Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata remittentur eis et quorum retinueritis retenta erant pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis
Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia cognovistis quae operatus sum in medio vestri alleluia accipite spiritum sanctum in vobis paraclitum ille est quem pater mittet vobis alleluia
Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia...
Emite spiritum sanctum tuum domine et dignare sanctificanda mundare corda et corpora nostra ad percipiendum corpus et sanguinem tuum nos frangimus domine tu dignare tribuere ut in maculatis manibus...