Gloriosus dei martyr levita Laurentius super ferri craticulum atque prunas positus oravit dicens domine tibi ago gratias quia tua introire promerui januas.
Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te