Tp

Trope

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1101 - 1150 of 3960 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a02474 Tp Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen Salvii
a02513 Tp Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro
a02519 Tp Grex tuus N. petit memorare tuorum Goaris
a02563 Tp Grandine lapidum mox moriturus sanctus Stephanus spe vitae manentis laetabundus ita dicebat Stephani
a02564 Tp Milibus argenti melior laus ista vel auri
a02663 Tp Tibi laus et honor virtus et victoria pie ad infinita saecula
a03492 Tp In presenti hoc saeculo et in futuro domino coronante eos laude | OMNI BONO
a06544 Tp BENEDICAMUS Dei filio in Martiale discipulo suo pangentes laudes DOMINO DEO magistro haesit in terra tribu Benjamin exortus praeclara agamus Christo GRATIAS Martialis, Apost.
a07050.Tp01 Tp Lectio Isaias prophetae Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | Haec dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | Audite insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sunt tutissimus ires | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | Reges videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | Et adorabunt Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | Et sanctum Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor est praecantis
a07053.Tp01 Tp STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula Stephani
a07053a Tp Lux refulget hodierna Stephani martyrio Cui David lux aeterna felici commercio Ad honorem cujus sonat solemni preconio Stephani
a07053b Tp Lectio actuum apostolorum Vernant fortia jam quorum trophea in caeli gratia regia In diebus Illis peracto ascensionis sacro solemnio
a07055.Tp01 Tp Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | Descendentem de cælo | Nuptiale thalamo | A Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | Et audivi vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | De throno dicentem | Veni ostendam tibi | Ecce tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | Et habitabit cum eis | Nunc et in aevum | Et ipsi populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | Et mors ultra non erit | Sed caeli premia perpetua | Neque luctus neque clamor | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina | Neque dolor erit ultra | Gaudia permanent sempiterna | Quae prima abierunt | Justi florebunt | Et dixi qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | Ecce nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia In Dedicatione Ecclesiae
a07055a Tp A decus ecclesiae recitatur hodie | Lectio libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | In diebus illis | Talis divinitas ostensa est visio In Dedicatione Ecclesiae
ah07015.Tp01 Tp Filius Dei te nascente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precamur ALLELUIA ADEST UNA Nativitas Domini
ah07061 Tp Dic nobis quibus e terris nova (..) Dom. Resurrectionis
ah07166.Tp01 Tp Sancto Martiali laudes nunc promite celsas alleluia canens nostra caterva sonet CONCELEBREMUS Martialis, Epi.
ah07200 Tp Enharmonia voce sonora personemus modulata primi fortia martyris gesta casta pro me symphonia | Plenus gratia Stephanus dei magna signa gerebat admiranda Sancta coelitus insita prudentia corda increpans obdurata | Efferata plebs Judaica sanctum dei ad concilia ducit sua Per contantur illum talia invenerit tibi dogmata exsecranda | Tunc ille angelica illustratus forma sancta ejus dat responsa In quem nimium ira inflammata turba dente sevit scelarata | Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextera | Alta furiose intonant agmina sancta aspernantur pessime famina impetum faciunt in que supra pellunt protinus urbem extra Tela assument torrentia saxea mortis infligunt discrimina gravia pararunt haec tibi caelestia martyr inclite habitacla | Mente qui pia pro persequente profudisti exorata Nostra crimina absterge cuncta abolende mortis acta | Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecula infinita O QUANTA EST...ALLELUIA Stephani
