ANT
Antiphon (Hispanic rite)
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Hispanic
Related chants
Displaying 1501 - 1550 of 1900 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
h03954 | ANT | Peccatori dicit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos post te | |
h03955 | ANT | Peccatum meum contra me est semper tibi soli peccavi domine miserere mei | |
h03956 | ANT | Peccavi domine peccavi et iniquitatem meam ego agnosco | |
h03957 | ANT | Pedes impiorum veloces ad effundendum sanguinem deum non invocaverunt ibi timebunt timore ubi non erat timor | |
h03958 | ANT | Percussus sum sicut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum manducare panem meum tu autem domine miserere mei et libera me | |
h03959 | ANT | Perfecisti domine cursum sanctorum tuorum ut exsultent in gloria tua | Christophori |
h03960 | ANT | Perfectio et doctrina viro sancto tuo quem probasti domine in temptatione ponens timiama in conspectu tuo et adolebit incensum super altare tuum | Martini |
h03961 | ANT | Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo domine ut ponat timiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum | |
h03962 | ANT | Persecuti sunt hominem pauperem et mendicum et compunctum corde morti tradiderunt | |
h03963 | ANT | Persecuti sunt me inimici mei et misericordiam in me non fecerunt lancea percusserunt super renes meos ego autem ad dominum clamavi | |
h03964 | ANT | Surge propera sponsa mea et veni jam enim yems transiit et recessit flores apparuerunt in terram nostram quam pulchra es amica mea et quam decora pulchriores oculi tui columbarum absque hoc quod intrinsecus latet | |
h03965 | ANT | Placeat tibi domine liberare me domine in auxilium meum respice confundantur et revereantur omnes inquirentes animam meam avertantur retro et erubescant qui cogitant mihi mala | |
h03966 | ANT | Veni de Libano sponsa veni a Libano veni coronaberis ostende mihi faciem tuam et vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora | |
h03967 | ANT | Placita erat deo anima ejus ideo eripuit eum de medio inimicorum sapientia eum perduxit ad regnum perpetuum | Cornelii, Cypriani |
h03968 | ANT | Plange quasi vidua plebs mea ululate pastores in cilicio et cinere quia venit dies domini magna et amara valde | |
h03969 | ANT | Plangite sacerdotes ministri altaris quia luxit terra et confusi ululaverunt agricolae | Pro pluvia |
h03971 | ANT | Pone domine lacrimas meas in conspectu tuo convertantur inimici mei retrorsum et cognoscam ego quia tu es deus meus | |
h03972 | ANT | Surge propera formosa et veni jam enim yems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt in terram | |
h03973 | ANT | Pone domine lacrimas meas in conspectu tuo sicut in repromissione tua ut convertantur inimici mei retrorsum ecce ego agnovi quia deus meus es tu | |
h03974 | ANT | Ponite corda vestra in virtute domini ut enarretis in progenia altera | |
h03975 | ANT | Populi confitentur tibi in aeternum et in saeculum saeculi | |
h03976 | ANT | Populus Sion orate ad dominum deum vestrum clamate et ululate ne subito veniat perditio plangite inhabitantes terram ut non exterminetur plebs dei | |
h03977 | ANT | Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur dominus vocatum est nomen ejus Jesu quod vocatum est ab angelo priusquam in utero concuperetur tulerunt autem illum in Jerusalem et ut perfecerunt omnia secundum legem domini crescebat puer et no confortabatur plenus sapientia et gratia dei erat in illo | Circumcisio Domini |
h03978 | ANT | Posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundor justa est enim qui me justificat | |
h03979 | ANT | Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso gloria et magnum decorem super eum imponens | |
h03980 | ANT | Veniam in Sion dicit dominus et habitabo in Jerusalem et vocabitur Jerusalem civitas sancta | |
h03981 | ANT | Posuit dominus coronam capiti meo et coronam gloriae suae protexit me quoniam iter rectum ambulavi coram eo | |
h03982 | ANT | Qui regis Israel intende exitu potentiam tuam et veni ad liberandum nos | |
h03983 | ANT | Praeparatum est domine thronum tuum in saecula quia mirabilis in sanctis dominus | |
h03984 | ANT | Praeoccupemus faciem dei in confessione et in psalmis jubilemus ei | |
h03985 | ANT | Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebi tuae et revoca dispersos in terram suam | |
h03986 | ANT | Veni ad liberandum nos domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus | |
h03987 | ANT | Veni ut liberes nos domine ut auxilieris nobis festina | |
h03988 | ANT | Qui regis Israel intende qui deducis velud oves Joseph exitu potentiam tuam et veniat salvos facias nos | |
h03989 | ANT | Videbunt gentes justum tuum Sion et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod dominus nominabit et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | |
h03990 | ANT | Timebunt qui ab occidente sunt nomen domini et qui ab ortu solis gloria ejus dum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus domini excitat | |
h03991 | ANT | Quibus non est nuntiatum de eo videbunt eum et qui non audierunt intellegent et ascendet quasi virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti | |
h03992 | ANT | Quasi diluculo praeparatus est adventus domini et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus | |
h03993 | ANT | Sileat omnis caro affacie domini quia juxta est dies domini praeparabit nobis ostiam sanctificavit omnes electos suos | |
h03994 | ANT | Praescrutemur vias domini et interrogemus corda nostra si non sunt duplicia et sic istemus ante faciem dei mundo corde et non bilingues | Dom. 3 Quadragesimae |
h03995 | ANT | Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda dicit dominus negaverunt me et dixerunt non est ipse | |
h03996 | ANT | Praeveni nos domine in benedictione dulcedinis laetifica nos in gaudio cum vulto tuo | |
h03997 | ANT | Primitias manuum vestrarum vota atque donaria offerte in conspectu domini ut benedicat vobis | |
h03998 | ANT | Primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti in sacrificium et in holocaustum ad placandum ait dominus deus | |
h03999 | ANT | Probasti cor nostrum et visitasti nocte igne nos examinasti et non est inventa in nos iniquitas | De Sanctis |
h04000 | ANT | Probavit dominus sanctos suos sicut probatur aurum et examinavit illos sicut examinatur argentum et invenit illos dignos se | |
h04001 | ANT | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbravit tibi propterea quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei | |
h04003 | ANT | Super populum tuum deus salus tua et benedictio | |
h04004 | ANT | Prope es tu domine invocantibus te et exaudi orationem nostram | |
h04005 | ANT | Virgo Israel revertere ad civitates tuas usquequo dolens averteris generabis dominum salvatorem oblationem novam in terram ambulabunt homnes in salvatione |