Genre: 
Full text: 
SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0378
Notes: 
Corpus troporum VII no 116. In SG 378 element D O Deitas.. is not included
AH volume: 
47
AH item number: 
283