Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 601 - 650 of 1939 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah10269 | Sq | Psallat mens nostra exulans domino gemebunda | Et quod optat imitata | Et quod ambit speculata | Vox resonet mens suggerat superis sociata | Cor cogitet mens satagat sapere quae sunt supra | Angelicos imitari coetus noverit peregrina | Ac Dominum pie laudet terris incola super astra | Pangat modulos grates referat tremebunda | Ardens jubilet Christo haereat amabunda | Nunc gaudia inhianter nitens properet ad superna | Quo valeat sine fine bonis perfrui redimita | Perennis dicat laudes gavisura | Quem votis poscit Deum conspectura | Ex quo vivit per saecula cuncta | |
ah10273 | Sq | Vox clamantis in deserto (...) | |
ah10275 | Sq | Nostram musica summe camoenam | Vernacula dulcis harmoniae iure dicatam Sempiterno regi moderanti cuncta creata | Pro sacris melodificam solemnis beati Johannis reboantem symphoniam fidicanoram Hic Christi nam discipulus legitur et domini dilectus prae ceteris et dicitur Dei gratia | Qui pectus supra Jesu recubuit in sua coena De cujus fonte evangelii hausit fluenta | Hinc singulari pro privilegio coaeterno patri de deitate filii prompsit haec affamina Quod in principio deus erat verbum et verbum illud adest caro factum pro salute humana | Ostendens in Christo sic divinitatis unam et vere simul humanitatis essentiam Idcirco confudit haereticorum dogmata et verae fidei corda imbuit veritati credita | O beate Johannes tuo nunc suffragio A nobis subeantur gaudia repromissa | Et sine fine mansura | |
ah10277 | Sq | Clare cunctorum concentus (...) | |
ah10278 | Sq | Iohannes evangelista quis sis quantus (...) | |
ah10279 | Sq | Oramus te aeterna spes et summa | A quo bonitas lux et felicitas et bona manant omnia A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia | Adsis precibus quas tibi sonant plebs tua in hac pretiosissima festivitatis die terris omnibus lucida In qua meruit cernere tuam gloriam virgo in coelestibus et evangelista tuba Johannes apostolica | Qui te in excelsis habitantem viderat Quomodo aquila soli figens lumina | Coeli petivit limina et sic inaudita saeculis praeconia Tua salutari debriatus gratia mortalibus infuderat | Abhinc ergo tuam aeterne domine misericordiam Obsecramus ut hanc quam ille semitam nobis ostenderat | Et mente devota et fide sincera Sequamur hanc tibi beneplacitam | Et ejus meritis cernere tuam jam mereamur patriam Tibi laus et honor tibi claritas pax sit et omnis gloria | |
ah10281 | Sq | Fons preclarissimus et predulcissimus exit de monte (...) | |
ah10283 | Sq | Jubilemus omnes una concordi (...) | |
ah10291 | Sq | Gaudeamus in honore virginis eximie Katherine (...) | |
ah10299 | Sq | Sospitati dedit egros olei perfusio (...) | |
ah10305 | Sq | Superne matris filia laetetur haec ecclesia (...) | |
ah10306 | Sq | Gratuletur mater ecclesia puri cordis (...) | |
ah10307 | Sq | Interna cordis gaudia concordi vox (...) | |
ah10308 | Sq | Laude multipharia atttollat praeconia (...) | |
ah10309 | Sq | Festa sunt nobis gaudia quae duo luminaria (...) | |
ah10310 | Sq | Gaudens gaude et laetare et de tuo gratulare (...) | |
ah10314 | Sq | In Leodegarii praesulis praeconio provocent se filii caritatis studio | Regis in Lotharii claruit palatio sed et pontificii floruit officio | In hunc Joseph iterum fera fratres incitat Ebrionus alterum de se Judam suscitat | Exemplo dominico pastor dat pro ovibus hostie se domestico gladiis et fustibus | Floris lux effoditur sed lux intus radiat sine lingua loquitur et futura nuntiat | Stat invictus pontifex nec succumbit gladio victus cadit carnifex traditus incendio | Coronatur duplici martyr pro martyrio nece fratris unici sanguineque proprio | Cum sic caesus steterit liquido colligitur quod qui Christo vixerit Christo nunquam moritur | Pastor optime tuos reprime ne discordiae fomes vel indiviae gregem tuum laceret | Pro supplicibus pulsa precibus mundi pretium ut suarum ovium nos in grege numeret | |
ah10315 | Sq | Iam Leodegarii martiris egregii rutillant sollempnia (...) | |
ah10319 | Sq | Clarum sydus fulget mundo (...) | |
ah10320 | Sq | Plebs fidelis iubilat quia sydus rutilat (...) | |
ah10321 | Sq | Venerando confessori nostri psallat coetus chori (...) | |
ah10325 | Sq | Laus tibi sit Christe fili dei unigenite (...) | |
ah10326 | Sq | Exsultemus conclamantes diem festum celebrantes (...) | |
ah10329 | Sq | Laudes creatori canamus (...) | |
ah10330 | Sq | Recordentur mentis pie (...) | |
ah10333 | Sq | Lingue solve vinculum profer laudis modulum (...) | |
ah10339 | Sq | Pulset astra vox sublimis (...) | |
ah10341 | Sq | Festi decus praeoptati ampliare sint parati qui sanctorum addicati sumunt beneficia | Quanti ferant cor ardoris fateantur voce foris licet cuncta confessoris dici vetet copia | Vitae panem atque potum consecrantes solvant votum et de gemma sacerdotum ornent sacerdotia | Plebs sub tanto confessore si non rhythmis aut canore donis tamen aut favore sit in laude socia | Sed mirandus est imprimis in Martino rex sublimis vallis hujus quem ad imis traxit ad sublimia | Nam ab aevo puerili pompae negans se hostili catechismum in gentili suscepit infantia | Regem miles ad edictum non est lapsus in delictum sed nil servans praeter victum dispersit stipendia | Decus addit ejus gestis porta nudo data vestis vox induti manet testis ambianis conscia | Ab baptismum ut promotus hoste pulso Dei totus constans fuit ac devotus in Christi militia | In mundane flore splendes mundum sprevit parvipendens et cucullam apprehendens fugit saecularia | Monachorum pater factus mox ad mitram est coactus cujus clara fit per actus Turonis ecclesia | Tribus nec non suscitatis in virtute trinitatis apostolis par beatis floret in potentia | Ah superbis grave mirum contemplantis vitae virum successuri clam delirum vocavit superbia | In eodem mox propheta quae praedixit sunt impleta nam successor per decreta passus et opprobria | Metam quoque vitae novit et ut pace clerum fovit ad lamenta suos movit per mortis indicia | Cessit ergo noctis hora dans in carne spem decora turba sequens cum canora sanctae vitae preamia | Felix morte fit Martinus quem Abrahae cepit sinus testes nocte Severinus sensit de Colonia | Cras undeno non mensis praesul Mediolanensis mente raptus est surpensis verbis ad obsequia | Te Martine plebs Turonis et diversae regionis urbes laudant cum personis et locorum milia | Et tu memor mundanorum hunc at totum transfer chorum ut cum grege confessorum decantent alleluia | Martini |
ah10359 | Sq | Celebremus victoriam nerei et achillei (...) | |
ah10360 | Sq | Psallat nostra contio caelesti tripudio (...) | |
ah10361 | Sq | Gloriosi presulis Nichasii reverendis atollamus (...) | |
ah10362 | Sq | Almi pastoris ac paradoxi (...) | |
ah10363 | Sq | Exsultent filii sponsae Domini in honorem praesulis Nicolai magni meriti | Totus orbis jubilet nam ordines angelorum concinunt caeli lumine novo rutilant | Humano Deus generi consulens Nicolaum ordinaverat qui assidua ovibus pastor bonus esset hostia | Lycia quem ediderat splendidum Myreorum plaga florida sacratissimum spiritus in quo sancti est sacrarium | In pelvi steterat erectus claudae dedit gressum signo facto cypressum succidenti validam manu dederat | Expellit daemonis incursum lumen dedit caeco quod a nautis accepit frumentum distribuit damni nescium | Auro dato stuprum dessuasit proscriptos exemit de mortis lege dura trinos viros eruit Cedronem fecundum reddidit | Euphrosynae natum reddebat imago subtractus resignat opes caesa non renato barbaro sed statim in Christum credulo | In mari invocaris aura arridet clara non emanat oleum donec pontifex suae redux cathedrae | Samuel Davi regem unxerat Saul abjecto te divina gratia sacerdotio fecit fungi Aaron | Joseph Jacob paverat pascis populum manna caelesti petra propinans dulce poculum | Melchisedech ordinem Petri consequens humilitatem Pauli impleris sapientia | Job simplex et rectus Abrahae similis obedis te offerens in corde Isaac consocius | Nos tuis precibus commenda Domino supplices ecclesia pro sancta advocatus caelicus | O sancte Dei Nicolae nos custodi | |
ah10364 | Sq | Dulcis odor nicholai cogit omnis (...) | |
ah10369 | Sq | Gratias et laudes deo reddamus cum gaudio (...) | |
ah10370 | Sq | Remorum metropoli Saltuum frutecta (...) | |
ah10371 | Sq | Laudes regi Christo iucundas (...) | |
ah10372 | Sq | Regis Oswaldi inclita Christo canamus merita | Rex erat in terra sed regis caeli vernula Sceptra regalia ornans Christi militia | Pauperum dextra principum laurea et Christi crucis assecla Gentes fervebat rector Christicola cruce vincens belligera | Tendebat in hunc acies impia vibrans hostica spicula Oswaldus crucis vexillum elevat et in hoc signo superat | Crux regis fide sacrata multos a clade sanat varia Gentes respuunt idola et crucis adorant suffragia | Oswaldus Dominum in sua inducit ubique regnantem regna Fundat ecclesias dat opes illustrat omnes luce Christigena[s] | Sumpserat Aidanum in divina hierarchiam evangelica Praedicat sacer doctor rex interpres edebat clare dogmata | Jam poscunt civem dignum aethera Jam venit ad coronae stadia | Bellans pro Christo genteque sua profert cadentum vulnera Projicit mortis arma et arma Christi vestit fortissima | Tendit ad crucifixum brachia fit martyr patientia | Coelo libat animas ad astra et Christi ruit hostia | Terra qua occubuit salvat homines simul et jumenta et fugat incendia Terra quoque lavacro sancti respersa pellit daemonia et est salutifera | Dignum celebrat aethera columna lucis effusa Manent brachia integra inopes refoventia | Lignum praefixi capitis curat mortis discrimina Quin et in regna extera sancti lucent subsidia | Rex martyr et coelicola Oswalde Christo nos concilia | Oswaldi, Reg. |
ah10373 | Sq | Ad ornanda divi othmari celeberrima festa (...) | |
ah10379 | Sq | Jubilemus salvatori qui spem dedit peccatori consequendi veniam | Quando Saulum increpavit et conversum revocavit ad matrem ecclesiam | Saulus caedis et minarum spirans adhuc aventarum in Christi discipulos / Impetravit ut ligaret et ligatos cruciaret crucifixi famulos | Quem in via Jesus stravit increpatum excaecavit lucis suae radio | Qui consurgens de arena manu tractus aliena clauditur hospitio / Fiet jejunat orat credit baptizatur lumen redit in Paulum convertitur | Saulus praedo nostri gregis Paulus praeco nostrae legis sic in Paulum vertitur | Ergo Paule doctor gentis vas electum nostrae mentis tenebras illumina | Et per tuam nobis precem praesta vitam atque necem aeternam elimina | Conversio Pauli |
ah10382 | Sq | Hac in die plebs fidelis jucundetur nam in caelis (...) | |
ah10389 | Sq | Diem hanc laetitiae regi gratam gloriae (...) | |
ah10391 | Sq | Cantu celebri et studio vigilanti (...) | |
ah10392 | Sq | Radegundis regine sanctissime Recolamus diem devotissime (...) | |
ah10393 | Sq | Ad presulis Remigii sacra festa (...) | |
ah10394 | Sq | Fulgens summa luce meritorum (...) | |
ah10395 | Sq | Praesuli Remigio tota praesens contio (...) | |
ah10397 | Sq | Fulget virtus Gedeonis qui devictis tot personis per fractas langunculas | .. | |
ah10398 | Sq | Adesto tuis sedula supplicibus domina (...) | |
ah10399 | Sq | Hac in die plebs festiva laeta mente voce viva (...) |