R

Responsory

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 901 - 950 of 6052 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
006845 R Hoc signum crucis erit in caelo cum dominus ad judicandum venerit tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri alleluia alleluia Inventio Crucis
006845.1 R Hoc signum crucis erit in caelo cum dominus ad judicandum venerit tunc manifesta erunt abscondita cordis vestri alleluia Inventio Crucis
006846 R Hodie caeli aperti sunt et mare dulce factum est terra exsultat montes et colles laetantur quia a Joanne in Jordane Christus baptizatus est Octava Epiphaniae
006847 R Hodie dilectissimi omnium sanctorum sub una sollemnitate celebremus festivitatem quos terra editos pretiosus Christi sanguis gratuita pietate ad caelestia evocavit quorum societate caelum exsultat quorum patrociniis terra laetatur quorum triumphis ecclesia sancta coronatur Omnium Sanctorum
006848 R Hodie dominus per uterum virginis nasci dignatus est in quem regnando ingressus est ut nos redimeret Nativitas Domini
006849 R Hodie in Jordane baptizato domino aperti sunt caeli et sicut columba super eum spiritus mansit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui Epiphania
006850 R Hodie in monte transfigurato domino aperti sunt caeli et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit Transfiguratio Dom.
006851 R Hodie Maria virgo caelos ascendit gaudete quia cum Christo regnat in aeternum Assumptio Mariae
006852 R Hodie Maria virgo puerum offert in templum quem Simeon senex accepit in bracchiis et Anna vidua Christum agnovit advenisse in terris Purificatio Mariae
006853 R Hodie martyrum flores Innocentes persecutionis atrox pruina decoxit nam pretiosa nece glorificati oblati sunt domino cum quo gaudent et regnabunt per omnia saecula Nat. Innocentium
006854 R Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David per quam salus mundi credentibus apparuit cujus vita gloriosa lucem dedit saeculo Nativitas Mariae
006854.1 R Hodie concepta est beata virgo Maria ex progenie David per quam salus mundi credentibus apparuit cujus vita gloriosa lucem dedit saeculo Conceptio Mariae
006855 R Hodie natus est dominus Jesus Christus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis in civitate David regnans cujus regni non erit finis Nativitas Domini
006856 R Hodie natus est nobis rex regum dominus salvator omnis populi quem Joannes digito demonstravit dicens ecce agnus die ecce qui tollit peccata mundi Dom. p. Nat. Dom.
006857 R Hodie nobis apparuit lumen de lumine quem Joannes baptizavit in Jordane flumine ipsum credimus natum ex Maria virgine Octava Epiphaniae
006858 R Hodie nobis caelorum rex de virgine nasci dignatus est ut hominem perditum ad regna caelestia revocaret gaudet exercitus angelorum quia salus aeterna humano generi apparuit Nativitas Domini
006858:cs R Dnešní den nám z nebes (...) Nativitas Domini
006859 R Hodie nobis de caelo pax vera descendit hodie per totum mundum melliflui facti sunt caeli Nativitas Domini
006860 R Hodie pater de caelis testificavit filium quo audito discipuli timuerunt valde prostratique sunt ad montem dicentes hic est filius meus in quo complacuit Transfiguratio Dom.
006861 R Hodie Petrus Jacobus et Joannes paternam de caelis vocem intonantem audierunt hic est filius meus ipsum audite hodie ab eis Moyses et Elias in majestate visi sunt cum domino ut sol fulgente loquentes Transfiguratio Dom.
006862 R Hodie praeclarissimus deo dignus episcopus et Anglorum apostolus a terrenis separatus conjunctus est caelestibus cum gloria Gregorius Gregorii
006863 R Hodie Romae duo principes et exaltati sunt Petrus cruce suspensus est Paulus vero capite truncatus est unde per totum mundum catholica exsultat ecclesia Petri
006864 R Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitem videntibus discipulis caelum tetendit et ab angelis in gloria suscepturus est Transl. Benedicti
006865 R Hodie scietis quia veniet dominus Vigilia Nat. Domini
006866 R Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus Vigilia Nat. Domini
006867 R Hodie virgo virginum caelos ascendit quae regem gloriae in alvo gestare meruit omnes gentes collaudantes deum nostrum Assumptio Mariae
006868 R Homo dei ducebatur ut crucifigerent eum populus autem clamabat voce magna dicens innocens ejus sanguis sine causa damnatur Andreae
006869 R Homo erat languens in Bethania nomine Lazarus de quo dominus Jesus discipulis suis ait Lazarus amicus noster dormit eamus et somno excitemus eum
006870 R Honor virtus et potestas et imperium sit trinitati in unitate unitati in trinitate in perenni saeculorum tempore De Trinitate
006871 R Hostis antiquus caelesti virtute et rationum veritate confutatus victus tandem aufugit et deditas jam Christo feminas ejulans reliquit Afrae
006872 R Hymnum cantate nobis alleluia quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena alleluia alleluia Dom. 4 p. Pascha
006873 R Ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati Philippi, Jacobi
006874 R Ibant sancti psallentes ambo et dicentes deduc nos domine in via tua ut ambulemus in veritate tua Firmi, Rustici
006875 R Ibat igitur Saulus furia invectus dirumque toto pectore virus efflabat et sanctorum sanguine sine intermissione sitiebat Conversio Pauli
006876 R Igitur beatus Benedictus cumque conspiceret nutricem suam flere moxque se cum lacrimis in orationem dedit et ei sanum capisterium reparavit Transl. Benedicti
006877 R Igitur dissimulata Gamaliel deambulatione venit ad eum et virga quam manu tenebat tetigit illum vocans eum tertio Luciane Luciane Luciane surge Inventio Stephani
006878 R Igitur Joseph ductus est in Aegyptum fuitque dominus cum eo per quem erat vir in cunctis prospere agens Dom. 3 Quadragesimae
006879 R Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum complevitque deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit ab omni opere quod patrarat Dom. Septuagesimae
006880 R Igitur Silvester catenatus ad carcerem ductus est et illo orante Tarquinium ad prandium per pennam piscis ultio divina percussus per ossum piscis est manifestata quae mox Tarquinium in summa prandentem percussit Silvestri
006881 R Illicitos aestus quos de te spiritus almus expulit a propriis aufer pia Magdala servis ut tibi consimiles fore possint atque sequaces Mariae Magdalenae
006882 R Illuminare illuminare Jerusalem venit lux tua et gloria domini super te orta est Epiphania
006883 R Immisit dominus soporem in Adam et tulit unam de costis ejus et aedificavit costam quam tulerat dominus de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam ut videret quid vocaret eam et vocavit nomen ejus Virago quia de viro suo sumpta est Dom. Septuagesimae
006884 R Immola deo sacrificium laudis
006885 R Impetum fecerunt unanimes in eum et ejecerunt eum extra civitatem invocantem et dicentem domine accipe spiritum meum Stephani
006886 R Impetum inimicorum ne timueritis memores estote quomodo salvi facti sunt patres nostri et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri deus noster De Machabaeis
006887 R Impii super justum jacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut meretur accipere coronam gloriae Stephani
006888 R Impius judex in felle permanens amaritudinis et angustiatus tantae ei Christum conversione multitudinis nesciens quid ageret capitali sanctos dei athletas finivit sententia Januarii
006889 R In aeternum domine permanet verbum tuum Dom. per annum
006890 R In articulo diei illius ingressus est Noe in arcam et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus Dom. Sexagesimae
006891 R In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum animae Comm. plurimorum Martyrum

Pages