SCRV

Sacrificium verse

Mass / Office:
Mass
Rite:
Hispanic

Related chants

Displaying 151 - 200 of 207 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
h00410a SCRV Audistis quia ego dixi vobis vado et veniam ad vos et nunc dico vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
h00410b SCRV Elevatis Jesus manibus suis benedixit eis et dum benediceret eis recesit ab eis et ferebatur in caelum vos estis testes horum
h00411a SCRV Audivi tanquam tuba loquentem mecum et dicentem ascende huc et ostendam tibi quae opportet fieri post haec et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedis similis aspectui lapidis jaspidis et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba
h00411b SCRV De sede autem procedebant fulgura et tonitrua et septem faculae ignis ardentis in conspectu sedis qui sunt septem spiritus dei
h00412a SCRV Offerte domino gloriam et honorem offerte domino gloriam nomini ejus
h00412b SCRV Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra cantate et benedicite nomini ejus bene nuntiate de die in die salvator ejus
h00413a SCRV Factus est repente sonus e caelo tamquam advenientis spiritus validissimi et implevit universum locum in quo sedebant congregati
h00413b SCRV Apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis magnalia dei stupebant omnes et mirabantur
h00414a SCRV Alleluia
h00415a SCRV Locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel ut faciant mihi sanctuarium et ponant in eo lapides onicinos et gemas
h00415b SCRV Praecepit dominus Moysi et dixit a deum applica ad te fratrem tuum Aaron ut sacerdotio fungatus mihi facies que ei vestem sanctum in gloria et decore et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae cum quibus sanctificatus ministret mihi
h00416a SCRV Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis
h00416b SCRV Praecepit dominus ad Moysen dicens tolle Aaron de medio multitudinis et ungues eum oleo in sacerdotium mihi fecit enim Moyses quod praeceperat ei dominus et applicavit levitas et fecit eos adstare in conspectu sacerdotis ut observarent in tabernaculum testimonii
h00418a SCRV Dabo pacem in finibus vestris et gladius non transivit terminos vestros respiciam vos et crescere vos faciam et firmabo pactum meum super vos
h00418b SCRV Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea habitabo
h00420a SCRV Constantes estote populi omnes clamemus ad dominum ut eripiat nos de manu inimicorum nostrorum et veniet nobis cito gaudium magnum ab aeterno salvatore nostro
h00420b SCRV Jerusalem civitas dei summi invocabunt te gentes in universam terram magnificantes verba testamenti ejus in tempore opportuno clamantes et benedicentes dominum deum nostrum
h00424a SCRV Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus
h00425a SCRV Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui memor esto noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum
h00425b SCRV Haec dicit dominus magnificabo et satiabo animas sacerdotum meorum et plebs mea honorum meos sum replevitur
h00633a SCRV Exaltatus est et fulget in templo dei quasi stella matutina in medio nube et sicut luna plena in diebus suis sicut arcus pacis illuminans in nubibus pluviae et sicut oliva germinans fructum accepit autem stolam sanctam
h00633b SCRV Extendit super libatorium manus suas et libavit de sanguine ube et effudit in fundamento altaris odorem suavitatis altissimo deo regi omnium et omnes sacerdotes exclamaverunt et auditum fecerunt vocem magnam in memoria in conspectu altissimi dei
h00634a SCRV Consurgens Michael princeps magnus et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus et qui ad justitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia
h00635a SCRV Haec dicit dominus erit quasi pater in habitantibus Jerusalem et qui in habitant in Judaeam et dabo clavem domus David super humeros ejus et aperiet et non est qui claudat et in Jerusalem
h00635b SCRV Constituam illum principem in loco fideli et sedebit in throno claritatis domum patris sui et erit confidens in illo omnis caro a pusillo ad magnum
h00635c SCRV Gloria patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum
h00636a SCRV Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi gloriosus in sanctis mirabilis in majestatibus faciens prodigia
h00636b SCRV Populum tuum domine hunc quem liberasti introduc et planta eum in montem hereditatis tuae in praeparata habitationes tua quam praeparasti domine sanctificatione tua domine quod praeparaverunt manus tuae
h00637a SCRV Alleluia benedicta tu a deo tuo un omni tabernaculo Jacob tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri
