Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te
Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus ejus recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit
Nostram musica summe camoenam | Vernacula dulcis harmoniae jure dicatam sempiterno regi moderanti cuncta creata | Pro sacris melodificam sollemnis beati Johannis reboantem symphoniam fidicanoram hic Christi nam discipulus legitur et domini dilectus prae ceteris et dicitur dei gratia | Qui pectus supra Jesu recubuit in sua cena de cujus fonte evangelii hausit fluenta | Hinc singulari pro privilegio coaeterno patri de deitate filii prompsit haec affamina quod in principio deus erat verbum et verbum illud adest caro factum pro salute humana | Ostendens in Christo sic divinitatis unam et vere simul humanitatis essentiam idcirco confudit hereticorum dogmata et verae fidei corda imbuit veritati credita | O beate Johannes tuo nunc suffragio a nobis subeantur gaudia repromissa | Et sine fine mansura