- Log in to post comments
| ah55160 Sq | Ad honorem summi regis nos qui sumus oves gregis spiritalis pascuae | Ore laudes attollamus manu lumen praeferamus lampadis non vacuae | Ipsi honor sine fine qui Helenae dat reginae felici commercio | Regnum caeli pro terreno ubi ex hoc in hoc pleno nunc eructat gaudio | Felix haec felicem natum lumen orbis et ornatum Constantinum genuit | Et cum eo contra fidem si qua lata erant pridem abrogari studuit | Unde fides et in tuto jacet tacet ore muto gentium perfidia | Ad cor redit quae erravit et adorat quod damnavit Judaeorum saevitia | Iras truces nunc deponit et vagina se reponit persequentis gladius | Licet quidquid jus hortatur papa Sixtus hoc testatur dispergit Laurentius | Haec ut notus esset Deus et praeclarum nomen ejus efficit in gentibus | Indis quidem et Iberis post Armenos junxit veris fidei cultoribus | Ergo quae hanc genuisti mater ejus sponsa Christi sancte gaude Treveris | Et nos simul gratulemur simul Deum deprecemur Deus parce miseris |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| 006759 R | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti |
| a08336 A | Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |
| ah53097a Sq | Plaudite laudes nunc uterque sexus date harmonia voces | Cunctos sonos necnon et pulchros ferte chorea | Sanctae sub honore Mariae caelestis Dei genitricis | Quae sine ullo exemplo fertur genuisse virgo atque vero mansisse | Habuit virgo partum genuit Deum verum et virgo in saecla mansit sine labe | Protulit de se natum hominem atque Deum utrumque verum justum sanctum atque supra cuncta colendum | Quapropter excelsa jubilantes Mariae virginis modulamur ovantes Cantica praedulcia resonantes ab ore | Dicamus eam beatam esse prae cunctis spiritu copulante sanctorum | Gratiarum omnibus celsiorem atque | Ipsa enim est Maria stella figurata maris et domina totius creaturae dicta | Ipsa super omnes celebs sedet inter caeli cives pulchrior cunctis redimita patriarchis | Hanc suppliciter poscamus misereri mereamur vitam quatinus perhennem eam Domino deprecantes | Et in saecula saeculorum laetantes sociati sanctis Deo laudem dantes illud praedudum jubilantes Alleluia |
| a03384 H | Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu |
| 600360 R | Ciprianus dixit christianus ego sum et nullos alios deos novi nisi unum deum verum qui creavit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt |
| 509502.Tp559 Tp | GLORIA ... VOLUNTATIS Odas pangimus tibi almus rex angelorum LAUDAMUS TE Qui formasti polum una solum fecisti BENEDICIMUS TE O rex gloriosae qui cuncta creasti ADORAMUS TE O mater dignissima Maria quae Deum protulisti GLORIFICAMUS TE Ex utero virginali Christum genuisti auctorem GRATIAS AGIMUS |
| a06853 H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen |
| ah09083 Sq | Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Strips regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva mulier Eva decipi digna fraude maligna | Jus subit mortis abstulit sortis primae gaudia carens patria | Sed diram tulit mortem primam reddidit sortem virgo Maria | Conceptu sacro suo miroque partu tuo plena gratia | Namque regali ac prophetali stemmata orta vitae fit porta virgo Maria | Quae sine viro ordine miro genuit Deum hominem verum plena gratia | Sed ut sol radio sic suo filio virgo Maria | Pulchrior videtur castior habetur plena gratia | O qualis femina cunctorum domina | Post Deum unica spesque salvifica | Ergo tuorum vota servorum suscipe pia Virgo Maria | Dans prece pia date venia coelorum gaudia plena gratia |