Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1301 - 1350 of 1939 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah53093 | Sq | Stans a longe | Qui plurima perpetraret facinora | Atque sua revolvens secum crimina | Nolebat alta contemplare caeli sidera | Sed pectus tundens depromebat ore lacrimans | Deus propitius mihi peccatori esto | Et mea omnia pius dele facinora | Hac voce benignam promeruit clementiam | Nec non et justificatus venit domum suam | Cujus nos sacra sectantes exempla dicamus deo | Deus benigne nostri miserere laxans debita | Mitis et non justifica | |
ah53094 | Sq | Fortis atque amara | Erit tunc dies illa in qua perient cuncta Quae videntur corpora tellus et omnia natantia | Judex mitis parebit ut districte puniat | Judicabitque saecla qui creavit omnia | Columna caeli ad nutum illius tremescet alta | O dies illa in qua manifesta sic erunt cuncta | Et quid faciet virgula quid tabella si ita pavescet poli columnella | Et quid sentient humana quid terrena si ita tremescet polorum caterva | O rex sempiterne qui largiris nobis omnia moderna | Ne nos sinas ire in inferni taetra zabulorum loca | Sed duc ad angelorum loca Amen | |
ah53095 | Sq | Stirpe Maria regia | Procreata regem generans Jesum | Laude digna angelorum sanctorum | Et nos peccatores tibi devotos intuere benigna | Tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem | Patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiae apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum | Patris Josiae adimplevit te religiositas summi etiam patriarchae te fides totam possedit patris tui | Sed quid nos istos recensemus heroas | Cum natus tuus omnes praecellat illos atque cunctos per orbem | Nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen | Nativitas Mariae |
ah53095:cs | Sq | /// jest tě náboženstvie (...) | Nativitas Mariae |
ah53096 | Sq | Ecce sollemnis diei canamus festa | Qua saeculo processit gemma potens et nobilis Maria | Regalibus exorta parentelis theotocos inclyta | Haec egressura de germine Jesse tempore prisco praedicta est virgula | Et flos ex ejus radice procedens turbida mundi absolveret crimina | Istam venturam veterum parentum linguae prophetiis plenae testabantur caetlitus ac precinuerant alma oracula | Quae virgo manens paritura foret unico more filium spiritaliter conceptum qui contraderet mundo remedium | Quae Davidis genita stirpe clara generosi nominis fert insignia | Salomonis creditur haec propinqua sed majori praedita sapientia | Haec de regibus generis clari sumpsit primordia | Et haec eadem regis aeterni mater castissima | Ejus qui ante tempora fuerat atque saecula | Qui angelos et homines junxerat pace placida | Illius nobis adesse cuncti precemur auxilia | Per quem tam gravis destructa paci concessit discordia | Illius hoc nobis adquirat genetrix sancta quam sonant gaudia | Atque suum nobis placatum faciat natum per cuncta saecula | Ille nobis cuncta ut dimittat pleniter delicta | Et aeterna clemens tribuat ornarier corona | O nunc caelorum domina famulorum vocibus mota quae deposcunt aure suscipe benigna | Et nos tuo munimine tuearis sedule donec nosmet regna dones scandere superna | Nativitas Mariae |
ah53097 | Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia | |
ah53097a | Sq | Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse virgo atque vero mansisse | Habuit virgo partum genuit Deum verum et virgo in saecla mansit sine labe | Protulit de se natum hominem atque Deum utrumque verum justum sanctum atque supra cuncta colendum | Quapropter excelsa jubilantes Mariae virginis modulamur ovantes Cantica praedulcia resonantes ab ore | Dicamus eam beatam esse prae cunctis spiritu copulante sanctorum | Gratiarum omnibus celsiorem atque | Ipsa enim est Maria stella figurata maris et domina totius creaturae dicta | Ipsa super omnes celebs sedet inter caeli cives pulchrior cunctis redimita patriarchis | Hanc suppliciter poscamus misereri mereamur vitam quatinus perhennem eam Domino deprecantes | Et in saecula saeculorum laetantes sociati sanctis Deo laudem dantes illud praedudum jubilantes Alleluia | Nativitas Mariae |
ah53098 | Sq | Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica | Annuntiatio Mariae |
ah53099 | Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | Purificatio Mariae |
ah53099.1 | Sq | Concentu parili hic te Maria veneratur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum | Purificatio Mariae |
ah53100 | Sq | Exsultet omnis aetas sexus uterque | Virgines sorores plaudite | Viduae jugatae psallite | En splendent gaudia offeruntque summum ratum seni justo | Quo viso securus caeli penetravit culmina Simeon | O feminarum Maria piarum forma splendor purior cunctis | Legali more procedis mundanda angelorum choro colenda | Miramur te Christe auctorem consummandae legis in Sina | Temporis peracto decursu Mosaicis subdi mandatis | Nostrae nam causa vitae nasceris templo fereris passusque crucis ligno | Digna quae tibi munia vocis Jesu reddamus pro tali largitate | Tu maxima victima patris agnus sacerdos idem vocaris | Plebem tuam precibus fulgidae genetricis tuere clemens | Puram et redde patri | Purificatio Mariae |
ah53101 | Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Huius in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta | |
ah53102 | Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria (...) | |
ah53104 | Sq | Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa | Christum dominum esse digneris per aevum | Assumptio Mariae |
ah53104:cs | Sq | /// Mariji matku /// znávajíce se sluhy jeho /// tuto ctie kteráž na v/// | Assumptio Mariae |