ah20115 Tp Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere Nativitas Domini
ah34056 Tp Voci vita sit unita legis amicitia | Dum sacratur quod damnatur peccati malitia | Caro panis sanguis vinum tum fiunt veraciter | Quod delevit serpentinum virus efficaciter | Hoc est corpus Christi verum natum matre virgine | Quod contrivit hostem ferum salvato sic homine | Hoc in cruce sexta luce passum vicit infera | Hoc surrexit et revexit carnem super aethera | Hic est cibus hic est potus dans manna vivificum | Unde chorus hic devotus concinat plausificum OSANNA IN EXCELSIS
ah39066 Tp Gaude virgo mater Dei gaude nostrum gaudium | Gaude summa nostrae spei gaude virgo virginum | Gaude cujus redemptorem ediderunt viscera | Gaude cujus salvatorem lactaverunt ubera | Gaude vitae reparatrix gaude plena gratia | Peccatorem mediatrix gaude Sion filia | Gaude maris stella portus naufragantis saeculi | Nostri consolatrix luctus gaude salus populi | Tu nos tecum fac gaudere IN EXCELSIS De BMV
ah47010.2 Tp Cunctipotens orbis factor Kyrieleison Vita vivens vitae dator eleison Nos conserva pie pastor eleison | O Christe verbum patris eleison Christeleison Intactae fili matris eleison Ne claustris demur atris eleison | Ab utroque spirans flamen eleison Kyrieleison Delictorum sis solamen eleison Trinum esse unum atque confitemur ut cum illo gloriemur eleison
ah47021 Tp O rex clemens rex omnipotens eleison | Conditor pie immortalis eleison | Tu qui solus cuncta gubernas eleison | Christe tuis condonando nunc crimina eleison | Es qui potens solvere nexus reatus eleison | Et qui protoplasti Adae mortem vicisti eleison | Kyrie rex Sabaoth nostra et virtus summa eleison | Kyrie sanctum nepma esto nobis tu semper sother eleison | Kyrie Athanatos hagios panthon crathon o theos Emmanuel laus et decus honor et virtus tibi Deus in aeternum sit Amen
ah47025 Tp Puerorum caterva jubilando voce sonora offerat praeconia Christo eia Kyrieleison | Sanctorum in honore innocentum quorum hodie concelebrat devote festum de morte Kyrie | Puritate animi festinans eos imitari quoniam sunt beati corde nitidi Kyrie | Hos Herodes latro pessimus frendens ut leo mandavit omnis dari leto pro virginis filio nato in mundo Christeleison | Timens ejus ortu sceptrum quo regnarat diu amittere cum principatu cujus excelsa manu erat inflatus Christe | Ergo ad vulnera sacra trahuntur pignora matres dant voces ad aethera ferientes tristia pugnis pectora Christe | Nunc o kyrie juste et rex pie servos canentes respice et horum quos laudamus prece nobis gratiae tuae lumen infunde Kyrieleison | Quo celsa poli complacentes tibi cum fructu operis boni mereamur scandere puri de hostis nequissimi fauce erepti Kyrie | Ubi cum claro angelorum choro laudemus te corde toto in laudationis jubilo et vocis tripudio fantes eleison Kyrie Nat. Innocentium
ah47029 Tp Cantemus cuncti laudes hymnificas soli Deo placidas | Qui pius salvat semper et protegat se sequentes in aevum | Quem nunc adoramus glorificantes et laudantes devote | Christo melos et odas clamantes psallimus sic laetantes in eo | Quem superi caelorum atque angelica venerantur agmina | Oboediunt omnia illique factura caeli terrae et aquae | Almipotens qui regis alta caelorum simul et cuncta moderaris terrena | Fac nos tuis insistere laudibus amoenis quas cecinerunt summa praesagia | Doxa Patri ac pariter Filio edito Spiritui Sancto canamus omnes voce sonanti.
