Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut ingenia | Cum beata Caterina doctos vinceret doctrina ferrum patientia | Haec ad gloriam parentum pulchrum dedit ornamentum morum privilegia | Clara per progenitores claruit per sacros mores ampliori gratia | Florem teneri decoris lectionis et laboris attrivere studia | Nam perlegit disciplinas saeculares et divinas in adulescentia | Vas electum vas virtutum reputavit sicut lutum bona transitoria | Et reduxit in contemptum patris opes et parentum larga patrimonia | Vasis oleum includens virgo sapiens et prudens sponso pergit obvia | Ut adventus ejus hora praeparata sine mora intret ad convivia | Sistitur imperatori cupiens pro Christo mori cujus in praesentia | Quinquaginta sapientes mutos reddit et silentes virginis facundia | Carceris horrendi claustrum et rotarum triste plaustrum famem et jejunia | Et quaecumque fiunt ei sustinet amore dei eadem ad omnia | Torta superat tortorem superat imperatorem feminae constantia | Cruciatur imperator quia cedit cruciator nec valent supplicia | Tandem capite punitur et dum morte mors finitur vitae subit gaudia | Angelis mox fuit curae dare corpus sepulturae terra procul alia | Oleum ex ipsa manat quod infirmos multos sanat evidenti gratia | Bonum nobis dat unguentum si per suum interventum nostra sanet vitia | Gaudens ipsa videat de se praesens gaudia | Et futura praebeat quae dedit praesentia | Et hic nobis gaudeat illi nos in gloria
Canticum graduum David ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in oram vestimenti ejus | Sicut ros Hermon qui descendit in montem Sion quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barbam in barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictione et vitam usque in saeculum | Gloria
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barba in barba Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum | Gloria