Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est...
Locutus est dominus discipulis suis dicens eis ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices quasi columbae alleluia alleluia
Jam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi hujus et in me non habet quicquam sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio alleluia
Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me sicut tu pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia