Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1151 - 1200 of 1938 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah49260 | Sq | Et sicut liliorum candor (...) | |
ah49445 | Sq | Ad cenam uberem invitate (...) | |
ah49498 | Sq | Felix floridae palmae assimilabitur justus altior cedris omnibus ex meritis suis vivit in laude Dei cottidie sanctum istum nobis ut conterat oramus insidiantes ALLELUIA JUSTUS UT PALMA FLOREBIT || ET SICUT liliorum candor | In gloria splendebit coram Christo beato | Et ceu rosarum pulchritudo rutilabit in magno decore | Et sicut arbor odora | Quae vocitatur nomine CAEDRUS | |
ah49515 | Sq | Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula | Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula | Nobis det ut omnia que sunt patris et sua premia aeterna | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla | | Nativitas Domini |
ah49516 | Sq | Alleluia Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra | Victor ubique morte superata atque triumphata | Ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria | Regna petens supera justis reddens praemia in saecula | Ergo pie rex Christe nobis dans peccamina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Dom. Resurrectionis |
ah49518 | Sq | Spiritus almus invisere dignetur corda nostra | Noxia quaeque pellat profutura concedat | Mereamur doxa largiente praemia | Caelica gaudia fruamur per saecla | Dom. Pentecostes |
ah49519 | Sq | Suscipe laus angelorum laudum carmina laeta Prece voto supplici nostra quae mittit caterva | Te collaudant adorant sancte rex in hac aula Et dona per saecula sancta tabernacula | In Dedicatione Ecclesiae |
ah49520 | Sq | Gloria victoria | Salus et in saecula | Christo sit per omnia | Qui dedicata delubra | Conservet per tempora | Rex erit per saecula | In Dedicatione Ecclesiae |
ah49524 | Sq | Nam Zachariam senio labentem caelestis affatur | Est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor | Gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella | Sublimatus exultas inter choros angelorum cernens altam | Rex regum deus semper tibi summa potestas | Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima | In Dedicatione Ecclesiae |
ah49525 | Sq | Alleluia Jesu redemptor clemens suscipe sancte cantica nostra | Qui te secutus est aetatis tria cum volveret lustra | Lemovicas firmasti bone pastor Marcialis pontificem | Fundans ecclesiam et confirmans eam supra firmam petram | Oramus o pater suscipe nostra carmina | Jungens uranicis civibus in aeterna gloria | Martialis, Apost. |
ah49529 | Sq | Via lux veritas paxque tuorum omnium per tempora Preces et munera hac domo sacra suscipe per saecula Et piis precibus almi Stephani martyri relaxans peccamina Regna concede beata sanctorum in gloria et sancta tabernacula | Stephani |
ah49530 | Sq | Adest dies sacra et valde praeclara Stephani martyris sancta atque veneranda Qua coronatus scandit ad aethera Poli tenet sceptra glorificatus aeterna | Stephani |
ah49530b | Sq | O alma | Jam nunc intonant praeconia | Christum Dominum laudantia per saecula | Cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Quam beata sanctorum sunt agmina | Trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna | De Trinitate |
ah49615 | Sq | Laetemur gaudiis quos redemit verbum patris | A reatus laqueo primi parentis | Dei jussa spernentis artem per hostis | Heu quando paradisum deserens exul venit in exitiales | Mundi istius labores | Postuma hinc proles omnis rueret nisi hanc in carne Christus natus levaret | Et prima corona vestiret atque rursus in caelo collocaret | Nativitas Domini |
ah49778:cs | Sq | Poslyš země slyš veliký okol moře | Pro defunctis |
ah49779 | Sq | Audi tellus audi magni maris nymbus (...) | |
