Tp

Trope

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1001 - 1050 of 3960 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
509502.Tp93 Tp O laudabilis rex domine deus
509502.Tp94 Tp Nullus est utilior forma quam martyrum sit eloquentia
509502.Tp95 Tp Ordinans ab arce polum suscipe tuorum famulorum preces
509502.Tp96 Tp Rex cui pontus aer sol sidera luna ministrant
509502.Tp97 Tp Tu pater verbum tu rex deus omnipotensque
509502.Tp98 Tp Trinitas alma pater filius sanctus spiritus compar
509502.Tp99 Tp Rex caeli terreque conditor famulis tu miserere tuis
509503.Tp01 Tp Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen
509504.Tp10 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp103 Tp Osanna Patris verbigena Osanna Voce pura clemens exaudi carmina -a- Eccelesia tua quae boant agmina -a- In excelsis
509504.Tp107 Tp Sanctus Per quem stat et regitur ecclesia | Sanctus Qui pro nobis immolaris hostia | Sanctus Per quem datur septiformis gratia | Dominus Deus * | Omnis nostra contio dicat Dei filio | Benedictus *
509504.Tp111 Tp Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna plasmatum populum Osanna Te qui verum fore promit ore Christum Te qui cosmi satorem permanentem in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini
509504.Tp115 Tp SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS
509504.Tp116 Tp SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp12 Tp Sanctus admirabilis splendor inmarcessibilis quae lux pater deus | Sanctus verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus deus sabaoth paraclytus sanctusque spiritus | Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Dom. Resurrectionis
509504.Tp13 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua ius mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum iudex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus
509504.Tp130 Tp SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es summum bonum nobis confer vitae donum precantibus per spiritum paraclitum | DOMINUS ..
509504.Tp133 Tp SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS ..
509504.Tp134 Tp Sanctus Rex sine principio nec habens in tempore finem | Sanctus Verbum Christe patris et par patriae deitatis | Sanctus Spiritus alme pari deitate manens in utroque | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Has tres personas unum facit una potestas Benedictus...
509504.Tp137 Tp Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra ianua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA De BMV
509504.Tp14 Tp Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna
509504.Tp141 Tp Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp166 Tp Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis
509504.Tp168 Tp SANCTUS Verbo mandavit per verbum cuncta creavit SANCTUS | Quem sine virgo viro produxerat ordine miro SANCTUS | Ignis divine flammas consume ruinae DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O Deus aspice mitis et accipe vota precantum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Qui sine delicto crucis addictus maledicto QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Solveque vincula pelle pericula terge reatum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp18 Tp Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino coniugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne
509504.Tp19 Tp Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira iura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent
509504.Tp223 Tp SANCTUS Ante saecula Deus pater | SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus | SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp32 Tp Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi regem caelesti gremio o genetrix in te concluditur qui spacio mundi non capitur nativitate caelestis concio laeta plaudit immenso gaudio angelorum regina diceris virgo digna laude prae ceteris humilitate sedes in solio supra caelos cum tuo filio salve salus humani generis virgo pura roga pro miseris in mediate illum quem [...] sacre nutrix absque contagio roga patrem ut dulcis filia iube nato ut mater propria virginate tua solatio fac fruamur cum tuo filio in excelsis
509504.Tp33 Tp Caeleste praeconium sonet vox fidelium ad dei magnalia virgo parit filium castitatis lilium dei plena gratia cuius natalitia stella prodit praevia quem paterna proprium vox testatur filium ad Iordanis flumina cuius sancta passio mors et resurrectio mundi lavant crimina iam in patris dextera sedens super aethera regnat super omnia cum paterno numine et cum sancto flamine ipsi laus et gloria
509504.Tp35 Tp SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS
509504.Tp36 Tp SANCTUS Deus orbis SANCTUS Paraclytus ipse est Christus SANCTUS DOMINUS Qui sedes super thronos angelorum DEUS SABAOTH Omniumque virtutum PLENI SUNT CAELI ET TERRA Tuae claritatis GLORIA TUA HOSANNA Qui venis judicare in die judicii IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp37 Tp SANCTUS Deus orbis ac protector SANCTUS Rex aetherium civium SANCTUS DOMINUS Rector atque consolator nostrorum reatuum DEUS SABAOTH Caelestium atque terrestrium PLENI SUNT CAELI ET TERRA HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp42 Tp SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH Caelestia sidera magna et infima PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA plasmatum populum et qui fore promit ore Christum et qui cosmi satorem permanentem IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA dulcis est cantica mellifIua nimisque laudabilia Organica trinum et unum laudemus omnes in hac aula Suscipe cum agmina angelorum carmina Ut dicat nunc OSANNA IN EXCELSIS In Dedicatione Ecclesiae
509504.Tp45 Tp Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp46 Tp SANCTUS | Divinum mysterium semper declaratur et mens infidelium tumens excaecatur firma spes credentium fide roboratur | SANCTUS | Fides est summopere credere in Deum panem sanctum edere et tractare eum jubet dicens Sumite hoc est corpus meum | SANCTUS | Panis prius cernitur sed dum consecratur caro tunc efficitur Christi sic mutatur quomodo convertitur Deus operatur DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | De vino similiter si sit benedictum tunc erit veraciter sanguis Christi dictum credamus communiter verum est non fictum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Nobis celebrantibus istud sacramentum et cunctis credentibus fiat nutrimentum ceteris negantibus sit in detrimentum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp48 Tp Osanna Dulcis est cantica | Melliflua nimisque laudabilia | Organica trine une deprecemur omnes in hac aula | Suscipe cum agmina angelorum carmina | Dicat nunc Osanna in excelsis
509504.Tp51 Tp SANCTUS Ex quo sunt omnia SANCTUS Per quem sunt omnia SANCTUS In quo sunt omnia DOMINUS DEUS SABAOTH Tibi gloria in saecula PLENI SUNT * Cui sit perpetuo laus decus omnis honor BENEDICTUS *
509504.Tp52 Tp SANCTUS Factor omnium SANCTUS | Reparator hominum SANCTUS | Consolatio miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | Supernorum terrenorum infernorum PLENI SUNT CAELI ET TERRA | Et omnis creatura GLORIA TUA | Omnibus admirabilis et ineffabilis OSANNA IN EXCELSIS | Conjungens ima summis BENEDICTUS QUI VENIT | Salvare cuncta IN NOMINE DOMINI | Nobis inspirando cooperando remunerando donis suis OSANNA IN EXCELSIS Stephani
509504.Tp56 Tp SANCTUS Genitor omnium ingenitus SANCTUS | Ejus unigenitus SANCTUS | Genitoris genitique spiritus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O quanta qualis quam suavis quam beata gloria Qua complentur continentur gubernantur omnia OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Quem caelestis harmonia dulci laudat symphonia OSANNA IN EXCELSIS Joannis Evang.
509504.Tp57 Tp SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp84 Tp SANCTUS Omnipotens pater ingenitus SANCTUS Filius omnipotens genitus SANCTUS Omnipotens quoque paraclitus DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS Sit tibi laus perpes quia tu Deus omnipotens es BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp86 Tp O quam dulciter voces ibi resonant ubi omnes sancti laudem Deo decantant SANCTUS | Sic et nos laudemus Dominum in terris quem angeli sancti laudant in excelsis dicentes SANCTUS | Quia tu solus facis mundum de inmundo munda nos quamdiu sumus in hoc mundo quoniam tu solus SANCTUS DOMINUS DEUS..
509504.Tp9d Tp Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509505.Tp010 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Caelitus informans saeva nos morte reformans MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Salvans a poena dans gaudia lucis amoena MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Turbae speranti vera pro pace roganti DONA NOBIS PACEM
509505.Tp014 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Christe Theos agie sator orbis nate Mariae MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis ... | Unica spes veniae via vitae nate Mariae | Agnus ... | Pacis primitiae patris hostia nate Mariae
509505.Tp017 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Cujus magnitudinis non erit finis MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui dominaris summis et imis MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui ultima tempora coaequas primis DONA NOBIS PACEM
509505.Tp1 Tp Hodie natus est nobis rex regum dominus hodie nobis Nativitas Domini
509505.Tp15 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi |Omnipotens altissime verbum patris et genite MISERERE NOBIS | Patri aequalis paracliti quoque individue compar MISERERE NOBIS | Parvulus natum in orbem quam magnus es in poli arce MISERERE NOBIS Joannis Evang.
509505.Tp18 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Danielis prophetia quem praedixit hunc Maria virgo Deum genuit MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Jam descendit ut mactetur plebs fidelis jucundetur ecce Christus sumitur MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Vitam confert agnus ille cui canunt chori mille verum corpus sumite DONA NOBIS PACEM
509505.Tp20 Tp AGNUS ..MUNDI Deus deorum creator omnium rex angelorum MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Mortis exactor vitae reparator mundi redemptor MISERERE NOBIS | AGNUS .. MUNDI Inferni vastator paradisi reserator perennis salvator

Pages