Multi enim sunt vocati pauci vero electi dicit dominus | Hebd. Septuagesimae |
003834 | A | Multi erunt primi novissimi et novissimi primi dixit Jesus discipulis suis | Dom. Septuagesimae |
003835 | A | Multi venient ab oriente et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno caelorum alleluia | Dom. 3 p. Epiph. |
003836 | A | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Annuntiatio Mariae |
003837 | A | Multis Placidas Christi doctus monitis ad sacramentumque properans baptismatis Eustachius nomen accepit | Transl. Eustachii |
003838 | A | Multitudinem dierum et annos vitae apponat tibi dominus misericordia et veritas non te deserant | Comm. Regum |
003839 | A | Multitudo languentium veniebant ad eum et sanabantur omnes alleluia | Fabiani, Sebastiani |
003840 | A | Multitudo languentium veniebant ad eum quia virtus de illo exibat et sanabat omnes | Fabiani, Sebastiani |
003841 | A | Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore dei alleluia | Dom. 9 p. Pent. |
003842 | A | Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter | Nicolai |
003843 | A | Munitus cruce in caminum ignis deum laudans martyr ingressus est | Januarii et sociorum |
003844 | A | Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos domine et armis tuae potentiae protege nos semper deus noster | De Prophetis |
003845 | A | Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et servo meo fac hoc et facit | Dom. 3 p. Epiph. |
003846 | A | Nam et si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam mecum es | Dom. 1 Quadragesimae |
003847 | A | Narrabitur quid fecit mulier illa in generationes saeculorum | Dom. de Passione |
003848 | A | Nativitas est hodie sanctae Mariae virginis cujus pulchritudinem respexit deus et visitavit humilitatem suam | Nativitas Mariae |
003849 | A | Nativitas est hodie sanctae Mariae virginis cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias | Nativitas Mariae |
003849.1 | A | Conceptio est hodie sanctae Mariae virginis cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias | Conceptio Mariae |
003850 | A | Nativitas gloriosae virginis Mariae ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David | Nativitas Mariae |
003850.1 | A | Conceptio gloriosae virginis Mariae ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David | Conceptio Mariae |
003850.2 | A | Desponsatio gloriosae virginis Mariae ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David | |
003851 | A | Nativitas tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo alleluia | Nativitas Mariae |
003851.1 | A | Conceptio tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo alleluia | Conceptio Mariae |