ah49779.1 | Sq | Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia nullum salvat genus aut species nulli valet auri congeries nil valet regalis dignitas nihil de orum falsa civinitas nil artium valet profunditas nichil valet corporis quantitas transierunt rerum materies ut liquescit a sole glacies ubi Plato ubi Porphirius ubi Hector Trojae fortissimus ubi Cesar Ubi Pompeii us ubi Nero ubi Virgilius ubi Sampson dux potens virium ubi Salomon gloria sapientiae dum Helena Paris pulcherrimus ac Achilles ubi magnammus Alexander ubi rex maximus Aristoteles ubi doctissimus qui cena rex ubi Avertois commentator ubi et Seneca transierunt legem mortalium per unius diei spatium ceciderunt in profundum ut lapides quis scit sidetur eis requies sed tu deus potens fidelium fac te nobis Christe propitium cum de malis fiet judicium in die illa quando caeli movendi sunt et terra | Pro defunctis |
ah50145 | Sq | Gratuletur omnis caro nato Christo domino quia culpa protoplasti carnem nostram induit Ut salvaret quos plasmavirt Dei sapientia | Verbum patris caro factum nascitur ex virgine Non amissa deitate formam servi suscepit Ut peccatum de peccato damnaret omnipotens | Magnam valde commendavit per Iohannes gratiam Baptizatus in Iordane lavit mundi crimina Ut credentium purgaret gentium piacula Alleluia alleluia patris unigenito Alleluia alleluia spiritu paraclito Alleluia alleluia sempiterna saecula Amen | Nativitas Domini |
ah50184 | Sq | Sollemnitatem huius devoti filii ecclesiae | Nimirum vestrae matris colite | Quae vosmet ex alvo spiritali genuit | Quae partus terrenos caeli heredes fecit | Igitur celebris haec cunctis festivitas maneat | Istius qui matris se natos esse pro certo sciant | Oremus omnes | Omnes oremus | Ut matri conjunctos catholicae omnipotens filios faciat in Jerusalem celsa jucundos | Ac pacis aeternae consocians visionis coetibus angelicis coheredes esse tribuat | Amen et amen | Fiat et fiat | O sancti haec domus quorum artus continet | Salvator hoc nobis precibus vestris donet | Quod nullis meritis cognovimus nos mereri propriis | Ut puta qui terra sumus atque tabescens cinis | |
ah50204 | Sq | Prompta mente trinitati canamus individuae | Patri summo qui condidit verbo | Ejusque sancto et unico filio deo | Universalem per quem pater fecit machinam | Spirituique qui procedit ab utroque | Et omne bonum fovet auget et adimplet | His tribus est par et simplex unaque deitas | Nescia crescendi nunquam quae valet minui | Absque tempore regnans temporibus metas statuens | Et mortalibus pie quaerentibus vitam tribuens | Quam nobis dare dignetur | De Trinitate |
ah50205 | Sq | Qui benedici cupitis | Huc festini currite Benedicti patris opem quaerite | Terrena spernite ad poli gaudia mentes tendite | Quo vir inclytus iste certissimam monstravit semitam | In quo nil nisi pia simplicitas ac norma radiat | Hic jam a primo flore et annis teneris maturis moribus senectam possidens | Cunctas lascivae carnis illecebras domans hagio pneumati se vas exhibuit | Quantas deo animas lucratus fuerit dominus numerat et hostis ingemit | Cujus novas naenias et crudelissima proelia caelitus suffultus straverat | Iste calicem letali potu spumidum eminius misso signo crucis ceu saxo jacto fregerat | Persequentium ruinas dolet ut David opera absentum spiritu cognoscit Helisaico | Ut sacer Moyses de rupe fluvium precibus elicit ferrum natare praecipit | Ut Petrum dominus sic Maurum currere fecerat pelagus physin per fidem superans | Orbati patris luctum abstersit defuncto vitae reddito | Collectum mundi globum nocte ceu sub solis jubare vidit | Diu praescriptum beati sui transitus | Diem praenoscens signavit caris fratribus | Obeunte eodem quidam pulcherrimam viderant viam | Per quam illis est dictum Benedictum patrem caelos advectum | Quo sequi nos donet Christus | Benedicti |
ah50206 | Sq | A solis occasu usque ad exortum | Est cunctis nomen tuum deus laudabile | Qui inde novum solem mittis mira lege | Qui lustret orbem radiis | Et foetu terras vegetet | Hic Columbanus nomine columbinae vitae fuit | Dignus habere spiritus sancti pignus in hac vita | Hic terram cum Abraham reliquit et cognatos propter deum | Hic sum Joanne regis incestum increpare non metuit | Huic pastum dat deus in deserto cum Moyse | Huic caelum obsequi est paratum cum Josue | Hic feras mansuefacit et corvos ut Helias et Daniel | Hic persecutiones cum apostolis Christi perpetitur | Huic ipse veritatis hostis nutu dei | Testatur quod hic veritatis cultu foret | Nos ergo tete poscimus beate quo nos domino tu commendes | Columbani |
