- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |
| Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen | h04384 | H |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen | ah09260.1 | Sq |
| Alleluia Salve virgo Dei mater templum sancti spiritus quae sola vocare digne meruisti regina caelorum et domina | g04242 | Al |
| Exultent caeli sidera quadrique orbis spacia pontus et cuncta condita per haec sacra sollemnia | Regem laudent assidue qui sanctos cunctos hodie palmis ornant victoriae coronis atque gloriae | In sanctorum primordiis te decet rex mirabilis et principale jubilum et cunctis plebs obsequium | Te trinus in agminibus ordo fulget angelicus per sua nos suffragia adjutae ducant atria | Patriarcharum numerus et prophetarum cuneus pro nobis rogent omnibus ut simus unus populus | Apostolorum caritas et martyrum societas nostras perducant animas mundas ad agni nuptias | Confessores egregii atque doctores inclyti ad suum nos consortium ducant post vitae terminum | Maria Christi thalamus atque chorus virgineus cum sanctis simul omnibus solvat quidquid peccavimus | Ibi vera securitas ibi summa felicitas ibi est agni caritas ibi regina claritas | Ibi laus honor jubilum decus virtus imperium qui sine fine concinunt hymnum sancti mellifluum | Amen | a06856 | H |
| Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica Castitatis es exemplum Deitatis vere templum cedat ars spohistica | Tu lucerna mundi lucens umbram mortis tu seducens reddens lumen luminum Tu regina supernorum imperatrix inferorum gignis numen numinum | Ergo mater tanta laude meritorum digna gaude gaudio laetitiae Desolatis propinare consolamen tu dignare post luctum tristitiae | Naufragantis mundi stella pia pium interpella ut sis memor hominis Quem de limo terrae fecit et in lapsu vi refecit sui sancti nominis | Vacillando perit mundus quem seductor tremebundus irretitum jugulat Et seducens fraudulenter docens irritat licenter poenas poenis cumulat | Haec miserta vide pura Christi mater et procura ne praedatur misera Tui nati plasmatura et leonis os obtura mergentis in infera | Per te sacrosanctus sanguis lavet quod immundus anguis maculavit zemate Caro mundet et mundatos duc nos inter approbatos tuo riga dogmate | O Maria tuae laudi decantantes nos exaudi commendans memoriae Nos a culpis expiare expiatos recreare spe perennis gloriae | ah10111 | Sq |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| Gaudet caterva nobilis dei repleta gratia trium sanctorum martyrum praeclara est solemnitas | Templum beata trinitas perenne condidit sibi ex quo novum depromitur dulcissimumque canticum | Hi tres viri concorditer ad passionem veniunt in trinitatis nomine hostem vicerunt pessimum | Faustus benignus primus est effectus hujus temporis condigna non est passio fratres futuram gloriam | Beatus Januarius aperta inquit janua est jam nobis ut gaudia caeli fruamur optima | En martialis prebuit ascensus almum omnibus sanctis te deo ut gloria in cuncta dicarit saecula | Judex iniquus et pessime servos dei cur afficis cur vanis profanis colis deos falsos suscipis | Furore tunc tyrannus est accensus inquit mittite qui nostra audet temnere in igne isto mittite | Intrant beati martyres laeti caminum concinunt hymnum deo et canticum novum piis concentibus | Abjecta carnis sarcina mittunt in astris spiritum Christum vident quem diligunt venientem cum sanctis angelis | Orate ad deum viri sancti ut repellet a nobis mala et conferat nobis bona pacemque donet omnibus | Precamur almi martyres per unum et trinum deum dirum ut jugum jam velociter quod sustinemus auferat | Clemens deus propitius solatium viventibus et mortuis fidelibus paradisi amenitate confoveat | Non patri sit | a07019 | H |
| Regina mundi templum sancti spiritus jubilum omne mundana vincens gaudia QUIA CUM CHRISTO | 003105a | AV |
| O decus virginitatis virgo sola mater innupta sola virgo ante partum virgo in partu virgo post partum mater Christi templum dei domini sponsa mundi domina et caeli regina | 601561 | R |