ah47029:02 Tp Christe melos et odas canentes psallimus sic laetantes in eo | Quem superi caelorum atque angelica venerantur agmina | Oboediunt omnia illique factura caeli terrae et aquae
ah47029:03 Tp Almipotens qui regis alta caelorum simul et cuncta moderaris terrena | Fac nos tuis insistere laudibus amoenis quas cecinerunt summa presagia | Doxa patri ac pariter filio edita spiritui sancto canamus cuncti voce sonanti
ah47032 Tp Ineffabilis et interminabilis immense et omnipotens | Cui omne genu flectitur caelestium terrestrium et infernorum | Tu factor noster es nos opus tuum facturam tuam ne deseras | Qui dives cum esses pro nobis pauper factus es | Et pro nobis te ipsum dederas in tantum nos dilexeras | Quos tam sacrosancto redemeras pretio alteri Christe ne dederis | Fons et origo et consummatio omnis boni spiritus alme | Aequalis patri filioque majestate et aeternitate
ah47055 Tp O Deus immensae rex aeterne gloriae Domine eleyson Kyrieleyson | Pro nobis qui dedisti unicum filium eleyson Kyrieleyson | Rex alme precibus nostris pie o Christe benigne eleyson Kyrieleyson | Spiritus a patre filioque prodiens hagie eleyson Christeleyson | Nostra facinora abluens omnia eleyson Christeleyson | Est qui filius patris necne virginis Mariae eleyson Christeleyson | Tu parens omnium potentissime miserans eleyson Kyrieleyson | Rex sabaoth te rogamus virtutum Domine eleyson Kyrieleyson | Verbigena Jesu clementissime vota nostra suscipe eleyson Kyrieleyson | Qui mundum redemisti de morte tuo pio cruore E | Pendens instipite crucis almiflue te petimus supplices eleyson Ascensio Domini
ah47060 Tp Hominum plasmator eleison Kyrieleison | Scelerum purgator eleison | Veniae donator eleison | Christe redemptor eleison Christeleison | Orbis labentis eleison Pastor caelestis eleison Kyrie rex pie eleison Kyrieleison | Has laudes suscipe eleison | Post obitum in aethere sinus tegat nos Abrahae cum sanctis eleison Kyrieleison
ah47061 Tp Kyri redemptor eleison Kyrieleison | Mundi salvator eleison | Pacis amator eleison | Christe genite eleison Christeleison | Natus de patre eleison | Nobis succurre eleison | Sancte spiritus eleison Kyrieleison | Lucens omnibus eleison | fragilitatis humanae redemptor eleison Kyrieleison
ah47083 Tp O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula
ah47084 Tp Cunctipotens dominator caeli et angelorum terrae maris et mortalium | Qui de limo formaveras Adam primum hominem et paradiso posueras | Humano semper generi summi regis gratiam toto corde desideranti | Tu Christe Domine qui in almae matris uterum de caelo missus prodiisti | Et crucis patulae ligno pendens veteris Adae vulnus vulnere detersisti | Nunc preces populi baptismatis gurgite loti ad te directas clemens audi | Spiritus alme qui in specie innocuae alitis super Christum baptizandum Jordane transisti | Et discipulorum pectora muneribus divinis adimplesti super illos ut ignis apparens | Te corde precamur humili ut pariter cum patre et coaeterna prole nos digneris igne implere tui amoris
ah47092 Tp Firmator sancte firmamenti eleison Kyrieleison | Compactor sacri fundamenti eleison Kyrieleison | O summe splendor ornamenti eleison Kyrieleison | Christe leo fortis victor mortis eleison Christeleison | Christe summi regis auctor legis eleison Christeleison | Christe vitae dator et salvator eleison Christeleison | Kyrie amborum flamen lapsorum levamen eleison Kyrieleison | Kyrie tolle gravamen dans reis solamen eleison | Kyrie trinitatis alma te confitentes et colentes salva eleison Kyrieleison