ah50207 | Sq | Summum praeconem Christi collaudemus laeti | Quo ipsa veritas protestatur majorem fore neminem | In natus gignentum praeter unum parthenu casta genitum | Hic matre diu jam sterili editus | Non solum patri muto eloquium reddit sed plurimus gaudium | Sed qui de caelo meruit nominari mundi nequit illecebris infici | Innocens degere qui cum desiderat vitat omnis exsecrandi consortii aditus | Et solus solius inhaerens Dei visibus | Corporis lubricos luxus edomans carnem spiritui subegerat | Severitatemque sibimet placitam ceteris intentans | Odon ad Antropon corda parat Deo verbis et exemplis | Hic idem major vatibus aequipar angelis peccata mundi tollentem notat digito | Utque nil boni deforet famulus Dominum patris superi vocibus proditum supersedente santo spirito caelo mirante lavat flumine | Hunc tale ac tantum proptervae saltatrici exponit praemium maechus rex adulter | Pro dolor pro nefas ah scelus inauditum quis tantum facinus cogitaret umquam | Sed tu quidem Christi nepos egregie martyr memorande | Praecurre jam gaudens nuntia mortuis vitam adventare | Nosque de tenebris luci restitutos offer Christo | |
ah50210 | Sq | Laudes Deo perenni | Auctori redemptionis nostra persultet nunc armonia | Qui vult omnes salvos esse nullum fraudans sua clementia | Hujus ipse diei nobis consecravit sancta praeconia | Mundans hoc ad spiritalia quod replebat inimicitia | Mutatio dexterae placida cujus apparebat in beata Afra | Quam sordibus erutam fecerat munda sibi offere thymiamata | Carnis ac suae sacrificia | Quam de luto sumptam caelestia dedit calcare pedibus lilia | Ac cum candidulis virginibus fecit habere regni consortia | Hujus obtentu nostra tergat pius delicta | |
ah50212 | Sq | Sonent regi nato nova cantica (...) | |
ah50239 | Sq | Grates honos ierarchia (...) | |
ah50240 | Sq | Rex deus dei agne leo Juda magne (...) | |
ah50240.1 | Sq | Rex regum dei agne leo juda magne | Cruce virtute mors peccati vita justitiae dans fructum jam ligni vitae pro gustu scientiae pro rapina gloriae | Dum tuus sanguis jus rompheae prestrinxit flammeae paradisi pandis hortum stirps oboedientiae medicina gratiae | Haec dies domini celebris pax est in terris fulgor inferis et lux superis dies duplicis baptismi legis et evangelii | Christus pascha est homini dum vetus transit novus surgit haec dies domini pange mens expers fermenti plena panis azimi | Submersis hostibus signatis postibus assum pascha nocte domo una jam cum lactusis ede agrestibus | Pellitis pedibus accinctis renibus cum baculo propera et caput cum in testinis et pedibus vora | Hac die nos lava Christe mundans hysopo fac dignos nos hoc mysterio mare siccans leviathan perforans maxillam hamo armilla | Calice nos inebria sopi suscita de torrente bibens in via damna nostras tu pontifex hostia torcular calcans tu uva | O flos virgineae virgae fraglans plena septemplici rore lampas rosae rubor lylii candor nive lacte pulcrior specie quo de tantae clementiae consilio microcosmi inclinaveras auxilio ut miseri particeps redemptor esses absque peccati naevo gestans formulam peccati | O consanguinee servi domine spes anastaseos primae ultimae per jusjurandum semini Abrahae firma et nos dux athanatos nos tuo convivificans corpori commortuos Adae parenti veteri tu membris fortioribus jungens infirma vitae aeternae dans pascua tu pascha. | Dom. Resurrectionis |
ah50241 | Sq | Ave preclara maris stella (...) | |
ah50242 | Sq | Exurgat totus almiphonus (...) | |