ah53105 | Sq | Ave dei genetrix summi virgo semper Maria (...) | |
ah53106 | Sq | Aureo flore prime matris (...) | |
ah53107 | Sq | Hec est vere laudanda (...) | |
ah53108 | Sq | Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo famina mundo nunquam audita | Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum dominans | Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam | Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta | Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua | Mox ad haec dicta parans credula corda concipis dominum sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra | Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita | Salvet ut nos per omnia saecula | |
ah53109 | Sq | Post partum virgo maria (...) | |
ah53110 | Sq | Beata tu virgo Maria (...) | |
ah53111 | Sq | O decus mundi Maria (...) | |
ah53112 | Sq | Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum | Omnium Sanctorum |
ah53112:cs | Sq | Všickni světí serafin (...) | Omnium Sanctorum |
ah53113 | Sq | Resultet tellus (...) | |
ah53114 | Sq | Ecce pulchra canorum (...) | |
ah53115 | Sq | Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | Omnium Sanctorum |
ah53116 | Sq | Eia turba sancta (...) | |
ah53117 | Sq | Hodie hornent merita (...) | |
ah53118 | Sq | Laudes egregias clerus omnis (...) | |
ah53119 | Sq | Grates deo et honor sint per secula (...) | |
ah53120 | Sq | Concentu veneremur cuncti fratres sollemni (...) | |
ah53121 | Sq | Iya gaudens caternva (...) | |
ah53122 | Sq | Deus in tua virtute sanctus Andreas gaudet et laetatur eadem comitatus | Piscatio nati tui ipse primum factus piscator populorum Myrmidones idolatras diu fluctivagos reti coepit fidei | Is legibus Achaiam tuis deus victor illius subjugavit et tropaeum Christi tui fixit ibi bonum se ostendens militem | Miracuilis virtutibus doctrinis quaecumque quaesita spolia tibi o rex attulit | Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui regnum domine | Istum crucis socium et regni credimus | Christi filii tui atque fraterculum | Nos igitur peccatis nostris gravati te deus poscimus | Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet | Nos intercessione tuearis in aeternum | Andreae |
ah53123 | Sq | Nostra promat catherva cantica miaesolidica (...) | |
ah53124 | Sq | Candunt sydera melliflua (...) | |
ah53126 | Sq | Huius diei gaudia devocio katholica voce (...) | |
ah53127 | Sq | Laudent te confessores (...) | |
ah53128 | Sq | Diem festum Bartholomei (...) | |
ah53129 | Sq | Alle cantabile sonet chorus cantorum (...) | |
ah53130 | Sq | Adest nunc preclara (...) | |
ah53131 | Sq | Laudum carmina creatori lira plaude eia Pangens inclita Benedicti gesta voce canora | A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo caelica Et domini gratia confracta restaurat fraus signo retecta | Fratrem verbere miserum virtute reparat Ferrum enatat solida fit undae semita | Rupes flumina dant insolita corvus nil murmurans fert jussa Vidi sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam | Binos zabuli salvavit ab ira Patri filium post mortem redonat | Prophetis non impar ventura pronuntiat pueri superba divinat Sororis lacrimae fraterna mutant vota fantur simul Dei archana | Post haec anima sororis ad alta evolat Frater haec ita audiens mox laudem decantat | Laus et hono sit Christo et sanctis omnibus gloria | |
ah53133 | Sq | O Blasi dilecte regi regum summo | Et cunctis angelorum choris laudabilis | Te caeli terra mare laudent et sidera | Sol luna et cuncta creata | Aquarum cursus et pisces | Te sanctus Dei filius confortavit et ornavit | Cum carnifices undique lacerarent membra tua | Qui nomen ejus laetus non negas diras passus atque poenas | Praesidem despexisti et omne ornamentum terrestrium | Te Deus caelitus in deserto pavit cibo | Et feras nutibus tuis donans sancte Blasi | Viduae lacrimanti misertus reddidisti natum suum | Varia post haec signa et multa praebes pius debilibus | Nos omnes precibus devotis obsecramus | Ut nobis veniam implores tua prece | Et finis noster habeat beatum una requiem cum electis | |
ah53135 | Sq | Hanc dieculam orbi (...) | |
ah53136 | Sq | Christi martyris colamus (...) | |
ah53137 | Sq | Christo regi regum virgo canat ecclesia | Quem voce praecelsa collaudant in caelis angelorum agmina | Aeternaque dignum proclamant sine cessatione gloria | Hic suasu serpentis seducti miseratus hominis | Ut sponsus procedens utero praeelectae virginis | Agnus innocens et sine macula traditur et ligno crucis affixus moritur | Vitae gaudia reparat primitus oblita conscriptis mortis legis chirographo | Assumptae carnis trabeam suscitans angelus magni dictus consilii tartara diruit principis jura nefandi minuit | Natura consors patris nunc dexterae nobili ditat spiritus munere arida gentium pectora novam rorando gratiam | Tanti numinis dignatio tuum martyrem Constantium invisens Christe caelestium reddidit choris virtutum clementi unctione proximum | Mentis igitur serenitas nostrae personat magnalia quae te praedicant mirabile[m] omnibus sanctis natali applaudens tyronis eximii | Idem saeculi versutias calce repudians ardenter optato fruitur in convulse bravio | Cujus meritis patrantibus tibimet hostiam peccatis mundatos placituram Jesu perficias | Beatorum festis perennibus nos aptando | |
ah53138 | Sq | Quinque per omnes (...) | |
ah53139 | Sq | Summis conatibus nunc deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclytus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta | |
ah53140 | Sq | Exsultemus in ista fratres sollemnitate (...) | |
ah53141 | Sq | Haec est vera laudes (...) |