h00638a SCRV Alleluia Locutus est angelus Zachariae dicens revertur ad Jerusalem in misericordia et domus mea restaurabitur et affluent civitates me bonis et multiplicabo populum meum et salvabo eum
h00638b SCRV Alleluia Haec dicit dominus exercitum vocabitur Jerusalem civitas deitatis et mons domini vocabitur sanctus et salvabo populum meum de terra orientis et occidentis et ero illis in deum et ipsi populus meus nunc vero vineadabit fructum suum et terra germen suum et eritis mihi in benedictionem
h00639a SCRV Cum aspicerem in nubibus caeli ecce quasi filius hominis amictus auro purissimo veniebat principatus ei honor et regnum
h00639b SCRV Ad anticum dierum throni positi sunt fulgebat sicut luna munda capilli capitis ejus ut fornax ardens oculi ejus egrediebatur de ore ejus flammeas rapidas quae fluvius throni et potestates de serviebant ei
h00640a SCRV Vocavit te dominus ad justitiam et tenens manum tuam exaltavit te et constituit te in lucem gentium ut aperies oculos caecorum ut populus direptus et vastatus invocans me
h00640b SCRV Puer meus noli timere quia ego elegi te et vocavi te nomini tuo meus es tu si ambulaveris per ignem flamma te non contaminavit ex quo admirabilis factus es in oculis meis ego elegi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
h00937a SCRV Convocavit Moyses omnem sinagogam filiorum Israel et dixit ad eos haec sunt verba que praecepit mihi dominus ut faciatis ea summite a vobis ipsis emtionem domine et omnis qui suscipit ex toto corde offerat munera et si quis in vobis sapiens est et rectus corde veniens operetur
h00937b SCRV Omnis populus audiebat vocem tubae et videbant lampades et montem fumantem timens autem omnis populus adstiterunt a longe ad nos dominus ne forte moriamur et dixit Moises omni populo forti animo estote ut enim probaret vos dominus descendit ad vos ut sit timor ejus in vobis et non delinquatis
h00938a SCRV Dixit dominus ad Moysen ecce ego veniam ad te in collumna nubis ut audiat populus loquentem me ad te et credat tibi in sempiternum descende nunc testare populum purifica illos hodie et cras labent vestimenta sua et sint parati in diem tertium tertia enim die descendet dominus in montem Sina coram omni populo descendens Moises ad populum purificavit illos
h00938b SCRV Locutus est Moyses ad populum dicens sanctificamini et estote parati per triduo die autem tertia mane factae sunt voces fulgura et nubes obscurae super montem Sina vox tubae increpuit validae contremuit omnes populus et eduxit eos Moyses obviam deo et adstiterunt sub monte mons autem Sina fumabat totus propter quod descendisset deus super eum in igne Moyses loquebatur et deus respondebat ei miratus est autem omnis populus
h00939a SCRV Levaverunt sacerdotes archam et omnia vasa templi et ingredientes templum intulerunt sacerdotes archam in locum suum in conspectum domini in sancta sanctorum
h00939b SCRV Locutus est dominus ad principem dicens audivi orationem tuam et precem tuam qua deprecatus es in conspectu meo et feci tibi secundum petitionem tuam et sanctificavi domum hanc quam aedificasti ponam nomen meum ibi in sempiternum et intulit princeps sancta in sanctuariis dei
h00940a SCRV Alleluia erat aspectus ejus sicut fulgur et vesti
h00940b SCRV Alleluia locutus est angelus domini mulieribus dicens scio quia crucifixum quaeritis surrexit sicut dixit venite et videte ubi positus est dominus
h00941a SCRV Surrexerunt autem quidam ex Judaeis disputantes cum Stephano et non poterant resistere spiritui sancto qui loquebantur viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli dei et occurrentes cum lapidibus cedebant eum
h00942a SCRV Alleluia sacrificium justi acceptum est et memoria illius obliviscetur dominus sapientia illius sicut fluvius inundavit
h00943a SCRV Alleluia date sunt eis stolae albae et dictum est ad eos requiescite brevi adhuc tempore ut compleatur numerus sanctorum in saecula
h00943b SCRV Alleluia hii sunt qui secuntur agnum quocumque ierit hii sunt empti ex omnibus primitiae deo et agno et in ore eorum non est inventum mendacium in conspectu dei quoniam sine macula sunt
h00944a SCRV Alleluia aquae ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in civem et foliae ejus ad medicinam
h00944b SCRV Alleluia fructus ejus non deficiet et non cadet folia ejus per singulos menses offeret primitias omnibus
h00945a SCRV Alleluia ecce Jesus occurit illis dicens habete ille autem acceserunt et tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum

Pages