ah50243 | Sq | Benedictio trinae unitati simplici deitati semper omnifaria | Parenti cui sempiternales stat identitas sempiternitas iatriel mira | Pax verbo coessentiva sapientia vere veritas explendet viva | Tibi et amborum voluntas pneuma et suavitas tu beatitudo sancta sanctitas est exstantiva | Tres omnium genus bonorum generalissimum on ens nobis ex quo vita stillat amor et sophia | Optima veraque aeternitas aeterna et optima veritas vera aeternaque bonitas | Odium falsitas morsque cedant figuram tuam nobis explicet usia ratio caritasa | Fons in quo sunt vivum quorum umbras mortales expetunt vitae deliciae decus sotheria regnum virtus victoria | Fac tuos supplices tuae dilectionis compotes effuga daemones orbem christianum O et Alpha magnifica | Pater El Eloy Eloe Elyon Ja Sadai lux Samain tu Eie rex sabaoth ineffabilis Adonai tuum nos plasma conserva | Proles Emmanuel mire mirabilis summe consul deus fortis dominus iustus futuri pater saeculi princeps pacis Jesu Messia nos salva | Spiritus timoris pietatis scientiae fortitudinis consilii intellectus ac sapientiae nos illustra unge sanctifica | Simplex trinitatis tu unitas unitatis trina deitas purga culpas aegros sana hostes pacifica solve vincla pelle pericula | Ac te sitientes pio vultu saties paceque aeterna in Jerusalem superna | |
ah50264 | Sq | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari (...) | |
ah50265 | Sq | Fecunda verbo tu virginum virgo (...) | |
ah50266 | Sq | Exsulta exaltata (...) | |
ah50267 | Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | Divisio Apostolorum |
ah50268 | Sq | Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria | Mariae Magdalenae |
ah50268:cs | Sq | Chvála tobě Kriste jenž jsi (...) | Mariae Magdalenae |
ah50269 | Sq | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit Corrosit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutrienci Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum Quia turba gentium relicto vitiorum profundo Og rege Basan confuso Te solum adorat Christum creatorem quem et cognoscit in carne venisse redemptorem | |
ah50270 | Sq | Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus | |
ah50271 | Sq | Exsultent filiae Sion in rege suo | Nescientes thorum delicti crimine sordidatum | Quarum Christe sponsus virginum virginis es filius | Cujus gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita | Ut das cernere hac in virgine cujus haec festa sunt hodie | Quae fragilis sexu femineo viriliter carnis jure domito | Angelicam hic vitam duxerat in carne dum praeter carnem vixerat | Hoc miratur serpens antiquus calcaneum ejus observare callidus | Quod nocere dum machinatur sub pedibus feminae caput ejus teritur | Insidias hostis hanc Christe docuisti virginem vincere in prima congressione | Dum non consentiret sed illi resisteret vincere qui solet temptatos si non repugnet | Quem haec virgo resistens a se fecit fugere | Quo fugato appropinquabat tibi Domine | Nunc inter virgines adducta post eam quae mater est intacta virginum virginis Mariae digna est pedissequa | Te agnum sine macula jam sequitur stola candida filium virginis quocumque virginum flos ieris | Cujus intercessione tu nos tuere | |
ah50272 | Sq | Verbum aeternalliter (...) | |
ah50273 | Sq | Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitati sanctae | Quia mundi sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbras imaginis | Vi rationis cor signans angeli hominis | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae cor hominis non laedant tenebrae | Quem pater tunc per te pneumate voluit fecit fovit machinam informem enormem distinguis pingis speciem variam | Tibi corpus aptans ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritu vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Septeno chrismate quod in Jordane columba intulit Noe | Hujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est piestatis moralis regula grevitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundi cordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali temptantis dimitte debita tu panis fac nos velle regnum patris | Te solem de stella ortum in ture auro murra monstrat stella gentium deum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura pro jugo tu hereditas. | Epiphania,8 |
ah50274 | Sq | Speciosus forma prae natis hominum Jesus (...) | |
ah50275 | Sq | Pater da per verbum nobis septiformem spiritum (...) | |
ah50276 | Sq | Magnificate dominum (...) | |
ah50277 | Sq | Magnificent confessio atque pulchritudo (...) | |
ah50278 | Sq | Serpens antiquus vicit in ligno (...) | |
ah50279 | Sq | Summae trinitatis (...) | |
ah50280 | Sq | Michael Gabriel Raphael adestote (...) | |
ah50281 | Sq | Mater dilecta dilecti ex dilecto (...) |