ah47094 Tp Rex Deus aeterne sine principio sine fine Kyrieleison | Ordine qui rerum cursum facis esse dierum Kyrie | Fons vitae menti dans pocula te sitienti Kyrie | Christe sophia patris et forma suae deitatis Ipsius et verbum quod pro nobis caro factum Christeleison | | In te cum macula peccati non foret ulla legem sanxisti legis sancita subisti Christelelson | Morte necans mortem devincens in cruce fortem Vitam donasti surgens ad astra levasti Christe | Sacrum spiramen peccatorumque levamen Kyrieleison | Purifica mentes procul hostes pelle nocentes Kyrieleison | Ungeque pectora destrue vincula gaudia dona In patre proleque qua justis datur aequa corona Ut vitae munus videatur trinus et unus Kyrieleison Nativitas Domini
ah47095a Tp Kyrieleison Immense conditor poli eleison | Kyrieleison Dignus ubique digne coli eleison | Kyrieleison Punire nos pie noli eleison | Christeleison Christe patris unigenite presis huic festo eleison | Christeleison Precatibus nostris clemens adesto eleison | Christeleison Ne ledamur ab inimici tactu funesto eleison | Kyrieleison O scrutator alme cordium eleison | Kyrieleison Absterge feces nostrarum purgator sordium eleison | Kyrieleison Qui totius boni fons caritatis auctor et primordium
ah47111 Tp KYRIE Deus pater majestatis immensae famulis tuis veniam concede ut laudemus te KYRIE Et devotum persolvamus semper famulatum tibi quo regna scandere simus digna poli KYRIE Et facie ad faciem intueamur te laeti cum sanctis omnibus in regno tuo CHRISTE LEYSON lesu Christe prole patris aequalis cum ipso manens pro nobis factus es consors hominis CHRISTE Et sustinens probra multa pro nostra salute tacens morte pro mortuis descendis ima CHRISTE Tertiaque surgens die superna conferes nobis dona propitius et magnalia KYRIE Almum flamen cuncta replens lumine splendido tuo concede famulis tuam gratiam KYRIE Quo mundum cor possidentes jugiter praecepta tua servemus devote ut confirmemur KYRIE In fide patris et filii cum quibus unus es Deus perfecta trinitas in sempiternum Omnium Sanctorum
ah47117 Tp Omnipotens stelligeri conditor caeli | Qui totam pulchris depingis floribus arvam | Tu nos ab omnibus malis semper defende | Qui mundum omnem tuo salvasti cruore | In cruce qui pendens redemisti nos omnes | Et de inferno abstraxisti morte retentos | Christe leyson | Illustrator cordium sancte quoque spiritus | Famulorum corda tuorum purifica | Trinus et unus qui regnas in saecula
ah47121 Tp Hagie atque benigne rex saeculorum et immortalis | Gratias agimus tibi clementissime qui nos salvasti | Et tuo sancto cruore nos redemisti de atra morte | Audi nos Christe de caelis et libera nos ab omni malo | Precibus alme Mariae semper suffulti ubique simus | Ut ipsa pro nobis semper te obsecrare ne unquam cesset | Agmina nunc beatorum pro nostris probris exorent Deum | Virginum et monachorum atque omnium simul sanctorum | Precibus tueri semper valeamus hic et in futuro
ah47122 Tp Deus excelse pater sempiterne in trinitate qui regnas semper | Qui regis polum necnon et arva pontique alti caerula simul | Exaudi clerum populumque cunctum ad te humili voce clamentem | Redemptor mundi verbum qui es sempiterni patris propter nos caro factum miserere nobis eleison | In cruce passus pro salute nostra redime nos a morte aeterna o theos miserere famulis | Astra conscendens patris nunc ad dexteram residens nobiscum ut promisisti maneto semper in aevum | Spiritus alme igne tuo sancto reple corda servorum tuorum te precantium | Ut in tua maneamus jugiter praecepta operantes tua dextera sancta | Quae sunt recta operemur concede Deus omnipotens nunc et semper in aevum
ah47123 Tp Kyrie per quem subsistit omnis creatura pater summe eleison | Origo pacis ac salutis pax indeficiens salus mundi eleison | Rex ineffabilis naturae nunquam alterandae semper idem eleison | Christe genite genitoris aeterni regnans pariter jure pari virtute simili lux de luce eleison | Lumen de lumine coaeternus coaequus mortis perditor vitam nobis tuo dans funere jam delapsis eleison | Flos radicis Iesse vitis vera rex pie lapsos qui potes relevare ope manus tuae nobis clemens eleison | Kyrie spiritus alme nexus et amor utriusque tuo nos lumine illustrando eleison | Reple septiformi nos munere quo nos repletos tibi junge nostris pectoribus illabendo eleison | Trine rex et une preces nostras pius admitte ut gaudere tecum tua sede mereamur eleison
ah47129 Tp KYRIE LEYSON Ad monumentum Domini plorabant mulieres | KYRIE Maria vidit angelum amictum cum splendorem | KYRIE Cum lacrimis interrogat de Christo salvatore | CHRISTE Ubi est meus Dominus et filus excelsi | CHRISTE Quem Judas tradit osculum ut agnum crucifixat | CHRISTE Cum lapis revolutus est ab ore monumenti | Kyrie Sed desuper angelus mulieribus dixit | KYRIE Illum quem quaeris mulier surrexit sicut dixit | KYRIE In Galilaeam pergitis ibi eum videbitis KYRIE Dom. Resurrectionis
ah47130 Tp Kyrieleison Alme pater Jesu magne Deus pie miserere nobis (..)
ah47131 Tp Kyrieleison Caelum terramque te collaudant in excelsis (..) Nativitas Domini
ah47133 Tp Kyrieleison Deus genitor alme | Kyrie Supplicamus te omnes | Kyrie Nostra delicta parce | Christeleison Jesu Christe redemptor | Christe Benignus nobis adesto | Christe Ut semper laudemus te digne | Kyrie Reple nos spiritu sancto | Kyrie Deus bone semper | Kyrie leison Quo tibi laeti canamus eleyson
ah47134 Tp Magne Michaele praeliando ad astra alta caelorum a Domino virtutum Draconum superasti | O quam principalis data tibi potestas altitonanti regni caelestia claustra DRAC* | Abimatus ille projectus est in terra de caelo venit non potuit reverti DRAC* | Christo resurgente nobis vita donavit in caelum redit ut nobis redimeret DRAC * | Ablue sordem mundanae lucis hora nostra caterva resolvata peccato DRAC* | Archangelorum tu principium tenens in choro cantans Sanctus Sanctus sanctorum DRAC* | Et omnes sancti cantant canticum novum dicens alleluja gloria in excelsis DRAC * | Et angelorum multitudo caelestis in choro laudant vocibusque cantorurum DRAC * | Gloria patri alti prolem dicamus tonanti verbo in sempiternum regnat cantemus alleluja
ah47134.1 Tp Kyrieleison In praesepe Christus jacet qui regit climata cuncta semper Nativitas Domini
ah47137 Tp Virginis odas Davidis quae orta radix pangamus | Digna quae sola caeli beati scala per quam descendit | Superna prolem eumque peremptum recreans ipsum | Januam clausa erat quippe intrans exies ita | Polum qui fecit terramque et cruore redemit suos | Virgo opima fertilisque celebrantes per eum | Demum declivit tartara confringens repetens unde | Hunc clamans sponsam o dilecte veni propera mecum | Ovans perfecto scandensque post ipsum ardua poli Assumptio Mariae
ah47160 Tp Miserere rex omnium et dic pro nobis eleison Kyrie eleison | Omnis spiritus agius kirrus redemptor eleison Christe eleison | Cantans in excelsis Deo qui nos redemit sanguine proprio dic una voce eleison Kyrie eleison Nativitas Domini
ah47160b Tp Miserere domine Kyrie eleison voce corda postulate regem invisibilem canentes illi | Kyrie eleison | Iterum dicamus omnes christe eleison et rogemus Christum dominum una voce proclamantes | Christe eleison | Et submissis vultibus deprecemur trinitatem deum aeternum canantes illi | Kyrie eleison

Pages